De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XX

Caput XX - Prima temporis obscuri epocha

../Caput XIX ../Caput XXI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XIX Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXI

[p. 413 modifica]

CAPUT XX

PRIMA TEMPORIS OBSCURI EPOCHA: REGIMEN THEOCRATICUM
ET SUB EO IMPERIUM MONASTICUM
ET PATERNUM FUNDATUM

[principium]

«Pater» prima deorum appellato, «mater» dearum —
Ut et «genitor» ac «genitrix».

[1] Quando res tam obscurae illustrandae nobis propositae sunt, ut ad hanc usque aetatem opus piane desperatum omnibus videretur, id a maxime exploratis est inchoandum, ut eo, quod vetustissimi mortalium patres dixere «deos»1; unde «Iupiter» (qui postea sic dictus mansit), «Diespiter», «Marspiter» priscis dicti, uti ex hac antiquitate illas locutiones conservarunt poetae, ut, apud Lucilium2, Iupiter in deorum concilio sic fatur:

Ut nemo sit nostrum, qui pater optimu’ divum,
Ut Neptunu’ pater, Liber, Saturnu’, pater Mars,
Ianu’, Quirinu’, pater omnes dicamur ad unum.

Vicissim deas «matres» ab iisdem dictas, ut «Iuno mater», «Venus mater»; et «genitor» «genitrix» pro «deo» «deave» in poeticis locutionibus vulgo numerantur.

«Contemplari» unde dictum?—«Tempia caeli», θεωρεῖν quid?

[2] Haec qua ratione poetae dixerint, antiquissimorum origines verborum docent. «Contemplari» enim, iuris augurii vocabulum, latinis significat «contueri caelum»; unde «tempia caeli» eius regiones, quas augures, auguria capturi, lituo [p. 414 modifica] regnabant, eodem iure appellatae3. Graecis autem θεορεῖν dicitur contemplari deum4. Hebraeis autem «caelum» dicitur sedes et thronum Dei. At gentibus caelum ipsum deus habebatur. Quare, cum ex vero hebraeis vere ineffabilis Deus esset, unde [testo ebraico] scribunt, non proferunt, gentibus caelum ineffabile credebatur, ut docet illud poetae, apud Ciceronem5;

Adspice hoc sublime cadens, quem omnes invocant Iovem.

Idque factum, quia prima corruptorum hominum oratio ad deum, ut Strabo tradit, contemplatio, ope sensuum tamen fuit; quae successit orationi Adae integri, quae fuerat contemplatio ex mente pura Veritatis aeternae6.

Ex contemplatione oculari orta idolatria et divinatio —
«Mathematici» unde dicti? — Θεώρημα quid?

[3] Ex hac caeli contemplatione oculari orta idololatria, astrorum apud chaldaeos primum, deinde apud alias gentes, quae Solem, Lunam, Iovem, Martem, Venerem, quia insigniores lumine et motu, fecere deos. Et idololatriam divinatio comitata: cuius qui peritiam iactabant «chaldaei» et, ab ea contemplatione, latinis «mathematici» dicti sunt; et in philosophorum scholis mansit ut quae mathesis vera contemplanda proponit θεωρήματα, quae tantundem sonant ac «divina contemplanda», dicantur.

[4] Apud europaeos autem, uti graecos et latinos, aliud divinationis genus similiter ortum: auspicia.

«Impetrire» quid?

[5] Atque ab eo tempore, quum dii «patres» appellabantur, incepisse auspicia, dat coniicere verbum «impetrire», quod in iure augurio significat «a diis impetrare»; de cuius origine multa inepta dicunt grammatici, cum sit, a «patribus» seu diis, [p. 415 modifica] quasi «impatrare», seu effectum referre; uti et «patrare» significat «efficere», «effectum dare». Quod huius antiquitatis necessario est, cum eius compositum sit «impetrire», quasi Deus omnia etiam, quae homines faciunt, «patret», ad effectum perducat7.

Dii gentibus communes.

[6] Ita ex vera persuasione Deum Optimum Maximum omnium caussam esse falsae religiones natae8, quibus gentes sibi plures finxere deos; quorum communes omnibus numerant duodecim, qui «maiorum gentium», sive gentium antiquiorum, hoc est gentium primarum, etiam postea dicti mansere.

Dii «patellarii».

[7] Sub hoc deorum regimine homines exleges necessario omnia religione adspersere. Unde innumeri postea minuti dii, quos «patellarios» comice Plautus dixit: Termini fundos, Lares domos, Genii maritales lectos, Hospitales hospitia, Manes sepulchra, qui custodirent; tot dii rei pecuariae, tot rei rusticae, tot omnium pene rerum quibus vita constat, eget aut agitur, usque ad pudendum Priapum.

«Iura» et «dii» olim idem.

[8] Ita ut quae nunc dicimus «iura» exleges dicebant «deos», uti «per deos hospitales te oro» quod nunc «iure hospitii peto», «per deos manes» quod nunc «per ius et voluntatem defuncti». Quae duo in lege XII Tabularum coniuncta sunt eo capite De iure sacro, ubi «ius deorum manium» pro «iure sepulchrorum».

«Orare» et «lege agere» idem.

[9] Cum qua antiquitate perbelle convenit origo, qua «ius» dictum volunt contractum ab antiquo «Ious» (et «Ious» [p. 416 modifica] unde «Iovis»), ut idem esset «te per Iovem obtestor» ac «ius postulo», et idem erat exlegibus «orare» ac, post natas leges, «agere». Cuius vestigium in XII Tabulis capite De furtis extat: «furti orato» pro «furti agito». Unde conficitur idem fuisse olim «per Iovem orare» quod nunc est «iure agere», et sic constat illud, quod poetae caeli, sive aëris, sive aetheris, mentem fecere Iovem, hoc est Iovem fecere caeli voluntatem.

«Fas»: Iupiter loquens — Fas, iustitia, Themis.

[10] Hinc sublimis illa poetarum sententia: «aureo seculo homines fas in pectore Iovis scriptum legisse», quod fas putaretur Iupiter ipse qui vellet; uti etiamnunc pii, rudiores ex ignoratione caussarum, quicquid evenit, Deum id voluisse, id fecisse, dicunt9. Cum qua re congruit illud, observatione dignissimum: priscos romanos iustitiam «Fas» appellasse, ut testatur Ausonius10:

Sunt et caelicolum monosyllaba: prima deum Fas,
Quae Themis est graiis11;

a qua fecit secundam Rheam, quae et alio latino nomine appellatur Ops12. Et Themin esse putabant quae praeciperet hominibus id petere quod fas esset, eamque id esse existimabant quod et ius est. Cui sententiae adstipulatur Vetus glossarium: «θέμις, ’fas ’, ’iustitia’». Unde philosophis mansit Themin exigere ab hominibus poenas quas soli irrogant dii: prave facti conscientiam, infamiam, oblivionem13.

«Numen» unde?

[11] Hanc deorum voluntatem dixere «numen», quod Iupiter fulmine et tonitru, volatu et cantu avium, tanquam nutibus, e caelo fatur, ut diximus libro superiore14; unde id erat [p. 417 modifica] proprie «numen colere», «vereri», «metuere», «venerari», sequi voluntatem deorum, deorum facere iussa.

Ex persuasione de divina providentia divinatio orta.

[12] Atque ex hac numinis persuasione, vera inter hebraeos, falsa inter gentes, dogma de divina providentia genus humanum universum pervasit, quod est totius theologiae civilis fundamentum.

«Numen» et «fatum» quid differant?

[13] Namque inde divinationes provenere, ut quicquid oracula responderent, auspicia significarent, fas esse crederent. Etenim quam deorum voluntatem dixere «numen», significatam «fatum» appellarunt; quare ab iis, uti sanctissima numina, sic fata immota habebantur15. Cumque apud eos omnia iura «fata» essent, necessario conficitur divinationem apud chaldaeos sic primum natam: ut ex magicis caeli observationibus non mira naturae praestarent, neque incantationes facerent, neque genethliacas putarent rationes, sed vitae agenda iuberent. Et ita Zoroaster et magnus caeli observator et legislator eximius constabit16. Hinc mansit diu in primis rebuspublicis illa legum immutabilitas, quam spartana iurisprudentia custodierunt17, quam diu conservavere romani.

[14] Quibus a verbo «fas» etiam «fasti dies», quibus praetor ius diceret; et, ut oracula fas, ita iurisconsulti ius respondebant; et, ut illa, ita hi responsa dabant; et iurisconsulti habebantur oracula civitatis, tanquam ii essent divini, seu vates romanorum: ita ut «for» fuerit romanis «divina loqui». Unde a «fando», post Varronem18, putet Festus19 «fanum» [p. 418 modifica]

Divinatione fundatae respublicae gentium.

[15] Divinatione omnium fere gentium fundatae respublicae, per ea quae libro priore20 diximus, ius divinum omni humano prius a primis hominibus agnitum. Et uti cum Platone vidimus quoque ius δίαϊον simpliciter, seu «res divina», appellatum, ut quaeque homines iure agerent «divinarum rerum» appellatione venirent21; quae appellatio postea ad sacrificia contracta est. Atque hac ratione divinum regimen, quod θεοκρατίαν Philo eleganter appellat, primum in terris ortum: quod nulla societas sine regimine, ut diximus libro priore22, stare possit; cumque homines, quia exleges, summus quisque esset, regimen inter eos summos nonnisi apud Deum esse potuit; uti, rebuspublicis postea fundatis, inter potestates summas belli pacisque societates solius Dei regimine continentur, ut libro priore diximus23.

Propositio dicendorum.

[16] Sub hoc divino status exlegis, seu naturae, regimine, per sequentia res temporis obscuri enarrabimus: nempe, ut dicamus de matrimoniis, quae omnes philosophi dixere primum rerumpublicarum fundamentum, de patria potestate in liberos, de eorundem tutela, de testamentis, de successionibus ab intestato, sive de iure gentium omnium maxime proprio, de dominio eiusque acquirendi modis, de pollicitationibus et votis, de stipulationibus, de permutationibus, de futurorum iudiciorum specimine, sive de duellis et condictionibus sive repressaliis maiorum gentium, ac postremo de poenis. [p. 419 modifica]

[I]

DE MATRIMONIIS

[17] Et quidem prisci mortalium initio, ut diximus24, in ilio ferino errore divisi et palantes, uti libido vel fors ferebat, incertos ac proinde saepe nefarios concubitus agitabant; et coniunctorum, quos non agnoscerent, certe incertorum patrum cadavera insepulta esse sinebant. Qui est «foedus victus», a quo primos homines cantu Orpheus ab Horatio dicitur deterruisse.

Orpheus qui?

[18] Is Orpheus pauci illi fuere, qui, meditatone oculari caelum a siderum motibus observantes, animatum credidere et putavere deum; et quicquid ad coelum pertinet, a verbo δῖος, «caelestis», communis et latinis et graecis originis, ut supra probavimus25, putavere divinum. Et sic falsam illam sibi persuasionem induxere Deum, volatu cantuque avium et fulminibus, sive nuere sive fari — unde «numen» et «fas» agnovere, et utrumque appellavere «divinum», — et sic divinationem introduxere. Et caeli, sive aeris sive aetheris, potestatem summam fecere Iovem ac deorum regem sunt venerati; eique attribuere fulmen et aquilam, quae sunt duo perpetua universae divinationis argumenta, quae occiduae gentes habuere communia.

[19] Itaque sic26, pudore propudiosa uti venere coram Deo et in Dei conspectu cadavera in saniem dilabi, destinarunt cum aliqua quisque foemina se abdere, ut eum foedum oculis vitarent victum; et, rati Deum per auspicia monere homines, unde auspicia observassent, inde primam quanque visam foeminam manu cepere, et quo se abdere [p. 420 modifica]

Primum Dei beneficium: aqua perennis —
«Luci» unde? — Cur sacri? — «Pagi» unde? — Unde «casae»?

[20] Et quia aves nidos ad fontes faciunt, et circa fontes considunt, eosque secretos maxime, et in edito ut plurimum, pudici legerunt loca ubi, aquae copia abundantes, perpetuo mansere, nec sunt ulterius divagati; idque primum a Deo acceptum beneficium agnorunt: perennem fontem ubi perpetuo manerent. Et ea ratione sedes primas in terris auspicato cepere, easque dixere «lucos»27, quos grammatici recte notant ita dictos «quod ibi non luceret», et romani semper habuere sacros; et a fonte, qui graecis tunc, forsan communi utrisque vocabulo, primos dixere «pagos»28, quos iurisconsultus dicit «aedificia iuxta collocata», quas proprie dixere «casas»: ex qua antiquitate itali et hispani pro familiis et gentibus «casas» dicunt. Et ita ex casis iuxta positis primae urbes extitere: ex qua antiquitate forsan Galli ab ea mansione familiam dicunt «maison» et urbem «villam» appellant.

«Religio» unde? — «Legere sacra».

[21] Ab ea primas sedes «relegendi» cura, non a «religando», diximus libro priore29 dictam esse «religionem». Quibus nunc addimus hinc ortum ut unis sacerdoti bus «legere sacra» permissum sit, profanis nefas, ideoque «sacrilegium» rei sacrae furtum appellari.

Prima omnium religio fontium — Actaeonis mythologia —
«Lymphatus» unde?

[22] Et hanc primam omnium religionem fuisse, Actaeonis fabula dubitanter innuimus. Qui, Venator — nam venatores nemora lustrant — ut Dianam nudam, seu vivum fontem, conspexit, deae ira in cervum, timidissimum animal, [p. 421 modifica] commutatus, et a suis ipsius canibus, quae sunt scrupulosorum curae, discerptus est. Et confirmat vox «lymphatus», ob lympham conspectam actus in furorem.

Cur aqua in cerimoniis praecipua? — «Aqua lustralis»,
«lustrum» unde? — «Castus» qui?

[23] Hinc aqua potissima rerum sacrarum pars; et «aqua lustralis» ab his antiquissimis lustris dicta; et «lustrum» appellatum censorium sacrificium, quo civitas in quinquennium lustrabatur; et apud omnes ferme gentes sacrificaturi lavabant. Quae erat castitas quam XII Tabulae, apud Ciceronem, in parte iuris sacri iubent: «Deos caste adeunto»; et, in specie, «casti» «castaeve» viri vel foeminae qui quaeve coniugalis tori custodiunt fidem.

Cur aqua et ignis in nuptiarura solennibus? — Confarreatio.

[24] Hinc apud romanos aqua inter ritus nuptiarum praecipuos, una cum igne, quod iidem ipsi ignem invenissent — quod Virgilius notat heroas Aeneae socios semina flammae e venis silicis excussisse — et «aqua et igni» uxores antiquitus captae. Quod est multo verisimilius quam quod hactenus, post Plutarchum in Problematis, putarunt: ignis sit vir qui vim seminalem habet, foemina aqua quae humorem foetui formando praebet. Quibus tandem accessit confarreatio30, quod heroes, ut inferius dicemus, far quoque invenerunt: quae postea a romanis servata in matrimonio sacerdotum.

I

«Latium» unde dictum?

[25] Eius vetustatis et haec alia romani custodiere vestigia. Ab hoc inobservato heroum concubitu, ob quem lucorum latibula petiere, dictum est «Latium», quod inde ea gens primam habuit originem. [p. 422 modifica]

II

Quae prima civitas?

[26] «Aqua et ignis» pro civitatis communione, quod civitates a matrimoniis incepere.

III

Primarum gentium monogamia.

[27] Unis romanos uxoribus contentos esse, ab hoc maiorum gentium iure est. Quod idem de Germanis cura laude Tacitus narrat.

IV

«Matrimonium» — «Coniugium».

[28] «Matrimonium» in iure romano vox est iuris naturali, quod dicatur a «matre», quae in ilio concubitu vago una certa erat. «Coniugium» vox est iuris gentium, quod duorum sit iugum.

V

«Torus» unde?

[29] Id iugum vimen aliquod fuisse, dat coniicere vox «torus», qui de lecto coniugali dicitur et «funem» quoque significat; et «torulus» tralx qui ex arbore incisa nascitur. In cuius memoriam postea annulus successit.

VI

Iuno iugalis — Cur Iuno Europae, Venus Asiae numen?

[30] Iuno iugalis iisdem dea coniugiorum, uti dea matrimoniorum Venus, quia a latinis gentibus transmarini in plebem recepti sunt. Nam Homerus Iunonem fingit protectricem Europae, Venerem Asiae: quia inter graecos erant regna heroica, sive optimatium, in quibus erant plebibus incommunicata connubia; in Asia regna monarchica, in quibus connubia facta promiscua. [p. 423 modifica]

VII

Iuno Lucina.

[31] Et Iuno Iugalis, etiam Lucina, quae ederet certos partus in lucem: Venus Pronuba, non Lucina, quia certos partus non edebat.

VIII

Venus pronuba.

[32] Et Venus Pronuba, quod matrimonia naturalia, non nuptiae, sed pro nuptiis, et concubinae pro uxoribus habebantur.

IX

«Domina» unde?

[33] Ex certa uxorum custodia domi foeminae forsan «dominae» dictae.

X

Cur flammeum in nuptiis?

[34] Antiqui pudoris vestigium flammeum, quo virgo nupta ducebatur ad virum, ex qua solennitate potissimum «nuptiae» dictae31.

XI

Unde «connubium»?

[35] Et ius nubendi «connubium» appellatum: quod verbum monet heroes, qui domi uxores custodirent, ius ducendi uxorem habuisse, certi quod eas ducerent extra nefas.

XII

«Pater» et «genitor» — Veri maiorum gentium patricii.

[36] Et huius iuris antiquissimi apud romanos est ut «pater» sit vocabulum iuris et dignitatis, quod patres certos esse docet qui semen patefaciant suum; unde possunt nomine seu iure cieri patres a filiis qui sunt veri maiorum gentium patricii, cum «genitor» vocabulum sit naturae, qua sola genitor certus est. [p. 424 modifica]

XIII

[«Nati» — «Filii»].

[37] Indidem ex matrimoniis dicuntur «nati», quod vocabulum naturae est. Unde, ut vocabula antiqua «natus» et «genitor» mansere poetis, ex coniugiis autem «filii» a «filis», quae postea «stemmata» dicta sunt: quod vocabulum est iuris gentium antiquioris.

XIV

«Genitor» antiquius quam «pater» — «Filii» antiquius
quam «liberi».

[38] Nam, clientelis deinde constitutis, «pater» dictus est quasi «deus», et filii appellati «liberi». Quae appellatio postea facta est iuris civilis, a quo maiorum gentium clientelae receptae sunt; et sic «liberi» dicti, ut distinguerentur a nexis, cum ex utrisque patris familia constaret.

XV

«Ingenuus» unde?

[39] Et liberi «ingenui» quoque appellati, quasi «inde geniti», ut «indigena» qui ex ilio vel ilio loco genitus, natus est.

XVI

Unde «liber» et «ingenuus» pro «nobili»?...

[40] Et hinc «liber» et «ingenuus» pro «nobili genere orto» dictus mansit.

XVII

... et pro «pulchro»?

[41] Et «ingenuus» ac «liberalis» pro eo quod itali, satis ex hac ipsa origine momentose, vertunt «gentile» qui gentem haberet: quod liberi curatura liberales fierent; cum nati ex incerto concubitu, ex foedo ilio matrum victu, foedi turpesque adolescerent32. [p. 425 modifica]

[II]

DE PATRIA POTESTATE

Patria potestas religione fundata.

[42] Ita auspiciis religio est insinuata coniugiis. Videamus modo ut patria potestas religione fundata est.

Primi ordines: parentes et liberi — Paterfamilias sacrorum princeps —
Priores foci quam arae — Lares: divi parentum.

[43] Sub antiquissimo hoc Dei regimine sacrificia maxime celebrari necesse fuit, et sacra a dignioribus fieri oportuit. Naturali ordine in eo statu nemo parentes anteibat, cum hic solus esset duplex hominum ordo: parentum et liberorum. Hinc paterna imperia religione fundata sunt, qua patresfamiliarum erant sacrorum principes, et sacra erant privata omnia, eaque fiebant diis Laribus, quibus patresfamiliarum sacrificabant ad focos. Et priores fuere foci, deinde arae, seu sacra publica, quae post clientelas et ex clientelis sunt nata, ut inferius dicemus. Inde Lares dicuntur «divi parentum» in capite legis XII Tabularum De parricidio, ex lectione Iacobi Raevardi. A qua origine fluxere apud Ciceronem, in illa sua legis XII Tabularum imitatione, duo concepta capita, alterum «Ritus familiares patrumque servanto»; alterum «Sacra privata perpetua manento».

Auspicia propria patriciorum — Qui «augures maiores», qui «minores»? — Paterfamilias suae familiae sacerdos, augur, princeps — «Sacra paterna».

[44] Hinc in prisco romano iure patriciorum propria erant auspicia, qui «augures maiores» seu «maiorum gentium» dicebantur, ut plebei patres «augures minores»; et illi publica auguria, deinde hi tantum habuere privata, ut latius infra firmabimus. Atque adeo paterfamilias erat suae familiae augur, seu sapiens sacerdos, et inde princeps; unde mansit in iure romano et apud latinos scriptores illa locutio «sacra paterna» pro «patria potestate». [p. 426 modifica]

Patria potestas orta infinita.

[45] Patriae autem potestatis vires in duabus rebus spectantur: in corporibus filiorum eorumque acquisitionibus. At utroque capite primos patres potestatem in filios habuisse infinitam, et ratio ex philosophis et testimonia ex legis XII Tabularum fragmentis satis graviter confirmant.

Filius «particeps patris» dictus et «res patris» — Suitatis origo —
Filii principio nomine «rerum».

[46] Aristoteles in Ethicis ex naturali ratione docet filios esse partes parentum, uti fructus pars plantae est: unde priscis latinis filius vulgo «patris particeps» dictus, ut libro priore diximus, ita ut filius sit ferme «res sua» patris. Unde conficitur ius suitatis ex iure gentium in ius romanum esse derivatum, capite illo legis XII Tabularum De testamentis «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit»: ut filiifamilias, quemadmodum servi postea, appellatione «rerum» venirent.

Ius vitae et necis in filios de iure gentium.

[47] Ob haec omnia parentes in filios, tanquam res suas, ius vitae et necis apud omnes ferme gentes habuere. Ut ab atheniensibus, gente omnium Immanissima, comoediarum sumpta argumenta filiae iussu patrum eiectae, ab aliis forte educatae, deinde agnitae. Romulus in filiam vel agnitam patri ius vitae et necis permisit, ut Papinianus apud pariatorem legis mosaicae memorat. Immo lex XII Tabularum monstrosos exponi iubet, et promiscue patribus in filios ex iustis nuptiis quaesitos ius vitae necisque tribuit33. Quae omnia ab hoc maiorum gentium iure accepisse ratio suadet.

[48] Nam et spartani, si filii habitudine corporis tum ad formam, tum ad vires nati non essent, ad montem Taygetam exponebant seu morti dabant, et vel agnitos filios pueros ad [p. 427 modifica] aram Dianae tauricae flagellis usque ad necem multabant, ut obducerent callum dolori, qui ad mortem usque, aemulatione gloriae, verbera sustinebant.

Abdicatio atheniensium filiorum.

[49] At vero agnitos pueros athenienses, illa sua humanitate, non ultra quam abdicabant.

[50] Romani, si quid dignum morte admitterent, quod ipsi patres, aequissimi iudices, iudicabant, in eo ius necis exercebant. Quapropter, apud Dionysium Halicarnassensem 34, Horatii pater ait suum ius esse de filio, Horatiae sororis parricida, domesticum iudicium; quod publicum primum omnium de capite civis populus romanus vidit, teste Cicerone. Quod satis probat in iis Romae incunabulis id ius a gentibus accepisse.

Aristotelis aetate graecis Italiae mores ignoti.

[51] Ceterum quod id ius apud persas ut tyrannicum Aristoteles notat, id dixit pro moribus suae gentis, iam humanitate excultissimae. Sed ex hoc eius dicto liquet id temporis nihil de iure gentium italarum ad graecos pervenisse.

Hebraei a gentibus iure diversi.

[52] Quo autem ritu et more sontium filiorum poenae a parentibus sumerentur, paullo inferius, ubi de poenis, narrabimus. Id vero heic notasse iuvat: hac in re hebraeos ab ultima usque antiquitate a gentibus distinctos esse, ut historia Abrahami Isaacum sacrificaturi testatur; quod Deus sit dominus insontium hominum vitae per ea quae metaphisici docent, Deum perenni creatione homines conservare.

[53] Qua in re divina providentia summe admiranda, ut, sub hoc severissimo patrum imperio, homines exleges, in summa ferocia et libertate, ad parendum legum imperio mansuefierent, qui alio sane pacto non poterant. [p. 428 modifica]

Filii animata35 instrumenta parentum.

[54] Altera patriae potestatis vis spectatur in acquisitionibus filiorum. De qua, si filii sunt res sua patri, consequitur necessario illud quod idem Aristoteles eleganter ait: filios esse animata35 instrumenta parentum. Instrumenta autem, non sibi, sed artifici faciunt opus.

Patria potestas monarchiae rudimentum — Filii «pecunia» patris.

[55] Hinc potestas patria in ilio parentum principatu fuit regni monarchici rudimentum, in quo quicquid cives quaerunt monarchae quaerunt, et ob hanc rationem monarchica reipublicae forma est maiorum gentium naturae conveniens36. Et de hac patriae potestatis in filios parte luculentum perhibet testimonium idem caput legis XII Tabularum De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelave rei suae legassit, ita ius esto».

Pecuaria rustica prior [apud orientales]37 — Prima patrimonia
«peculia» — Prima hereditas «pecunia» — Principio unum peculii genus.

[56] Inter omnes enim historicos constat primam artium pecuariam fuisse38; et sacra historia confirmat, quae primos fratres pastores tradit39; et ratio postulat, quia lac cibus est a natura dictatus, far, seu frumentum, est cibus industria quaesitus. Hinc quod nunc dicimus «patrimonium» primitus «peculium» dictum est, quod «naturale patrimonium» definitur, et, quia naturale est, hodie servorum est et filiorumfamilias; et quam nunc «hereditatem» prisci «pecuniam» appellarunt. Hinc principio apud romanos unum in filiisfamilias omnino, ut hodie in servis, peculii genus fuit. Quod satis docet romanos hoc ius a gentibus maioribus accepisse, ut quicquid filiifamilias acquirerent, patres facerent suum. [p. 429 modifica]

[III]

DE TUTELIS

Origo tutelarum — Tutela prima in terris imperii prolatio.

[57] Diximus in statu exlegi patresfamiliarum principes summos sub Dei regimine fuisse, et diximus ipsorum esse corpora, resque filiorum. Igitur eorundem tutela erat, qua et corpora et res filiorum tuerentur, quam ut viventes ipsi gerebant, ita defuncti mandarent aliis. Atque ea prima prolatio fuit imperii monastici, qua homo in solitudine, ut se et sua adversus vim tueatur, si aliter non possit, latronem iure superioris occidit. Hoc imperium monasticum morte hominis finitur, cuius res sine herede nullius fiunt. At imperium paternum morte patris non finitur, cui filii et, cum filiis, res supersunt. Et res cum ipsis filiis dicuntur «res sua» patris40.

[IV]

DE TESTAMENTIS

[58] Atque haec est origo, inter maiores gentes reperta, testamentorum, quo iure, ut vidimus, et patresfamiliarum fuerunt in statu exlegi primi in terris principes summi, et habebant filios loco rerum, et eorum tanquam rei suae tutelam vi armatam gerebant; quod imperium monasticum in familiare prolatum diximus. Cuius vi imperii, ut familiam conservarent, in ipsos filios sontes capite animadvertere poterant: quod imperium ipsis lege naturae sive naturalis auctoritatis delatum disseruimus libro priore41.

In testamento paterfamilias princeps est summus.

[59] De tot, tantis et tam vetustis rebus testimonium luculentius perhiberi non potest dicto capite legis XII Tabularum [p. 430 modifica] De testamentis: «Uti paterfamilias super pecunia tutelaeve rei suae legassit, ita ius esto»: ubi testator in testamento leges condit, ut quicquid in eo legassit, ius sit, et, uti princeps summus, legat hereditatem, tanquam rempublicam. Unde, uti legatus principem summum, a quo legatur, in republica sibi legata, refert; ita heres refert in hereditate defunctum. Quare non immerito in legibus romanis testator dicitur «condere testamentum», uti princepes summi «condere regna», «condere leges» legumlatores; et, uti potestas summa, dicitur testator «honorare legatis», «legando mandare honores»; uti potestas summa, irrogat poenas, ut docent legata per damnationem; et, uti potestas denique summa, nuda voluntate, hoc est sine traditione rerum suarum, transfert in heredes, in legatarios dominium.

Libertas testandi ex iure gentium iure romano moderata.

[60] Atque hoc liberrimo testandi genere patresfamiliarum usos esse tempore obscuro necesse est, qui unum mallent quam alterum vel unum maxime ex omnibus fíliis, nulla spectata sorte nascendi, vellent suam habere hereditatem. Quam libertatem integram testatoribus permisere romani, hoc tantum addito: ut filii sui nominatim, emancipati «inter ceteros», exheredes fierent.

[V]

DE SUCCESSIONIBUS AB INTESTATO
ET DE IURE MAIORUM GENTIUM,
QUAE MAXIME PROPRIAE DICTAE SUNT

[61] Sed omnino necessarium est tempore obscuro successiones ab intestato illis ex testamento fuisse priores42. Stemmata libro superiore coniiciebamus fila aliqua esse, seu lineas: eas tandem reperimus fuisse cipporum, qui graece φύλακες [p. 431 modifica] dicuntur, unde «cippi» dicti mansere lapides qui sepulchri memoriam testantur43. Quare φυλή tribus dicta graecis, et latinis «filius» appellatus44.

Familiarum et gentiura ac proinde successionum
ab intestato natura.

[62] Stemmata priscis hominibus indicarunt successiones ab intestato, ut indicavere adgnationes et gentilitates. Nam, ut ex unis domibus provenere «domestici», sive sui ex unis familiis adgnati, et adgnationes, ex pluribus ab una domo propagatis familiis provenere gentes, ex quibus «gentiles» dicti et «gentilitia iura». Et gentes quidem maiores maxime proprie ita dictae, nempe stirpes viriles in plures familias divisae, «maiores» appellatae, quo a gentibus minoribus, quae in civitates coaluere et «nationes» sunt nominatae, distinguerentur.

Successiones ab intestato et ius maiorum gentium idem prorsus.

[63] Has adgnationes, has gentilitates stemmata heroes docuere, ita ut ius successionum ab intestato et ius maiorum gentium idem omnino fuerit. Nam qui Clausi, sive Claudii, exempli gratia, et Pulchri, in Attae, sive Appii, familia nati, adgnati erant ex una familia: iidem propagati et sub pluribus patribusfamiliarum divisi, gentes Appia et Pulchra factae sunt, et gentiles inter se habebantur, ut Pulchri, nonnisi deficientibus Appiis, ad defuncti Appii successionem venirent, et ita Appii ad Pulchri vicissim.

«Familia» et «gens» una res sunt ad aliud relatae.

[64] Et sic lex XII Tabularum post adgnatos ad defuncti successionem gentiles vocat. Ceterum, citra huius iuris usum, apud latinos scriptores saepe legis eandem modo dici «gentem», modo «familiam», ad illud instar ut in dialectica quae [p. 432 modifica] genera «subalterna» dicuntur, cum superioribus relata, dicuntur «species», quae, relata cum inferioribus, «genera» erant. Quae qui ignorat, is neque eruditus, neque adeo logicus est. Tantum abest a philologo ut ἄλογος prorsus sit45.

Successiones ab intestato humanitatem conservant —
Cur ius sepulturae in summa gentibus religione? — Unde «humanitas»?

[65J Tantae utilitatis successiones humanum genus agnovit, quod gentes, a matrimoniis auspicato initis coeptae, successionibus potissimum sunt conservatae. Quare, post auspicia, secundum religionis locum deorum manium cultus tenuit. Et iura, quibus sepulturae institutae, «leges deorum» Euripides in Supplicibus, Papinius «mundi foedera», Philo et Iosephus «ius naturae» appellarunt; et ab ritu humandi «humanitas» primum coepit proprieque sic appellata.

Cur nuptiae et sepulturae ubique gentium sanctissime celebratae?

[66] Atque, his de caussis, apud omnes ferme terrarum gentes permansit ut in omni vita haec duo summa sanctitate et religione celebrarentur, nuptiae et sepulturae, quo gentium successiones essent, quam fieri posset, certissimae. Quibus utrisque respublicae omnes, omnia regna et imperia fundata sunt.

Humanitas latendo in lucis occepta — Cur sepulchra
«religiosa loca» appellata?

[67] Ut bine facile intelligatur cur primae gentes diu in lucis latuerint, et latendo prima civilis vitae iecerint fundamenta, a quibus latibulis «Latium» dictum probavimus, propudium et inhumanitatem, sive venerem in propatulo et inhumata cadavera potissimas caussas fuisse. Certe hanc cultus partem romani κατ᾽ἐξοχήν «religionem» dixere, et «religiosa loca» ubi mortui inferrentur, quasi hac re conservarentur deorum religiones. [p. 433 modifica]

Ut gentes maiores religione fundatae? — Ius personarum unde?

[68] Religio igitur invenit stemmata; stemmata docuere certas ac perpetuas maiorum successiones; certae ac perpetuae maiorum successiones maiores gentes fundarunt. Certe romani in iure, non homines, sed personas spectarunt; et personas «capita» dixere; et quenque civem romanum tria capita gerere, libertatis, civitatis, familiae; et qui personam non habet, alterius personam, filiumfamilias patris, servum domini, induere, ut ius romanum videatur poema quoddam dramaticum romanorum46.

De origine stemmatum gentiliciorum — «Personae» et «homines» —
«Persona» unde? — «Opsonari» — «Personali»47.

[69] Primas heroum galeas et poetae et numi et statuae fuisse testantur de ferarum capitibus detractas exuvias. An huic heroico mori vocabulum «persona» suam debet originem? Certe «persona» iuris vocabulum est, ut «homo» vocabulum est naturae. An hinc postea «personae dramatum» dictae? Atque haec sit ratio cur quantitas syllabae cum origine, quam ei verbo appingunt, a «personando», non congruat; et unde «opsonari», inde «personari» sit, ut «opsonari» sit parare carnes quibus vescimur, «personari»47 parare pelles quibus induimur, quas ferinas fuisse heroes tam homerici quam virgiliani nobis satis testantur.

[Characteres heroici],

[70] Igitur signa, quibus primi heroes, in illa verborum paupertate, suas gentes distinxerant, characteres heroicos aliquos fuisse necesse est. Hercules sane leonina pelle pro tegumento utebatur: id igitur primos heroes certis ferarum exuviis suas distinxisse gentes significat. [p. 434 modifica]

Ut e Germania in reliquam Europam stemmata provenere.

[71] Germani autem — gens quae, externi moris et imperii ignara, purissimas primas et linguae et vitae origines conservarunt — stemmata gentilicia primos omnium excogitasse et per Europam distulisse feruntur48. Sed quod ea in ludis equestribus, quod vulgo «tornaea» dicunt, ut foeminas, quas amarent, eo virtutis spectaculo sibi delicerent, earumque amorem virtutis ergo demererentur, id mihi verisimile non fit, ut gens tunc prorsus barbara has amorum delicias intelligeret, quas vix nunc humanissimae usurpant.

Germani diligentissimi gentium suarum custodes.

[72] Procul dubio Germani suas gentes ab ultimis pene originibus diligentissime custodisse dicuntur, ut sint qui scribant Analthinam49 gentem ab Arminio usque suam perpetua serie maiorum successionem describere50. Et constat item Germanos nomina gentium non habere; unde a ditionibus, quibus dominantur, sunt appellatae.

Stemmata sunt characteres heroici.

[73] Quid, si stemmata Germanorum esse heroica dicamus? atque id sit quod de Germanis narrat romana historia: eorum principes in versicoloribus vestibus cum versicoloribus armis pugnare, et ita, cum voluptate populi romani spectantis, in triumphum esse traductos?

Quae «scuta pi ta»? quae «pura»? — Onerare armis
scuta heroicus mos est.

[74] Et heroum scuta picta, inertium et tyronum pura, docet Virgilius51, qui ignavis «parmam albam» tradit: quae est [p. 435 modifica] ipsissima lex araldica Germanorum, quae obscuro loco natis puros scutorum campos attribuit, ut illustri loco natis «scuta armis onerata», quae dicunt52. Hinc stemmata quamplurima nobilissima solos colores et metalla varie configurata exhibent. Alia exhibent belli praemia, quod etiam ex heroicis temporibus est, ex quibus notat Servius milites in scutis virtutis praemia gestasse; et exuviis, quas victis detraxerant, scuta onerare morem heroicum fuisse, testatur aegis, sive Minervae scutum, cui Medusae caput affíxum. Minervam autem characterem heroicum optimatium esse et libro priore innuimus et infra latius explicabimus.

Latinorum in familiis ac gentibus distinguendis felicitas — Patronymicorum usus
heroicus — Hebraei hac in re omnibus gentibus praestabant.

[75] Latini gentes nominibus proprie dictis, familias cognominibus, praeter ceteras orbis terrarum gentes felicissime distinxere. Et lege XII Tabularum hereditatem primum suis, deinde adgnatis, tandem gentilibus redire disertissimis verbis cautum. Graecis vero tempore obscuro gentes patronymicis conservatas esse, argumento est quod patronymica postea mansere poetis. Apud hebraeos autem ea res diligenter custodita, non gentium moribus, sed lege agraria sapientissime concepta, ut quoquo recurrente iubilaei anno, agri ad priores dominos redirent et omni pignoris aliove iure exolverentur. Quare nedum familiarum, sed gentium successiones tam diligenter inter ipsos servatae, ut ob id ipsum connubia inter mares et foeminas eiusdem gentis sive eiusdem tribus agitarentur, ut apud eos «tribulis» ac «gentilis» unum idemque esset53. [p. 436 modifica]

[VI]

DE RERUM DOMINIO EIUSQUE ACQUIRENDI MODIS

Primum in terris dominium.

[76] Quod «rerum soli dominium ante agrorum divisionem» Hugo Grotius aegre definit, et exemplo locorum theatri potius illustrat, est ipsum dominium quod «bonitarium» dicunt antiqui interpretes iuris. Idque primum fuit dominium, cum homine in terris natum, quo quis tandiu dominus fundi haberetur, quandiu corporali ei adhaereret possessione; qua si forte excideret, nullum ei ius erat reciperandi. Quale dominium etiamnum scythae in suis agris exercent.

Cur traditone naturale dominium acquiritur? —
Unde dominium bonitarium per provincias romanas?

[77] Unde romani postea ex naturali traditione hoc dominii genus accipientibus ex hoc iure naturali permisere; uti et idem suorum fundorum permisere provinciis, iure optimo eorundem, seu victoriae iure mulctatis.

Fons iuris universi — Iuris optimi acquirendi modi duo: «usus» et «manus» — «Capio» quid? — Usucapio ex iure gentium — «Haerus» et «haereditas» unde? — Prima usucapio fuit rerum suarum.

[78] Namque optimi seu fortissimi, ex illa lege quam Brennus dicebat «primam in terris natam», nempe legem violentiae — quam nos priore libro54 supplevimus «a natura meliori dictatam», et iuris monastici, et hinc iuris universi, asseruimus fontem — fundavere ius optimum alterutro sive utroque horum modorum, qui in statu exlegi memorari possunt omnino duo: usu nimirum et manu. Et quidem tum ilio, tum hac corporali et vi quoque corporis conservabant: a quo tempore «capio» pro acquisitone domimi, «usus» pro possessione ad [p. 437 modifica] romanos provenere, ut priore libro55 ex capite legis XII Tabularum De usucapione probavimus. Quae ab bis gentium temporibus exordium sumpserat, quum optimi quae iam sua erant iure naturali seu bonitario, longa adhaesione corporis sua fecere iure optimo seu iure gentium: a quo haerendi actu fortasse «heri» dicti et inde «haereditates» appellatae. Quae sic narramus confirmant romani illa sua usucapionis definitione, qua est usucapio antiqua dominii adiectio — non ut transformata est adeptio — ex diuturna temporis possessione. Unde nil mirum diximus, si id priore libro56diximus; in statu exlegi homines usucepisse res suas, quod nunc, distinctis dominiis, usucapiamus alienas.

Usucapio, nota graecis,
ignorata hebraeis — Usucapione regna et imperia firmata.

[79] Usucapio nota graecis fuit, et tam iuri naturali commoda, ut eam Plato in suam Rempublicam importarit. At hebraei eam lege agraria e sua republica eliminarunt, qua, quoquo iubilaei anno recurrente, agri ad pristinos dominos rediebant. Sed minores gentes hoc usucapionis iure regna potissimum et imperia tuentur: de quibus cum iuris controversiae inter summas potestates et, quia summas, inter exleges nascantur, id ipsum usucapionem in statu exlegi natam esse demonstrat.

«Mancipium» unde?

[80] «Manus» autem postea pro «potestate iuris» accepta est; et «mancipium», sive «mancupium», sive «res mancipi» translata ad res, quarum dominium iure quiritium, quod erat ius optimum romanorum, acquireretur; et mancipatione ab hoc tempore heroico nedum profana, sed sacra omnia peracta; unde illa sunt: pontifices in consecrandis templis «manu tenere» postes, «flamines capti», «captae vestales» pro «consecrati» «consecrataeve». [p. 438 modifica]

[VII]

DE POLLICITATIONIBUS ET VOTIS

«Per Iovem lapidem» — «Iovi fulguri» —
Latini «iuramentorum dii».

[81] In eo divino status naturae regimine praecipua fuit iurisiurandi religio57. Latini autem Iovem Lapidem iuramentorum praesidem habuere, per quem ita Gellius «sanctissimum», ut «vetustissimum» Apuleius iuramentum dixere: quem accipio — ita ut «Iovi fulguri» dicit Vitruvius — nempe illum, a quo primulum extitere religiones, ut supra diximus de gigantibus. Vulgo vero Herculem praecipue, praeterea Castorem, Pollucem et Fidem, iuramentorum adhibebant deos, ut ex Legibus Ciceronis et ex vulgatis iurandi formulis latinis — «Hercule», «Mehercule», «Mecastor», «Edepol», «Mediusfidius» — facile confirmaveris.

«Pollicitatio» unde? — Primae foeminae semper in potestate.

[82] Et omnem promissionem iuramento firmasse, argumento est pollicitatio, quam iuris naturalis origine romanae leges adgnoscunt, et naturalis promissio definitur, a «poi» dieta et «liceri», quod per Pollucem viri, per Castorem foeminae iurarent, quod discrimen grammatici notant. Quod dat coniiciendum primas foeminas, ut priscae romanae, in perpetua tutela, nihil promittere potuisse. «Liceri» autem significat nunc quidem offerre precium in auctione: quasi «pollicitari» esset per Pollucem offerre aliquid dandum vel faciendum.

Dii iuramentorum ut votorum iudices.

[83] Hinc apud romanos permansit hoc vetustissimum: «periuria ultores habere deos et deos damnare voti»; unde [p. 439 modifica] «voti rei», «voti damnati» ii dicebantur quibus ex concepto voto res successere. Qua locutione Virgilius utitur ad Augustum, significans eum in deorum numerum relatum iri:

... Damnabis tu quoque votis58.

Ius strictum est rudium ingeniorum.

[84] Et, in illa ruditate, sine ulla ἐπιείκεα, quae ab ingenii acumine efflorescit, homines verba proloqui et accipere, rationi conveniens est59. Unde a graeca historia heroica narratur miserum illud Agamennonis votum, quod, ut solveret uti lingua nuncuparat, suam ipsius filiam Iphigeniam immolavit: unde mansit in crudos homines dictum «Agamennonis hostiae». Quod a sacra Iephtis historia grammatici Homerum sumpsisse falso putant: quando demonstravimus Deum Optmum Maximum, Isaaci exemplo, hebraeos docuisse se humanis hostiis non delectari. Et hunc corruptae gentium naturae morem fuisse, docet lex XII Tabularum, capite De mancipatíone et nexus traditione, illa formula: «Uti lingua nuncupassit».

Nuncupare tum vota, tum pacta quid? —
Nuncupatio ex iure gentium.

[85] Etenim «nuncupare» est verbis maxime certis loqui; unde etiamnum «vota nuncupata» vota certis et solemnibus formulis concepta dicuntur; et falsa gentium persuasio fuit deos ea immania acceptare vota, neque cum diis ipsis prodesse illud:

Iuravi lingua, mentem iniuratam habeo60:

quod poetae poenitendo Thesei voto confirmant, quod Neptunus exaudiens, insontem Hippolytum occidit. [p. 440 modifica]

[VIII]

DE STIPULATIONIBUS

«Exfestucare» quid? — Quid «infestucare»? — Unde
«investire feuda»? — «Stipulari» unde?

[86] Ita promissa ultro religione deorum stabant. Promissa vero rogata et deliberata primas gentes aliqua ruris metaphora, ut in illa ruditate, significasse necesse est61 — eadem ferme ratione, qua barbari in re feudali dixere «exfestucare», exuere aliquem dignitate; cuius necessario contrarium fuerit «infestucare» «investire», unde fortasse postea provenere dictae «investiture feudorum»: — ita ut «stipulari» fuerit «vestire stipula», «festuca». Unde coniicio postea «pacta nuda» ab iurisconsultis dicta esse quae stipulatione firmata non sunt; ad quod exemplum antiqui interpretes postremo «pacta vestita» dixere contraria.

[87] Neque enim puto stipulationem natam inter romanos, uti certo scimus a romanis propriam custodia factam esse, cum non sit verisimile, condita Roma in media gente iam innumeris urbibus celebri, hoc iuris vocabulum ad id contractus genus significandum omnium rusticissimum invenisse; neque ratio affulget cur id potissimum invenissent.

Grammaticorum ineptiae.

[88] Nam quod veteres «stipulum» «firmum» dixerint, dandum grammaticis est; sed quod a «stipula» dixerint, id vero iis, ut piane absurdum, pernegandum, cum nihil sit stipula infirmius: a στίφω, «firmo», est forte «stipes» non «stipula», «stipari» non «stipulari». Aliae origines, quas memorant, plane ineptae, ut pudeat memorare. [p. 441 modifica]

Ius strictum prius aequitate in terris adgnitum.

[89] Et haec in pollicitationibus, votis, stipulationibus scrupolositas sumina verborum simplicitatem primorum hominum decuit, ut innumera in historiis exempla docent, quibus barbarae et rudes gentes istis verborum apicibus et exegere et solvere fidem. Hinc stipulatio romanis stricti iuris permansit; hinc primae leges «carmina» dicta; quod, ut postea carmina certis numeris, ita prius leges certis verbis conceptae, conclusae erant.

Iurisprudentia spartana rudium populorum.

[90] Unde iurisprudentia in primis rebuspublicis, nempe optimatium, natura rerum ipsa, ἀκριβεδίκαιον, ius summum, ius θετικόν, ius in tota generum amplitudine, professa est.

[IX]

DE PERMUTATIONIBUS

«Contractus» unde? — Primae emptiones-venditiones.

[91] Sed et in ipsa rerum communione diximus alios alio rerum genere abundare potuisse, egere alios: quod, distinctis rerum soli dominiis, id evenire necesse fuit. Igitur, ut maiores gentes eas utilitates communicarent, principio permutationes rerum incepere rebus tractis in unum locum, unde «contractus» nomen accepit. Atque permutationes fuerunt primarum gentium primae emptiones-venditiones; postea inventum aes rude est, quod rerum quae in commercio forent communis mensura habita est.

Astrea cum libra quid significet? — Imaginariae
emptiones-venditiones ex iure gentium — «Pendere» pro solvere.

[92] Unde Astrea, quae Saturni tempore, hoc est hoc ipso tempore obscuro, in terris egisse a poetis fingitur, et, ad caelum revolans, Virgo cum libra astris ab iisdem poetis appicta [p. 442 modifica] est, ad quarti libram aes rude appendebatur: nam monetam, seu aes signatum, gentes minores invenere. Quare ex hac ultima antiquitate in ius civile profluxere imaginariae emptiones-venditiones, quae apud libripendem per aes et libram fiebant, quibus omnes ferme actus legitimi transigebantur; atque ad haec tempora revocanda est nativa significatio verbi «pendere» pro «solvere»62.

[X]

DE BELLORUM ET IUDICIORUM INTER MAIORES
GENTES SPECIMINE

Primae actiones vindicatio et conditio —
«Manum iniicere» quid? — «Manu consertus» quis?

[93] His quas narravimus rationibus, maiores gentes parta sibi iura, cum in statu exlegi nulla esset legum auctoritas, vi conservabant, vindicationibus dominia, conditionibus obligationes: conditionibus vero, quas libro superiore63 diximus fuisse maiorum gentium repressalia; vindicationibus autem per veram manus iniectionem. Unde mansit poetis «manum iniicere» pro «vindicare», et veram «manuum consertionem», quam postea, dicis caussa, custodierunt romani, ut dominus, postquam in possessione usurpanda, ut cum Cicerone64 loquar, «surculum defregisset», reum «manu consertum» ducebat ad iudicem, et in gleba praesenti, quam secum de agro attulerat, totum fundum vindicabat illa formula: «Aio hunc fundum meum esse ex iure quiritium».

Iudicia privata bella, olim duella.

[94] Hanc vim maiores gentes rebantur virtutem; contrarium autem inertiam. Eoque pacto iudicia erant privata bella65, dicta «duella», quia inter duos: nam, si fuisset tertius — nempe, postea fundatis rebuspublicis, magistratus, quem ob [p. 443 modifica] id ita dictum puto, quod esset utroque «maior», qui ex legibus positis ius dicit — fuissent «iudicia».

Duellorum origo.

[95] Hinc duella, seu bella singularia, omni alio iure antiquiora, apud Germanos, omnis externi imperii, linguae, morisque ignaros, ab hoc tempore obscuro conservata: quod fortasse putaret privatas res cuique privata virtute servandas esse, ne, legum auxilio freta, gens ferox cum virtute inertiam commutaret. Et sic Germani erant unum earum antiquissimarum rerumpublicarum exemplum, quae, tradente Aristotele, de privatis rebus nullas leges latas habebant.

Purgationum origo.

[96] Inde cum ipsis Germanis, postea in Europam ferme universam egressis, duella, hoc item nomine, sed aliquantum transformata, provenere. Nam, ubique consepulto omni ferme romano iure, et cum66 barbaries omnia pervasisset, res ad statum exlegem propemodum rediit: unde — et per ea ipsa tempora, per universam Europam, et alia — «purgationum civilium»67, quae dicunt, genera invaluere, quibus homines Deum adibant iudicem divinumque iudicium eventus fortuna expectabant. Quod satis docet ipsos barbaros in statu exlegi ad Dei regimen, ut sociabiliter vivant, naturae sponte confugere.

Duella publica, nunc bella — Reciperatores.

[97] Hinc postea duella publica, quae «bella» dicta mansere, «rerum repetitiones» in iure foeciali appellata, quo iure idem significat «res repetere» ac «bellum indicere». Unde eodem iure «reciperatores» — teste Aelio Gallo, ut Hotomanus ex Festo notat — qui ex lege inter populum romanum et nationes peregrinas dabantur, qui de rebus privatis recuperando cognoscerent. Ita ut «bella» dici possint publicae rerum vindicationes, uti conditiones publicae «repressalia». [p. 444 modifica]

«Duellio» quid? — Quid «perduellio»? — «Parricidium» quid?

[98] Igitur «duelliones» erant maiorum gentium actiones: quare «perduellio» caedes dicta est. Et uti «perfidus» est qui fidem violat, ita «perduellis» qui caedem non iure facit, quo perduellionis iudicio in ipsis Romae primordiis Horatius condemnatus. Quod firmat romanos a maioribus gentibus accepisse, uti acceperunt et illud: ut iniustae caedis reus «parricida» diceretur. Quia, cum gentes maiores essent plures ex una stirpe familiae, et gentes aliae ab aliis secretae agerent, si quae caedes fiebat, necessarii alicuius fiebat. Quod, rebuspublicis fundatis, permansit: hactenus patriae charitas perduravit, ut qui civem occideret, ex una parente cognatum occidisse videretur. Sed postea, patriae charitate elanguente et prolata humanitate, «homicidium» dictum est, uti et «perduellis» dictus, quum crimina ex reipublicae ratione magis spectabantur. Quod in optimatium rebuspublicis servatur maxime: quod qui caedem iniuria faceret, bellum patriae intulisse iudicaretur; unde «perduelles» postremo appellati qui contra patriam armantur.

[99] Ex hoc igitur maiorum gentium iure est nocturnum furem omnino, diurnum si se cum telo defenderit, occidere sine fraude. Quod idem hebraeis, atheniensibus et romanis in leges abiit, ut probant anonymus legis mosaicae et celebres iuris attici et romani pariatores.

Iure gentium quid «inclamatio»? «imploratio»?
«obvagulatio»? «pipulum»?...

[100] Namque haec privata bella non sine inclamationibus, orationibus, obtestationibus, implorationibus devotionibusve peragebantur. Quare in lege XII Tabularum, ut fur manifestus diceretur, «inclamatione» opus erat; «imploratione», si se telo defenderet; et furto iam concepto necessaria erat «obvagulatio», et «pipulo»68 ante eius aedes differre furem non [p. 445 modifica] manifestum: qui mos mansit romanis postea, ut capite legis XII Tabularum De iudiciis testatur. In capite autem De parricídio, ex lectione Raevardi, pater implorabat «divos parentum», nempe domesticos lares, ut filius, qui vim faceret patri, parricida haberetur et a quovis impune occidi posset, ut idem Raevardus id caput explicat.

... «adorare»?...

[101] Et quod nos dicimus «iure agere», horum temporum erat, ut supra diximus69, «adorare deos». Unde in lege XII Tabularum, capite De furtis: «Si adorat furto, quod nec manifestum erit, duplione decidito»; et alio: «Si pro fure damnum decisum erit, furti ne adorato». Quare emendandum videtur caput illud eiusdem legis De in ius vocando: «Endo via rem uti», vel, ut alii legunt, «Ubi paicunt... rato». Iacobus Gothofredus legit «ratum esto»: nos, cum Iusto Lipsio, legamus «adorato», nempe «tu reus excipito»: ita ut «adorare» pro «agere» et «excipere» accipiatur. Unde apud latinos «oratio» pro «accusatione» et «defensione» vulgo dicta mansit, ut apud Terentium70:

Orationem sperat invenisse se,
Qui differat te,

pro «accusationem»;

honesta oratio est,

pro «defensio».

... «deorum fidem implorare»? «deos obtestari»?
«quiritatio»? «clarigatio»?

[102] Atque ad hanc antiquitatem revocandus mos ille, quo oppressi «deorum fidem implorabant», quasi genus humanum esset una civitas, in qua homines agerent sub imperio et tutela deorum, et, in testium inopia, «deos obtestabantur». Quae omnia, urbibus conditis, fuerunt privatim, ut apud [p. 446 modifica] romanos, «quiritationes» dictae: in publicis bellis «clarigationes», quibus foeciales clara voce res repetebant eo Carmine: «Audi, Iupiter».

[XI]

DE POENIS

[103] Poenae autem nondum erant humanae, nisi apud parentes «animadversio» et «coercitio»; inter aequales, vulgaris delicti, nomine «poenitentia» (unde ipsa «poena» primitus dicta), atrociorum, «devotio», «consecratio».

Quid «animadversio»? «cognoscere»? «ignoscere»?...

[104] Qui homines pudore agerent, et vi iniurias propulsarent, erant cum parentibus summe pudibundi. Igitur sola parentis animadversio, qua pater ad filii peccatum adverteret animum, ipse pudor filii, ut cum Terentio71 loquar, erat «supplicii satis» patri. Huc illa pertinent «cognoscere» pro «punire», «ignoscere, non noscere, connivere peccato» pro «parcere».

... «pactum»? «pax»?...

[103] Inter aequales pro privatis delictis, ut de furto, veniae impetrandae caussa, pacta offerebantur pollicitationibus, de quibus diximus: quod postea in XII Tabularum capite De furtis derivatum, ut nuper memoravimus. Hinc apud latinos «pax» pro «venia» passim legitur; et «pax» dicta qua bellum finitur, utpote quae sit venia publicae iniuriae sub certis legibus data. Unde mansit particula «pax» pro «quiesce».

... «devotio»? «consecratio»?

[106] Atrociora crimina «devotione» seu «consecratione» puniebant. Unde in XII Tabulis «sacer divis parentum» qui [p. 447 modifica] vim faceret patri, capite De parricidio; item «sacer Cereri» qui alienas fruges furtim noctu pavisset secuissetve, capite De damno; et, ante legem XII Tabularum, lege Iunia erat «Iovi sacer» qui tribunum plebis violaret.

Primarum gentium humanitas.

[107] Etenim sub theocratia nefas putabant hominem, vel sontem, occidere, idque ius ipsius Dei esse existimabant. Cuius moris aureum sane inter Germanos extat vestigium apud Tacitum. «Ceterum — inquit72 — neque animadvertere, neque vincire, neque verberare quidem, nisi sacerdotibus permissum: non quasi in poenam nec ducis iussu, sed veluti deo imperante, quem adesse bellantibus credunt».

[108] Itaque maiores gentes a sonte devoto, quem graeci dixere ἀνάθημα, tanquam a sacro abstinebant, sermonem segregabant, fugiebant contactum, et ex Nemesi, si ve divina iustitia73, occidebant.

Qui «improbi»? «intestabiles»? — Exilium principio
poenae effugium.

[109] Ab hisce inclamationibus provenere romanis «improbi intestabilesque», qui proinde, omnibus abominandi, in exilium ibant. Atque ab his primis usque temporibus ortum ut exilium, non poena, sed poenae effugium esset. Qui mos diu in republica libera est observatus: unde «exul» pro «profugo» latinis passim.

«Supplicium» pro sacrificio et poena.

[110] Atque indidem «supplicium» mansit et pro sacrificio et pro poena significanda, ut a Sallustio74 romani, hac poetarum locutione, dicuntur «domi parci, in suppliciis deorum magnifici». [p. 448 modifica]

[«Execratio»] — «Aqua et igni interdictio».

[111] Huic devotioni, urbibus fundatis, alia alibi similis poena exercita est. Templum Execrationis erat atheniensibus et argivis; unde fortasse Plato in suis Legibus excommunicationem irrogat parricidis. Eodem poenae genere usos Germanos, testatur Tacitus. Sed nulli nostrae similiorem quam inter Gallos druidae, ut narrat Caesar, De bello gallico75. Romae autem successit, et diu mansit, «aqua et igni interdictio», nempe civitatis excommunicatio, quod aqua et ignis, ut capite sequenti narrabimus, prima rerumpublicarum rudimenta fuerunt.

Regnum braminorum — Bonci iuris gentium sacerdotes,
ut antiqui Aegypti sacerdotes.

[112] Hae antiquissimae theocratiae falsae etiamnum permanent apud indos; et, ut solent ceterae respublicae, longo temporum successu moribus corruptissimae. Id regnum dicitur braminorum, qui fuerunt vetustissimi brachmanes, indorum philosophi, aliter dicti «gymnosophistae», ut linguae sanctae eruditi idem significare suis originibus probant: qui item, ut illi, in lucis agunt, ex antiquissimo instituto, ut contemplationi melius vacarent76 In eo regno sacerdotes, «bonci» appellati, iure gentium sibi sacerdotia custodiunt: ita ut eorum familiae in ocio et ganea dominentur, plebes in labore serviant et suis operis victitent. Ex hoc genere antiquissimum sacerdotum in Aegypto regnum fuisse, dant coniicere historiarum fragmenta, quae narrant sacerdotes, ex quibus reges creabantur, sacrarum literarum studio, quibus continebant arcanas et religionem et leges, unice dedisse operam, plebem vero agriculturae et opificiis applicatam: quare plebei sacerdotibus infensissimi, et inter utrosque et iure nexi crebra civilia certamina, in quibus semper sacerdotes superiores extitere77. [p. 449 modifica]

Theocratia vera hebraeorum ut a falsis gentium diversa?

[113] Sed Moses, ex maiorum moribus ab Abrahamo, ut saprá diximus78, traditis, ad verum Deum, unum, incorporeum, infinitum, mundi creatorem, sub nulla colendum imagine, omnem suae reipublicae auctoritatem revocavit; sacerdotes et plebem, uti aegyptii aliaeque gentes, distinxit quidem; sed agraria lege inter utrumque ordinem aequalitatem induxit, et anno iubilaei tam firmam ac diuturnam constabilivit, ut non modo usucapiones, sed et ius nexorum exegerit: quando — gentibus omnium fax turbarum — agraria duas orbis terrarum gentes, alteram doctissimam diu concussit, athenienses, alteram sapientissimam, romanos, perdidit. Unde merito, per haec discrimina quae numeravimus et alia quae deinceps dicemus, uti graeci a barbaris, ita hebraei a gentibus separantur, quod, non iure gentium, sed proprio ipsorum respublica fundata esset.


Note

  1. Cfr. Notae, 46 [Ed.].
  2. Satyrae, I.
  3. Cfr. Notae, 47 [Ed.].
  4. Cfr. Notae, 48 [Ed.].
  5. De nat. deor., II, 2 e 25; III, 4 e 16 [Ed.].
  6. Hoc libro, parte I, capite IV.
  7. Cfr. Notae, 49 [Ed.].
  8. Cfr. Notae, 50 [Ed.].
  9. Hoc libro, parte II, cap. 13.
  10. Idyll. De diis [12].
  11. Cfr. Notae, 51 [Ed.].
  12. Ut notat testus [cfr. Notae, 52].
  13. Hoc libro, parte III, cap. III.
  14. Cap. CIV, § «In statu» [5].
  15. Cfr. Notae, 53 [Ed.].
  16. Cfr. Notae, 54 [Ed.].
  17. Libro priore, cap. CLXXXI.
  18. De lingua latina, lib. V, [7].
  19. In Epitome. [Nel testo, per una svista, il passo è attribuito al giurista Paolo].
  20. Cap. CIV.
  21. Cfr. Notae, 55 [Ed.].
  22. Cap. LXIV, § «Et iustitia» [2].
  23. Cap. CLIV [corr.: CLVI, §§ 1-2].
  24. Libro priore, cap. CIV,[§ 7].
  25. Ibidem, § «In statu» [5].
  26. Testo: «si > [Ed.].
  27. Cfr. Notae, 56 [Ed.].
  28. Dig., I, 1 (De iustitia et iure), 5.
  29. Cap. CXLIX.
  30. Cfr. Notae, 57 [Ed.].
  31. Cfr. Notae, 58 [Ed.].
  32. Cfr. Dissertationes, VIII [Ed.].
  33. Cfr. Notae, 59 [Ed.].
  34. Cfr. Notae, 60 [Ed.].
  35. 35,0 35,1 Testo: «animantia». Ma si veda p. 94, r. 2, e cfr. ivi n. 1 [Ed.].
  36. Cfr. Notae, 61 [Ed.].
  37. Cfr. cap. XXI, § 52 [Ed.].
  38. Cfr. Notae, 62 [Ed.].
  39. Cfr. Notae, 63 [Ed.].
  40. Cfr. Notae, 64 [Ed.].
  41. Cap. CIII [Ed.].
  42. Cfr. Notae, 65 [Ed.].
  43. Cfr. Notae, 66 [Ed.].
  44. Cfr. Notae, 67 [Ed.].
  45. L’ultimo periodo è un’aggiunta marginale [Ed.].
  46. Libro priore, cap. CLXXXII.
  47. 47,0 47,1 Testo: «obsonare», «personare», emendati nelle postille marginali. Cfr. Notae, 68 [Ed.].
  48. Cosí, nell’errata-corrige ms., emendato «primi... constat» [Ed.].
  49. Testo: «Anathinam», emendato nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms. [Ed.].
  50. Cosí emendato, nell’errata-corrige ms., «describat» [Ed.].
  51. [Aeneid.], VII, v. 196.
  52. Cfr. Notae, 69 [Ed.].
  53. Cfr. Notae, 70 [Ed.].
  54. Cap. XCV [Ed.].
  55. Cap. XCVI, C [Ed.].
  56. Cap. C [Ed.].
  57. Cfr. Notae, 71 [Ed.].
  58. Eclogae, V, 80 [Ed.].
  59. Cfr. Notae, 72 [Ed.].
  60. Cic., De officiis, III, 29, traducendo Euripide. Cfr. Notae, 73 [Ed.].
  61. «Necesse est» agg. nei due errata-corrige [Ed.].
  62. Cfr. Notae, 74.
  63. Cap. CXXXV, § 2 [Ed.].
  64. De oratore, lib. III [cap. 28].
  65. Cfr. Notae, 75 [Ed.].
  66. «Cum» aggiunto nelle postille marginali e nei due errata-corrige [Ed.].
  67. Cfr. Notae, 76 [Ed.].
  68. Quas infantium hominum voces libro priore notavimus [cap. CXXXV].
  69. Hoc capite, § 9 [Ed.].
  70. Andria, II, 5, 4-5; I, 1, 114 [Ed.].
  71. Adelphi, III. 2, 15; Phormio, V, 9, 40 [Ed.].
  72. Germania, 7 [Ed.].
  73. Hoc libro, parte II, cap. III, principio [§ 3].
  74. Catilin., 9 [Ed.].
  75. VI, 13 [Ed.].
  76. Cfr. Notae, 77 [Ed.].
  77. Cfr. Notae, 78 [Ed.].
  78. Cap. X. § 5 [Ed.].