De constantia iurisprudentis liber alter

Giambattista Vico

Fausto Nicolini Indice:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu De constantia iurisprudentis liber alter Intestazione 6 ottobre 2021 75% Da definire

Questo testo fa parte della raccolta Il diritto universale

[p. 265 modifica]

IOH. BAPTISTAE VICI

DE

CONSTANTIA IURISPRUDENTIS

LIBER ALTER

AD AMPLISSIMUM VIRUM

FRANCISCUM VENTURAM

A REGIS CONSILIIS

ET CRIMINUM QUAESTOREM ALTERUM

Excudebat NEAPOLI Felix Musca

EX PUBLICA AUCTO RITATE

Anno M.DCC.XXI

[p. 267 modifica]

DE CONSTANTIA IURISPRUDENTIS1

[1] Qua definitione graeci philosophi sapientiam, scis, amplissime Francisce Ventura, romanos iureconsultos iurisprudentiam definire. Sapientia autem graviter Platoni descripta «hominis consummatrix»2.

Hominis interioris partes — Ex mente vera animus rectus.

[2] Hominis autem interioris sunt partes duae, mens et animus, quae vulgo scholarum «intellectus» et «voluntas» dicuntur. Originis autem vicio demonstravimus3 utramque corruptam, mentem erroribus illusam, animum cupiditatibus laniatum, et ex erroribus mentis nasci animi cupiditates, eosque esse parentes omnis infelicitatis humanae. Atqui demonstravimus quoque in homine corrupto inesse conatum mentis ad verum4, et ex perspicua veri cognitione existere iusti voluntatem5: quod tantundem est ex mente vera animum rectum induci.

Ut sapientia hominem perficit? — Unde constantia sapientis?

[3] Sapientia autem mentem veris aeternis purgat, quibus animum virtutibus instruit, et sic hominem ab utraque [p. 268 modifica] interiori eius parte consummat ac perficit. Quare, uti stultorum est perpetuo errare, iugiter poenitere, in diversa usque distrahi, semper displicere ipsos sibi6, unde eos stultitiae «heautontimorumenos» appellavimus7; ita sapientiae proprium est in omni sententia constare, unde sapiens constet i omni vita.

Oeconomia disserendorum — Disciplinarum summa genera duo:
philosophia, philologia — Ratio disserendi.

[4] Igitur, ut iurisprudentiae suam adstruamus constantiam in hoc libro secundo, quicquid usquam de principiis divinae et humanae eruditionis scriptum dictumve sit, quod cum principiis quae libro primo posuimus congruerit, verum; quod dissenserit, falsum esse, per sequentia ex iisdem nostris principiis corollaria demonstremus: quae erat tertia pars nostrae dissertationis universae8. Et quando disciplinae omnes ad haec duo summa genera revocantur, ut aliae circa necessaria naturae, aliae circa placita humani arbitrii versentur, illa pro nostro argumento ad philosophiam, haec ad philologiam retulerimus: ita tamen, ut philologia a philosophia, non, ut hactenus a graecis latinisque omnibus factum est, distrahatur; sed haec posterior, ut par est, prioris necessaria sit consecutio. Et ita iurisprudentis constantiam formare et firmare conabimur: ab utraque eius muneris parte in legibus interpretandis, altera rationem aeternam spectare philosophum, altera philologum verba legum expendere.


Note

  1. Vide Notas, 1 [postilla marginale].
  2. Libro superiore, Proloquio, § «Apud athenienses» [3].
  3. Ibidem, a cap. XXI usque ad cap. XXXI.
  4. Ibidem, a cap. XXXIII usque ad cap. XLIX.
  5. Ibidem, a cap. XLIII usque ad cap. LIX.
  6. Libro superiore, cap. XXVIII.
  7. Ibidem, cap. XXX.
  8. Proloquio, in Argumenti partitione [§ 28].

Indice