De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput III

Caput III - De uno humanitatis principio: pudore

../Caput II ../Caput IV IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput II Pars posterior - De constantia philologiae - Caput IV

[p. 322 modifica]

CAPUT III

DE UNO HUMANITATIS PRINCIPIO: PUDORE

[1] Diximus priore libro cupiditatem gigni ex rebus finitis1, eamque esse animi labem per Adae peccatum a corpore contractam2, omnium peccatorum homini corrupto fomentum3.

Cur angeli et Ada integer in falsa bona mentis et infinita peccarint?

[2] Nam theologus piane non est qui id negaverit: quod angeli incorporei peccarint tainen, tura quia angeli peccare quam Uberrime sine ullo cupiditatis impulsu voluerunt, tura quia — nullum cupiditatis impulsum habuerant a corpore, quod est terminatum — ii in infinitum recta peccarunt, nempe esse ut Deus appetiere4; unde merita poena sunt infinitum miseri, qui nollent esse Deum, qui infinitum est bonum, et sic orane bonum aeterno odio habent, nihilque amant nisi mendacium, quod nihil est. Ex eodem ferme genere Ada peccavit, qui, cum integer posset, si vellet, non auscultare cupiditati5, malus daemon non ullum corporis bonum, quod finitum necessario fuisset, sed infinitum bonum animi, ipsam Dei sapientiam, ei proposuit, inquiens: «Eritis sicut dii, scientes bonum et malum»6.

Pudor est prave facti conscientia — Prima poena divina
homini a Deo irrogata.

[3] Igitur is, quando suam7 scientiam, qua, prae Dei beneficio, fruebatur, contempsit et infinitam discere concupivit, [p. 323 modifica] condigna eum plexit Deus poena8, erroris seu malefacti conscientia, quae nihil aliud est nisi veri ignorati pudor9. Atque haec fuit prima omnium poena, et quidem divina, proprie a «poenitendo» appellata, quam Plato unam Nemeseos, sive divinae ultionis, poenam esse statuebat.

Summae Dei sapientiae maximum argumentum — Pudor, iuris
naturalis fons, integrae simplicitati repositus.

[4] At, quia Deus simplicissimis rationibus agit et regit cuncta10, cum primum parentem peccaturum providisset, et in eo generis humani naturam corruptum iri, cupiditatem praegravaturam rationi, ac proinde sensus esse imposituros menti11; hominem ita fabricarat ut pudore afficeretur, qui universi iuris naturalis fons est12. Eaque ratione simplicitati amissae statim pudor successit: unde primi parentes post lapsum extemplo se nudos agnoverunt.

Pudor religionis inventor.

[5] Pudor in caussa fuit ut, pro pietate amissa, nempe amore erga Deum, excitaretur religio, quae est Numinis metus; et ideo metus est quia nos pudor admonet Numen laesisse.

«Rei stipulandi et promittendi» unde dicti?

[6] Ex qua ultima antiquitate coniicio «reos stipulandi et promittendi» appellatos, ut nomine ipso admonerentur, promissor ut, cum dies cesserit, quanquam non venerit, solvat; stipulator ut, non quando dies cesserit, sed quando venerit, petat; ac proinde, si contra faciant, sint eius pudoris rei, quos dixeris omnes qui iure stricto contra aequitatem utuntur [p. 324 modifica] et exceptione, tanquam iuris naturalis actione, repelluntur. Quae exceptio ex genere a romanis «doli» appellata est, quam libro superiore a temperantia dictari diximus13.

Infamia, altera poena divina.

[7] Et ex pudore est sensus communis reverentia, ex qua audaces altera divina poena manet, infamia, quae est commune hominum iudicium quod improbe factum damnat.

Praeclara virtutum omnium a pudore orta soboles enarratur —
«Infamia facti» quid?

[8] A pudore itidem frugalitas, probitas, quae sunt bonae animi artes quae temperantiam firmant; a pudore promissi fides, dicti veritas, alieni abstinentia, quae sunt bonae animi artes quae firmant iustitiam; et a communis sensus reverentia coercitae improbitas, impudentia, audacia, ex qua omnia scelera et maleficia gignuntur. Quae qui admittit; infamiae, quam iurisconsulti dicunt «facti», seu sensus communis, iure naturali reus est.

Verborum «arbitrari», «decernere» vetustissima origo — «Arbiter» proprie quis? — «Decernere armis» unde dictum? — Historia duum verborum «decidere» et «iudicare».

[9] A pudore quoque genus humanum edoctum omnia vitae obscoena turpiaque occultare; et utilitatum enormitates ipso aspectu «arbitrari» ac «decernere», quo tempore omne commercium permutationibus agitabatur, et, nondum ulla communi mensura inventa, res mole ipsa aestimabant. Ad quae antiquissima tempora haec duo verba cum suis quaeque proprietatibus revoco. «Arbiter» enim spectator proprie dicitur, et qui spectando rem iudicat «arbiter» appellatur, pro illa locutione «remotis arbitris»: unde mansit postea «arbitrorum» appellato in iudiciis bonae fidei, quae pudore plurimum [p. 325 modifica] constant, uti appellatio iudicum in iudiciis stricti iuris, iuxta illam formulam «inter iudices arbitrosque». «Decernere» autem est visu serio definire aequalitates utilitatum. «Cernere» enim est distincte, ut ita dicam, videre, et «decernere» perfecte cernere est: quare «decernere» huius vetustatis est proprium14. Quod cum postea iure maiorum gentium per vim fieret, «decernere armis» dictum est, quod itali proprie reddunt «vederla con l’armi», quod proprie «decidere» dictum est, tanquam «caede definire»15. Tandem, iure civili introducto et iudiciis constitutis, dictum est «iudicare».

Prima humanitatis lapsae parens pudicitia omnisque civilis vitae.

[10] A pudore tandem in statu exlegi admoniti, qui caeli, quod deum putabant, aspectum veriti, promiscuam venerem ferarum ritu abhorruere et non sine aliquo numine, quod auspiciis sequebantur, certas sibi uxores in omne vitae consortium destinarunt: neque ignavi errones, qua pabulum daretur, vagabantur; sed certis sedibus, auspicato captis, consedere et occupatas terras colere instituerunt. Unde primum familiae, mox gentes maiores, inde clientelae constitutae, ex quibus demum respublicae et imperia orta, quibus minores gentes fundatae sunt16.

Pudor excitator virtutis.

[11] Et eadem simplicitate Deus Optimus Maximus, cum hominem corpore et animo conflasset, ab animo conatum homini attribuit, quem demonstravimus proprium esse animorum17, ut, homine lapso, pudor hanc vim animi intenderet, qua animus menti corporique imperaret. [p. 326 modifica]

Curiositas, tertia divina poena, qua homo corruptus purgaretur et
prudentiam indueret — «Delicta» et «vicia» unde dicta?

[12] Namque ignorati veri pudor vim animi intendit quatenus menti imperat, ut in vestigando vero pertendat donec habeat exploratum. Atque haec tertia divina poena est, curiositas, ut, per quam homo peccasset, per eam ipse purgaretur. Et ex ea provenit prudentia, qua homo instructus temeritatem et, eius sobolem, delicta vitaret, quae proprie a «delinquendo», deficiendo, dicta sunt, et sic quoque vitaret vicia, qua appellatione latini defectus ipsos significant: quasi sint pravi habitus animi ex frequentibus delictis, seu defectibus debitae attentionis in vestigando vero, confirmati.

Sapientiae humanae origo.

[13] Ab hac ipsa mentis vi vestigandi veri provenere sapientes, qui excellentiorem virtutis imaginem, quam qua vulgo homines praediti sunt, excogitarunt: ad quam conformati, philosophi eminentioris gradus officia, quam quae a legibus iubentur, dictant imperio veritatis.

Quarta poenarum divinarum, industria (unde fortes, qui fundarunt
respublicas), omnibus vitae commodis genus humanum ditavit.

[14] Postremo eadem ipsa simplicitate Deus sapientissima, quia praeviderat hominem lapsum, infirmum et solum ad omnium rerum egestatem redactum iri, ita eum praeformavit ut, ex multitudine exlegi pudore ferinae veneris divisi, existerent fortes, qui vim animi in corpus quoque exercerent, agros sibi occupatos colerent, infirmos et egentes in fidem reciperent, ut ex utrisque respublicae fundarentur, in quibus fortes imperarent, infirmi parerent. Sic quarta divinarum poenarum, industria — quam Deus Adae lapso edixit: «In sudore vultus tui vesceris pane tuo», — omnia humanae vitae commoda in terris orta, quae ipsa inventionibus in genus humanum importavit: quibus et qui abundant et qui egent ad colendam humanam societatem raperentur. [p. 327 modifica]

Dei Optimi Maximi in suis explicandis consiliis
admiranda simplicitas...

[15] Atque ita Deus Optimus Maximus, per unam naturalem et simplicissimam viam, nempe pudoris, qui ex temperatura corporis animique humani conflatur, quo primi parentis peccatum plexit, eo, inquam, pudore omne ius naturale continuit; et per natam ex pudore vim animi, quae mentem et corpus regeret, bonas artes omnes in homine lapso eduxit, per quas naturaliter sociatos sustinuit ac servavit.

..... et providentia.

[16] Hunc ubique gentium sibi constantem simplicissimum ordinem, qui per ea ipsa, per quae genus humanum in sui exitium erat ruiturum, tot vitae socialis commodis quot fruimur, ditavit et auxit, ut omni ratione naturaliter conservaret, impii negent, si possint, et divinam providentiam sustulerint. Et tot, tanta et tam varia humanae vitae commoda, quae, immenso terrarum ac marium spatio dissita, ingentibus navigantium sudoribus periculisque in unum emporium convecta, innumerum industria artificum elaborata, alienis utilitatibus prostant, a quonam prostent dicat Epicurus, Macchiavellus, {{Wl|Q37621|Hobbesius}], Spinosa Baylaeusque: ab ilio vel ilio homine, qui ut fera bestia suae unius utilitati studet?

Invicta, contra Casus vel Necessitatis philosophos, divinae
providentiae demonstratio.

[17] At enim quid boni in commune cuiusque suum ferae bestiae unquam contulerunt? Ab homine autem certe prostant; sed qui, ut non ille aut ille, ita certe homo est: neque enim ille aut ille contulit omnia, neque meus intelligendi modus eam expromtam peperit copiam; neque inane, seu nihil, ullam ulli unquam unam minimam rem, nedum tot, tantas, tam varias commodavit. Homo igitur est, qui nec ille neque ille sit, neque modus sit, neque nihil sit. Haec hominis natura est, quae non ut illum aut illum hominem homini lupum facit, [p. 328 modifica] sed illum aut illum hominem homini dictat Deum esse. Et si tot tantaque bona ab uno principio in unam generis humani salutem temere non coierint, nec caeco Casu: an ea eo compegerit caeca Necessitas? Si non caeca, sed intelligens fuit, nec necessitas fuit, sed providentia aeterna, quae privatas hominum curas ita dividit ac dispensat, ut, praeter atque adeo contra ipsorum propositum, in summam redeant ad suam infinitam explicandam bonitatem.


Note

  1. Cap. XXIV.
  2. Cap. XXI cum tribus sequentibus.
  3. Cap. XXIX cum duobus sequentibus.
  4. Sancti Thomae [Summa Mitologica], I, qu. LXIII, artic. 2 et 3.
  5. Ibidem, I, qu. XCV, artic. 2.
  6. Ibidem, II, qu. CLXIII, artic. 2.
  7. Cosí, nelle postille marginali, corretto «veram» [Ed.].
  8. Vide Notas, 8 [postilla marginale].
  9. Libro superiore, cap. LXIX.
  10. Ibidem, cap. VI.
  11. Ibidem, cap. XXV.
  12. Ibidem, cap. LXVI, in notis, litera (b) [§ 3].
  13. Libro superiore, cap. LXVI.
  14. Vide Notas, 9 [postilla marginale].
  15. Vide Notas, 10 [postilla marginale].
  16. Libro superiore, cap. CIV cum duobus sequentibus, et latius infra, ubi De historia temporis obscuri [cap. XIX].
  17. Libro superiore, cap. XXXIV cum pluribus sequentibus, et hoc libro, parte priore, cap. XVIII [corr.: XVII].