De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput X

Caput X - Quatuor primae historiae sacrae epochae demonstratae…

../Caput IX ../Caput XI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput X - Quatuor primae historiae sacrae epochae demonstratae…
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput IX Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XI

[p. 357 modifica]

CAPUT X

QUATUOR PRIMAE HISTORIAE SACRAE EPOCHAE
DEMONSTRATAE, PER QUAS TEMPUS HISTORIAE PROFANAE
BONA EX PARTE OBSCURUM EXCURRIT.

[1] Ex his quae, ut gigantes demonstraremus, hactenus dicta sunt, quatuor primae historiae sacrae epochae demonstratae consequuntur, per quas magna ex parte tempus in historia profana obscurum excurrit.

prima: mundi a deo creatio.

[2] Et in ea pecuariam et rusticani, ante respublicas in recenti orbe terrarum natas, inter sethidas veri Dei religione custoditas. Cuius virtute per pabula et agros sine legibus innocentes agebant, et se, suos et sua ab impiis, vel falsarum religionum violentis, tutabantur: ita ut de iis, aliqua ex parte, verum accipi possit aureum seculum poetarum.

secunda: universum diluvium.

[3] In qua Noachum eiusque piam subolem, semitidas, verae religionis custodia antediluvianas humanitatis artes, Diluvio omnes submersas, saltem memoria conservasse; quanquam ob hominum raritatem, ut aliquem necessarium vitae fructum caperent, solas pecuariam et rusticam ante respublicas fundatas exercuissent et, veri Dei virtute, eas ab externis iniuriis defensarent: ut sic, iisdem recurrentibus caussis, eos primos post Diluvium in terris fuisse heroas. [p. 358 modifica]

tertia: abrahami a deo vocatio.

Hebraeis quod paternum imperium? quod ius nexi? — Abrahamus, quaterna pater
exlex, princeps summus bella gerit et gentem condit.

[4] Qua Abrahamus e media idololatra gente in proprium agrum est sevocatus, et sub veri Dei regimine, quod Philo θεοκρατίαν eleganter appellat, perseveravit, fundavitque paternum imperium, ab ilio gentium diversum, quo vitae et necis ius, non patris, sed Dei erat, ut Isaaci historia testatur: nam de misero Iephtis voto ingenue Patres fatentur adhuc in abysso divinorum consiliorum sibi latere mysterium. Et ius nexi fundavit, quoque ab ilio gentium aliud: nam nulli externorum (quos aut impios aut falso pios fuisse necesse est) illunm unquam domimi genus in hebraeorum agro habuere, sed tantum suarum operarum sibi pretium faciebant. Et ita, verae religionis conservata traditione, in pabulis agrisque innocentem suam familiam continuit, cum qua, uti princeps summus (nam nullo diserto Dei iussu gessit), bella cum regibus finitimis gessit; et sic ex eo fuere post Diluvium secundi in terris heroes. Atque ob eam veram Numinis pietatem Abrahamus promeruit ut cum ipso Deus alterum a Noacho sanciret foedus, quo populum hebraeum fundavit, et «primus patrum princeps» est appellatus.

quarta: lex mosi a deo data.

Decalogi laus — Una agraria Moses omnem
hebraeorum rempublicam continuit.

[5] Quae ius naturae perfectissimae dictat, et nondum facta, quae ceterae leges gentium, sed etiam natura turpia consilia vetat1, atque ipsa turpia facta non ullis, ut genticae leges, poenis humanitus sancitis punit. Et ius nexi ab Abrahamo conditum, — ut alienigenae, qui certe idololatrae erant, [p. 359 modifica] nullum dominii genus in hebraico agro haberent — lege agraria iuri naturali conformi et civili aequitati commodissima (quod primis legislatoribus gentium nusquam factum), per summam aequitatem et sapientiam a ceteris gentibus distinxisse, quo religionis puritatem maxime custodivit. Certas tribus, et in quaque earum certas stirpes et successiones, certa connubia, certas possessiones, certa dominia, certas contractuum obligationes, atque adeo certum omne ius civile privatum hebraeorum continuit, et rempublicam litibus maxime ociosam fundavit: quando, apud gentes ex iuris nexi iniquitate, apud athenienses et romanos turbae et seditiones crebro ortae, et apud aegyptios, ut Cunaeus in Hebraeorum republica narrat, plebs rustica cum sacerdotibus pluries, quanquam infelici successu, pugnarunt.


Note

  1. Vide Notas, 16 [postilla marginale].