De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXVII

Caput XXXVII- Quid actum lege XII Tabularum?

../Caput XXXVI ../Caput ultimum IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXVI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput ultimum

[p. 572 modifica]

CAPUT XXXVII1

QUID ACTUM LEGE XII TABULARUM?

Lege XII Tabularum ius quiritium privatum patribus
et plebi aequatum et in tabulis scriptum.

[1] Quid igitur actum lege XII Tabularum? Actum id quod tribuni plebis, apud Livium, desiderabant, nempe acquata libertas, et quod dicit Dionysius, positum ius aequum omnibus. Libertati obstabat ius in latenti, ius incertum, manus regia, quae plebs, ut Pomponius tradit, ultra pati non posset. Nam leges regias — et maxime quarum «praecipuus sanctor Tullius2, queis (ut Tacitus ait3) etiam reges obtemperarent», quo libertatis benefício, plebis favore fretus, censum instituit et ordinem oppressit, unde mox patres ad ipsius caedem Superbum extimularunt — Brutus, per eiectorum regum occasionem, omnes abrogavit; et, suppresso censu, rem ad heroici regni naturam redegit et ius incertum restituit, ut libro priore diximus4. Actum igitur est ut ius perpetuo certum tabulis fixum esset. Aequo iuri impedimento erant illa duum corporum in una heroica civitate divisio, ut patres omnia ex iure optimo, plebs omnia ex iure naturali agitaret: quae divisio, iam inde usque a familiis, per clientelas in regna heroica transit. Cum enim filiifamilias in domo patria nihil iniussu patrum iure optimo agerent, et omnium minime nuptias, multo minus clientes sine inclytorum imperio: unde, postquam, secessionibus factis, ut diximus, in plebes coaluere, cum ea proprietate nativa coaluere, ut sine patrum auctoritate nihil optimo iure, sed omnia iure naturali transigerent. [p. 573 modifica]

Quid Hermodorus praestitit?

[2] Igitur Hermodorus, ut sapientia praestantissimus, potuit, immo debuit, ut momentose Pomponius tradit, legum scribendarum auctor esse patribus — qui usu, non scientia, noscebant rempublicam — quid iuris optimi plebi communicarent, quid sibi custodirent, ex qua temperatura omnis romana magnitudo provenit: unde meretur fidem Heracliti visio et statua ipsi in Comitio merito posita. Igitur patres, Hermodori auctoritate, aequarunt plebi ius patriae potestatis et, ut eius appendices, aequarunt factionem testamenti, dationem tutoris, ius adgnationis et gentilitatis, ac proinde ab intestato successionum; hinc porro legitimae ius tutelae; relaxarunt ius nexi, ut ex nexis dominii iure naturali, quo sibi colerent agros, manerent tantum nexi aeris alieni, quod demum lege Poetelia solutum est; et ita plebi aequarunt ius mancipii et linguae nuncupationis, et hinc ius omnium actuum legitimorum transigendorum, et iura usucapionum communicata. Hinc iudicia privata patribus et plebi aequa, et utrisque, scriptae ut erant, ex aequo poenae.

[3] Sed, ut constaret respublica libera ex optimatium mixtura, patres excepere connubia tabula XI, quibus auspicia, ac proinde magistratus, imperia, sacerdotia, sibi custodierunt. Atque adeo plebi aequatum omne ius quiritium privatum, iure quiritium publico apud patres manente; et quantum libertati datum, ut de capite civis romani nisi in maximo comitiatu ius dicere ne esset, tantum ademptum, ne privilegia irrogarentur.

Ius optimum agrorum aliud publicum, aliud privatum —
Universus ager romanus populi romani feuduin a patribus.

[4] Itaque, ubi patres plebi ius optimum agrorum privatum concessere, non autem publicum, populus universus, qui a Bruto factus erat natura liber5, erat dominus imperii [p. 574 modifica] nisque civilis iuris in agro publico patrum; uti nunc quoque sunt regna summa in agro publico aliorum summorum principum, a quibus in feudum sunt data. Et ita qui agri romani privatim apud plebeios ex iure optimo patrum singuli minuta quaedam feuda erant6, apud universum populum romanum unum feudum factum est.

[5] Ob id plebs libera, iure summae potestatis liberae, statim coepit condere plebiscita7; sed nunquam plebiscito agrariam perferre potuit, semper obsistente senatu, ne ager romanus privatim divideretur, semperque coloniae ex patrum auctoritate deductae a duumviris. Ex hac patrum auctoritate, tum tutelae gestae populo, summi imperii domino, tum dominii in agro8, in quo populus summum imperium habebat, omnes respublicae antiquorum dicebantur «Ordo et populus», «Senatus populusque» et «Senatus auctoritas, populi imperium».

Ius connubii aliud publicum, privatum aliud.

[6] Sic quoque patres concessere plebi connubii ius privatum, mancipatione eidem communicata, qua porro plebei nuptias per conventionem in manum celebrarent. Non concessere connubii ius publicum, quia non concessere connubii solemnitatem praecipuam, quae erant auspicia maiora seu publica, quae supra diximus9.

Nuptiae patrum propriae.

[7] Ex quibus nuptiae patrum erant «omnis iuris humani — quod interpretor «gentium», ut iurisconsultus10 ius gentium definit «quo humanae gentes utuntur» — omnisque [p. 575 modifica] vini iuris communicatio et ideo nuptiae patrum tales erant, quia propriae patrum erant gentes11.

Quando Romae plebs «gens romana» dici coepit?

[8] Unde ab hac iuris aequi communicatione Romae plebs «romana gens» esse coepit, cum antea «gens romana» soli essent patricii12. Propria patrum sacra erant et sacerdotia, quare patres confarreatione nuptias, ut supra diximus13, celebrabant: postremo, quod caput erat, quia propria patrum erat divinatio, seu divinae linguae scientia, quae circa ius divinum proprie gentibus dictum versabatur14, quia patrum, ut saepius diximus15, propria erant auspicia.

Romana historia illustratur.

[9] Hinc, quia transmissum fuerat et a patribus et a decemviris et a plebeis legem XII Tabularum iuramento sacrari, ob rationes quas libro priore16 attulimus, statim post eam legem, uti apud Livium legere est, privilegia irrogari coepta et de capite civis saepe ius iterum dixere duumviri. Quin17, biennio post depulsos decemviros, idest quarto post legem anno, plebs patrum connubia tentarunt, nimirum ut plebs celebraret nuptias cum publicis auspiciis, cum quibus nuptias ipsi celebrabant patricii, ut, iis concessis, deinde tentarent imperia. Uti re ipsa, illis concessis, mox haec quoque tentarunt et, longo post certamine super consulatu plebi communicando, tenuerunt. [p. 576 modifica]

Tribunatus plebis cur verus magistratus non est?

[10] Quare patres sua connubia plebi denegabant illa, apud Livium, ratione: quod plebei ne in magistratu quidem haberent auspicia, nempe maiora seu publica. Quare, eruditis rei romanae, tribunatus plebis verus magistratus non est et, ob id, non imperando, sed intercessione seu vetando, valebat.

«Filius spurius» et «vulgo quaesitus» qui proprie?

[11] Atque hac ratione earum locutionum duarum «filius spurius» et «vulgo quaesitus» nativa significano aperitur.

Qui principio «sapientes», qui «vulgus»?

[12] Nam ab clientelis usque sub theocratiis orta illa divisio sapientum et vulgi, de qua diximus quoque in Consectaneis de poeseos origine18, qua sapientes et sacri, seu divini, seu vates, erant inclyti, qui tenebant deorum religiones et divinam linguam, seu auspiciorum scientiam callebant; vulgus autem profanum, res divinas ab inclytis docendum, erant clientes. Ex cuius ultimae antiquitatis poetica lingua loquitur Horatius, quum canit19;

Odi profanum vulgus et arceo,
... Musarum sacerdos.

Cum his ipsis proprietatibus in rebuspublicis optimatium tum illi tum hi fuere patres et plebes20.

Matrimonia propria plebeiorum.

[13] Igitur, usque ad legem XII Tabularum, filii patrum «patricii», qui patrem nomine, seu iure, ciere poterant; filii plebeiorum «spurii», ex qua voce facta est nota «S. P.» («sine patre»), qui patrem iure ciere non poterant, «vulgo» [p. 577 modifica] in plebe «quaesiti», quorum parentes iure naturali, ut cetera vitae, ita et matrimonia agitabant21, hoc est agitabant solo animo coniugali et custodia. Et sic, ut inter optimos, qui omnia civilis vitae agitabant ex iure optimo, «nuptiae» erant dictae a «nubendi», seu velandi caput virginis novae nuptae, solemnitate, ita matrimonium plebeiorum erat dictum a «matre», quae tantum natura certa erat.

Romana historia illustratur.

[14] His sic enarratis, datur intelligere quod mihi diu ingenium misere torserat: quid illud sit, quod, apud Livium, patres, in eo certamine trecentis, et plus eo, post Urbem conditam annis, plebi obiiciant: plebeios «more ferarum» agitare connubia. Quia solo concubitu, sive cohabitatione, sive custodia, et animo coniugali agitabant, ut ferae, quibus etiam animum rudes homines tribuebant. Cuius opinionis vestigium in illa locutione apud iurisconsultos permansit, quum defíniunt quando ferae «animum revertendi amisisse» aut adhuc «habere» dicantur22.

«Concubina» quae proprie?

[15] Ex quo concubitu plebeia «concubina» dicta est, quae etiam «pro-uxore», quae patricia «uxor» dicebatur; ut «maritus» plebeius, qui «vir» dicebatur patricius23.

Prava gentium sapientia.

[16] Tam prava super hac re erat gentium sapientia, eadem numero qua heroem aestimabant qualis ab Homero fictus Achilles est:

Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Iura neget sibi nata, nihil non arroget armis.

[p. 578 modifica]

Divinae providentiae mira consilia.

[17] Atque in ea re divina providentia summe est admiranda, quae ita res mortalium comparavit, ut gentium sapientia ab ipso vulgo, quod profanum arcebat, ius naturale condisceret, quod postea philosophi professi sunt24; et apud principem gentium populum, in republica libera, primo plebiscitis est eruditum; deinde praetorum edictis est explicatum, quae sapientissime a Baldus dicta sunt «lingua qua locutus est Deus»; tum, sub principatu, responsis prudentum excultum; tandem ipsorum constitutionibus principum iurisprudentiae christianae principium statuminatum25.

[18] Sed, ut ad rem redeamus, postquam tandem sacerdotia quoque plebi communicata sunt, nuptiae etiam plebeiorum fuerunt «humani et divini iuris communicatio», quae antea fuerant «maris et foeminae coniunctio», individuam vitae consuetudinem continens. Quas duas definitiones, cum iandiu moribus confusae essent26, sive Modestinus, sive Tribonianus, sive uterque confudit27. Exinde «spurii», seu «vulgo quaesiti», dicti mansere qui ex promiscua venere habentur.

Confarreationis historia.

[19] Et patricii, in antiqui iuris usurpationem, in flaminum pontificumque nuptiis confarreationem retinuere tanta caeremoniae difficultate, ut, cum Tacito loquar28, quod eam sane unam ex caussis ex quibus, Tiberii aetate, iam farracia desuevissent, idem historicus numeret.

Historia romana illustratur.

[20] Sed enim diximus respublicas optimatium patrii moris esse pertinacissimas, et romanos patres ius quiritium acerrime [p. 579 modifica] custodisse adversus tyrannos et libertatem. Artemque affectantium, in regnis optimatium, tyrannidem esse ut proponant ius aequum et palam, quo beneficio sibi multitudinis factionem contra paucorum ordinem firment — ut Servius Tullius legibus queis ipsi reges obtemperarent et censu, Appius decemvir vindiciis secundum libertatem edictis — Papyrius sub Superbo, Flavius sub Appio Factioso, ille actionibus, hic fastis evulgatis, confirmant. Et Livius Tacitusque29 initium romanae libertatis narrant a Bruto factum, quod, pro uno perpetuo rege, duos consules annuos instituisset. Quodnam igitur senatus flagitium id fuit: universo iure quiritium privato plebi cessisse et leges evulgare, ac, ut id utrumque fieret, decemviros cum summo imperio plebi quotannis creandos permittere? Magnam igitur vim patribus factam esse necesse est, quae non alia fuerit nisi, quia lex non perferretur, oblata Appio a plebe tyrannis: quod et Dionysius innuit et ipsa res secuta testatur. Hinc intelligere est quantum, ut ingenue Livius profitetur, ante secundum bellum punicum historia romana fatiscat, cum in tam insigni reipublicae mutatione tantum hiatum reliquerit.

Caput legis XII Tabularum «De forte sanate nexo soluto».

[21J Atque heic explicandum venit caput illud: «Ut forti sanati nexo soluto idem sirempse (simile re ipsa) ius esset», qua lege Theseus, ut apud Plutarchum30 ab heroico usque tempore, atheniensibus libertatem fundaverat. Super eo capite grammaticorum eruditas ineptias, quae apud Iacobum Gothofredum prostant, referre pudet.

Gothofredi interpretatio absurda.

[22] Recte, sed forte, Gothofredus id caput inscribit De iuris aequalitate; sed quod interpretatur «de iure civium cum sociis aequando», coniectura, capta ex iis grammaticorum [p. 580 modifica] ineptiis, satis absurda. Neque enim apud Livium neque apud Dionysium id actum, ut civitas sociis donaretur; neque sane patres in id convenirent, qui vix civibus ius aequum ponere volebant, nisi quisque eorum: aut Spurius Cassius fuisset, qui, ut cum Livio31 loquar, primus vulgator romani iuris in socios, affectati regni crimine damnatus, necatus est; aut Livius Drusus, qui longo post temporum intervallo, iam diu republica in potentiam corrupta, civitatem sociis latinis dederat, quo mortuo, cum praestare patres nollent, sociale bellum exarsit. Agebatur de iure patrum acquando plebi: is enim eius certaminis cardo erat.

Interpretatio pro nostris principiis.

[23] Igitur ab grammaticis sumamus «fortes sanates» esse eos qui desciverant ad obsequium revocatos — non tamen socios, sed plebeios, quales numero secunda agraria32, qua clientes culturae nexo soluti, dominio bonitario permisso, ad patrum obsequium sunt revocati; — et decemviros ea locutione usos esse, in simili iuris certamine, quo sunt plebei nexu soluti domimi bonitarii, privato iure quiritium communicato. Quare sententia legis est ut in iis omnibus, quae XII Tabulis relata erant, plebi et patribus idem ius esset. Igitur legis caput, quod totius certaminis summa esset, attica lege definiendum erat et formula ab atheniensibus expectanda! Sed quod heic notandum id est: trecentis post Urbem conditam annis, communicatum Romae ius quiritium privatum a patribus plebi, quod ab heroicis usque temporibus Theseus plebi Athenarum permiserat. Tam acriter romani, ut supra diximus, mores maiorum gentium custodiere!


Note

  1. Testo: «Caput XXXVI» [Ed.],
  2. Testo: «Tullus» [Ed.].
  3. Annales, III, 26 [Ed.].
  4. Cap. CLXXI, § fin. [9].
  5. Lib. priore, cap. CLVII, § «Ubi optimates» [3].
  6. Lib. priore, cap. CXXIX.
  7. Ibidem, cap. CLXIII [§ 1].
  8. De qua utraque tutela sunt libro priore, cap. CLXI et cap. CXXXVIII, § «Optimatium» [a].
  9. Hoc libro, parte II, cap. XX, De patria potestate [§ 44], et cap. XXI, § «Atque de hoc iure» [35].
  10. Sub titulo Digesti, De iustitia et iure [I, 1, 1, § 4].
  11. Hoc libro, parte II, cap. XX, De successionibus ab intestato [{§ 61-75].
  12. Libro priore, cap. CLXII, et hoc libro, parte II, cap. XXII, § «Ex eo enim» [4].
  13. Hoc libro, parte II, cap. XX, De matrimonis, sed rectius De nuptiis [§ 24].
  14. Hoc libro, parte II, in Consectaneis de poeseos origine, consectaneo XXVII [§ 28].
  15. Libro priore, cap. CIV, et libro posteriore, parte II, cap. XXII
  16. Cap. CLVIII, § «Lex vero» [3].
  17. Testo: «qui», emendato nei due errata-corrige [Ed.].
  18. Hoc libro, parte II, cap. XIII, consectaneo XXIX [§ 31], et cap. XXI, § «Per clientelarum» [51].
  19. Carmina, III, 1, 1 sgg. [Ed.].
  20. Libro priore, cap. CIV et cap. CV.
  21. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Nam ut legem» [32] et cap. XXII, § «Ex ea libertatis» [» 4 l(2) Institut., II, 1 (De rerum divisione), § 15 («Pavonum»).
  22. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Ita, clientelis» [60].
  23. Hor., Ad Pisones, 121-2 [Ed.].
  24. Libro priore, cap. CXXXVI.
  25. Eodem libro, a cap. CCV usque ad cap. CCXIV.
  26. Hoc libro, parte II, cap. XXI, § «Ita, clientelis» [60].
  27. Dig., XXIII, 2, 1; Inst. iustin., I, 9, § 1 [Ed.].
  28. Annales, IV, 16 [Ed.].
  29. Liv., II, 1; Tac., Ann., I, 1 [Ed.].
  30. Theseus, 25 [Ed.].
  31. III, 41 [Ed.].
  32. Libro priore, cap. CXXVII et libro II, parte II, cap. XXII.