De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXI
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXX | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXII | ► |
CAPUT XXXI1
HUIUS HISTORIAE COMPLEXIO
Duae mundi aetates: aurea, ferrea —
Aurum priscis messes fuere.
[1] Universi temporis obscuri, seu fabulosi, quod nos quinque divisimus epochis, fecere poetae heroes partes omnino duas, seculum aureum et seculum ferreum, et aureo seculo floruisse heroas agricolas — nec aurum primis gentibus aliud quam messes fuere, ut aureo Sibyllae ramo, aureo capillo Medusae, auro imbre Danaes, aureis catenulis Herculis gallici, auro ipsius Ditis, iam supra demonstravimus; atque adeo aetas aurea, a «satis», «aetas Saturni» dicta2; — ferreo autem seculo floruisse heroes bellorum.
Cadmi mythologia.
[2] Quorum utrorumque expressissimus character est Cadmus, a quo serpentis dentes per sulcos sati — nempe heroes agricolae, messores frugum, qui primi urbes, ab aratrorum urbis dictas, fundarunt, quorum character est Aeneas virgilianus sex priorum librorum — in armatorum cohortes e terra emersi sunt, qui mutuis ictibus confodiuntur — nempe heroes bellorum, quorum character est Aeneas virgilianus sex librorum posteriorum.
Quatuor mundi aetates, falsa divisio: aurea, argentea,
aenea, ferrea.
[3] Sed recentiores poetae mundi aetates fecere quatuor, ignari rerum omnium quas diximus, ut hanc rem quoque in poematum voluptatem concinnarent: non aliter ac physici tribus elementis addidere quartum, et supra aërem collocarunt ignem, ut, pro levitatis gravitatisque ingenio, elementorum fingerent elegantiorem naturam.
Quatuor aetates: pastores, aratores, venatores, bellantes:
quo discrimine3 vera?
[4] Neque minus partim falsa, partim vera illa aetatum divisio, qua prima pastorum, secunda aratorum, tertia venatorum, quarta bellantium. Nam inter vere pios pecuaria quidem rustica prior fuit, sed utrique venatores fuerunt qui seu greges seu agros a feris tuerentur: quare eos diximus secundos ab Ada integro heroes. Inter gentes autem rustica fuit prior pecuaria, et utrique «hercules», extinctores ferarum, a quibus prius sata, mox pascua custodirent: itaque eos tertios ab Ada integro heroes numeravimus4.
Tres mundi aetates, vera aegyptiorum divisio:
deorum, heroum, hominum.
[5] Tota vero illa aegyptiorum distributio, a quibus tres mundi aetates factae, deorum, heroum, hominum5: ut prima aetas regna divina; secunda heroica sive optimatium; tertia humana, nempe monarchica aut tandem libera, in quibus connubia patrum sunt plebibus provulgata, ut in rebuspublicis liberis ad honores summos, in monarchia ad fastigia monarchis proxima nullum discrimen faciat genus. Et ita aetate deorum sub theocratiis omnia seorsim gentes ex iure divino; aetate heroum, et privatim et in bellis et foederibus ex iure optimo; aetate hominum, et privatim et publice omnia gentes iure ab humanitate dictato agitarent6.