De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XII

Caput XII - De linguae heroicae sive de poeseos origine

../Caput XI ../Caput XIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XII - De linguae heroicae sive de poeseos origine
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XIII

[p. 363 modifica]

CAPUT XII

DE LINGUAE HEROICAE SIVE DE POESEOS ORIGINE

Ignoratae poeseos originis caussae duae.

[1] Sed qua ratione inter occidentales sit humanitas restituta hactenus ignoratum est: quia unus error, omnium aetatum vetustate confirmatus, eruditorum omnium animos occupavit; una veritas, tantundem temporis ostentata, ab iisdem ipsis animadversa non est.

Prima gentium lingua poetica.

[2] Error est quod putarint linguam poetarum semper propriam, nunquam communem fuisse. Veritas est linguas religione et legibus conservari. Omnes dicunt primos poetas falsas deorum religiones et, religionibus, civitates fundasse; fatentur primos scriptorum poetas quoque fuisse; et in proximo non agnorunt poeticam primam gentium fuisse linguam, qua primae ipsarum leges et religiones fundatae sunt.

[3J Hinc de poeseos origine nobis est novis rationibus disserendum. Quas qui legerint, quaeso, ut quae dicimus, ex nulla nostri dignitate (quae sane aut nulla aut certe admodum parva est), sed pro merito rerum expendant serio: nam speramus nihil rebus per nos dissertatis obstiturum, nisi quam ii his rebus suam ipsorum affinxerunt opinionem.

Ex natura rerum praecepta septem.

[4] Igitur, ut hanc rem ex natura rerum putemus, septem haec ex ea ipsa in antecessum praecipimus.

I

Ingeniosi magis humani.

[5] Nos heic loqui de humanitatis principiis, quam ingeniosae gentes facilius induunt. Etenim haec inquirimus ut [p. 364 modifica] ius gentium illustremus, quod iurisconsultus definit1 quo «gentes humanae (non ferinae, non barbarae, quae ideo ferinae ac barbarae, quia obtusis sunt ingeniis) utuntur».

II

Ingenii virtus quae?

[6] Ingenii virtus est invenire, ut est rationis perficere.

III

Ingenium faciunt caeli temperies...

[7] Nemo est qui negaverit esse caeli temperaturas quae gentes alias aliis ingeniosiores alant, ut sub crasso frigidoque aere obtusi, sub magis aethereo et aestuoso acuti ingenii nascantur homines.

IV

... necessitas...

[8] «Necessitate ingenia acui», tritum apud omnes proverbium.

V

... sensus acres...

[9] Quo minus ratione homines, eo magis sensibus pollent: unde brutis acerrimi sensus sunt a natura attributi, et foeminae quam viri sensilia magis advertunt.

VI

... vivida phantasia.

[io] Et quorum sensus acres, eorum vividissima est phantasia: quare eorum quae vidimus, quam quae audivimus, praesentiores imagines fingimus. [p. 365 modifica]

VII

Ingeniorum solertia principio linguis debetur.

[11] Statuendum est ex his quae supra diximus, primos ingeniosos homines, omnis eruditionis omnisque linguae rudes, nihil aliud quam ingeniosos pueros fuisse: nam linguae mentes solertes faciunt, cum ad quanque rem, sive naturalem, sive moralem, sive domesticam, sive civilem, quae ferme innumerae sunt, mens memoria percurrat ingens vitae vocabularium et verbum eius rei proprium invernat2, quo eam appellet.

[12] His ab natura ita praeceptis, nunc ingeniosorum puerorum ingenium sequentibus observationibus, ad poeseos vestigandam originem, apposite consideremus.

I

Monstratur fons unde tropi.

[13] Ingeniosi pueri omnes homines suorum patrum similes «tatas» appellant, et in quaque re insigniores proprietates, quae magis sensus feriunt, notant.

Troporum omnium caussae duae — Metaphora.

[14] Hinc, si percurras tropos omnes, et poeticos maxime, ab altera ex his duabus caussis natos esse comperias, nempe in verborum inopia vel a rerum similitudine: ut «sitire agros», «laborare fructus», quae certe, ut aliae innumerae tum graecis tum latinis, sunt metaphorae rusticorum, vel a rebus quae magis sensus afficiunt3.

II

Metonymia

[15] Nam pueri ingeniosi, quum ignorant rem suo appellare nomine, per sensiliores caussas vel sensiliora effecta [p. 366 modifica] circumscribunt: ut, si nesciat, exempli gratia, ingeniosus puer dicere «paveo», nemo miretur hunc supra aetatem sapere; sed ingenium collaudabit quidem, si dixerit «cor salit in pectore», «cor pectus tundit», quo metonymiae genere magna ex parte stat locutio poetica.

III

Synecdoche — Infantia ad metaphysicam ducit.

[16] Certe synecdoche tota ab infantia orta, nihil ab ingenio cognata. Cum enim nesciunt homines propriis res appellare nominibus, ea ex genere dicunt: unde «res» et «facio», sunt infantum vocabularium. Itaque infantia ipsa homines a pueritia ad metaphysicam ducit4. Vicissim genera specie maxime insigni, non aliter ac pueri infantes, significanti ut latinis est «passer» pro omni minori ave, «aquila» pro omni maiori5.

IV

Poetica adiuncta — Pleonasmi.

[17] Ingeniosi pueri, quia rerum substantias non intelligunt, eas attributis quae cadunt sub sensu describunt. En adiuncta nedum emphatica, sed etiam ociosa poetarum, et quae nunc nobis demonstrationes satis inertes videntur, quibus Homerus abundat6.

Antonomasia: unde heroici characteres.

[18] Ex quo fonte antonomasiae proveniunt, quibus bona ex parte ficti sunt characteres heroici, in quibus ille qui ingentem rebus quas dicimus lucem affert, quo omnes viri fortes sunt «hercules» appellati. [p. 367 modifica]

V

Hypotyposes.

[19] Si puero ingenioso vix memores terriculamentum aliquod aut delicium, eo, tanquam praesente, terretur vel exultat: ex qua εὐφαντασίᾳ fiunt vividae hypotyposes, quae conciliant evidentiam narrationibus poetarum.

VI

Comparationes.

[20] Pueri ingeniosi, ut sua explicent sensa mentis vel animi, nullo orationis lumine crebrius et facilius quam comparationibus utuntur, quae sunt ampia poetarum supellex.

VII

Circumlocutiones.

[21] Et sane, si quis puer, et quidem rusticus, nesciat numero annum, et solis per duodecim Zodiaci signa orbem appellari «annum» ignoret, ut tempus, quod sentit, praecipuis rebus rure intra id actis ita describat:

Tertia messis erit;

vel si, perennitatem hac particula «semper» quia explicare non novit, dicat:

In mare dum fluvii current;

quis hunc, si cetera ad hoc instar pro suo rustici modulo dixerit, eximium arte factum poetam bucolicum admiretur?

VIII

Verba coniuncta poetarum.

[22] Natura fert infantes, utpote impotes plura oratione complecti, verba ipsa coniungere, ut nutricem apud nos «matrem mammulam» appellant. Ex quo fonte sunt verba coniuncta poetarum: «silvicultrix», «arcitenens», «nemorivagus». [p. 368 modifica]

IX

Onomatopoeiae.

[23] Nihil autem crebrius pueros videmus fundere quam onomatopoeias, quibus voces canum, felium, murium, gallorum gallinaceorum aliorumque, et tormentorum bellicorum bombos imitantur. Quia ipsum σίζ7, quum caro uritur, quod in Homero sublime dictum Dionysius Longinus laudat, quum exprimit sonum quem edidit Polyphemi oculus dum urebatur8, a nostratibus pueris effectum animadvertas.

X

Eclipses verborum.

[24] Et pueris ob linguae ignorationem eclipses verborum frequentissimas esse comperias.

XI

Imaginum granditas.

[25] Phantasia in pueris non est ex illa virorum aestimanda. Virorum iam est aetate durior et ratione infirmata; at in pueris, qui solo sensu res aestimant, praevalida est; et ideo praevalet, quod, tenerioribus cerebri fibris, graviores amplioresque in eam obiecta rerum imagines imprimunt. Saepe recordor, quum deambulatum eo, molles clivos ingentes mihi puero et abruptos montes visos esse. An hinc poetarum illi ingenti corpore heroes, ut, barbaris quoque temporibus, Rolandi, sive Orlandi, aliique Galliae palatini enormi statura memorantur? Certe quidem observare est, seculis nono, decimo, decimoprimo, quibus magnam humanitatis partem barbaries miseris modis deleverat, imagines Dei, Christi, Deiparae pictores ingenti facie effinxisse, ad illud numero exemplum, quo poetae deos describunt specie humana maiores. [p. 369 modifica]

XII

Locutio pathetica poetarum.

[26] Cuinque natura ita comparatum sit: ut qui sensu praenimio et acri phantasia res percipiunt, ii mente puriore parum intelligant et omnia sentiant animo perturbato, ut pueri omnia fere vehementer, aliquo affectu commoti, proloquuntur. Hinc illa poetarum: «versantur in pectore curae», «consilia pectore versante. Sane me, dum haec cogitarem, puer filius ingeniosus admonuit, qui forte matri inquiebat: — Cor meum me semper alloquitur, et quot res mihi dicit! — Hinc poetarum locutio semper emphatica et cui aliquis πάθος subsit.

XIII

Characterum poeticorum sublimitas.

[27] Ex bis omnibus conficitur ut poetae in rebus, factis, hominibus, atque in hominum ingeniis, moribus fortunisque, tanquam pueri insigniora animadvertant et tanquam foeminae componant. Ex quarum frequentia, si accedat, ut a pueris foeminisque fit, praesens, vivida et commota expositio, existunt sublimes poetarum characteres: ut Longinus praestitisse Sapphum observat illa ode, quam Catullus latine vertit:

Ille mi par esse deo videtur.

XIV

Ex structura circumducta versae circumducta structura prorsae
orationis latinis, graecis germanisque nata.

[28] Praeterea (potissima notamus, nam minora exequi ex his principiis alii commode possunt), si infantes, cum primum sermonem fundere conantur, recte advertamus, comperiemus natura ferri ut ultima quae sensere primo loco, prima postremo9 collocent, quia ultima vividiorem sensum quam prima [p. 370 modifica] reliquere. Et quia verba actionem passionemve seu motum quendam significant, qui ex agente et patiente coalescit, et quia motus magis afficit sensus quam substantia, quae movet aut movetur, pro naturae ordine verba postremo loco proloquuntur, ita ut, tanquam nomina essent appendices verborum, verba ipsa praecipue proloqui videantur10. Hinc graecis latinisque circumducta orationis structura, et in versa oratione graecis circumductior quam latinis; quam e viventibus linguis germanica non solum plurimum refert, sed magis contortam habet, quia magis quam latina et graeca puritatem conservat originis, et natura, ut mox dicemus, poetas suos genticos vulgo fingit.

XV

Ex verborum11 inopia et ingenio gentium...

[29] Porro et in pueris et in rusticis atque in omnibus hominibus infantibus observamus ut inopia linguae pauca loquantur. Huic verborum egestati si iudicium succurrat, propria rerum momenta dicunt; si adsit animi altitudo, sublimia dicunt; si suppetat ingenium, plura brevi dicunt.

... aliae sapientes...

[30] Ex primo fonte est brevitas poetica praeceptorum, quam monet in Arte Horatius. Ex qua nata primum concisa oraculorum responsa, quae carminibus omnia dabantur, et legum primarum brevitas, quae latinis «carmina» dicta sunt, quia certis verbis concepta erant: ex qua certa formularum conceptione, plenissima gravitatis, et oraculorum instar, iurisconsultorum responsa provenere. Ex quo genere sunt sapientum dicta, quae sunt brevissima monita vitae agendae adprime utilia: unde Graeciae sapientes omnibus philosophis fuerunt Homero propiores. [p. 371 modifica]

... aliae sublimes...

[31] Ex secundo fonte sunt quae hactenus ex harum ignoratione caussarum admirabar, apophthegmata laconica, plena sublimitatis; quorum vix poetae postea doctissimi, ad sua ornanda, sententiarum granditate, poemata, similia invenire potuerunt. Et tamen spartani literas discere lege vetiti, et, ob id ipsum, ut in regno optimatium, plurimum de heroum moribus referebant, ut diximus libro superiore12. Itaque, in insigni linguae inopia, brevitatem heroicam vel foeminae ipsae lacaenae conservabant.

... aliae festivae vel acres.

[32] Ex tertio fonte sunt dieta florentinorum omnia, aut lepore summo aut aceto conspersa, quae fiorentini forenses, vulgo del Mercato vecchio, invenere, quum gens acutissima per barbariem summa verborum egestate laborabat.

Difficilis quaestio philologica expedita.

[33] Ex quibus omnibus illam quaestionem brevi et facile solvas, quae tantopere ingenia exercuit: linguaene scriptoribus an scriptores linguis praestantiam concilient? Quod linguae scriptoribus dant sententiarum vim; scriptores linguis locutionis cultum, copiam, ornamentum.

XVI

Poetica facultas opinionibus valet, scientia evanescit.

[34] Porro quae duo in Arte poetica omnium gravissima praecepta traduntur — alterum, ut vulgares hominum opiniones poetarum prudentiae moderentur; alterum, quod materia poeseos maxime propria impossibile credibile deligatur, hoc est res quae natura fieri non possunt, sed quae vulgus vel natura ipsa vel temere, Dei omnipotentia, per miraculum factas [p. 372 modifica] credat — haec, inquam, duo praecepta satis probant poeticam facultatem erroribus opinionibusque valere, philosophia et veritate evanescere.

Fabularum sublimitas ab infantiae preiudiciis conciliata.

[35] Hinc sublimitas fabularum a falsis vulgi persuasionibus, quae nunc «infantiae praeiudicia» dicuntur, omnis conciliata. Ut fata caelo fixa clavo adamantino, puerorum illud est, qui stellas aureos caelo clavos affixos putant. Navigantibus in altum, puerorum praeiudicium est, terrasque urbesque recedere. Ut tendentibus in Italiam a meridie iter, quos inde Aquilo repellat, fugiens Italia videatur. Clamorem ferire sidera putant pueri, qui de summis aedibus paucas supra ulnas se tangere caelum credunt. Aeolum speluncis, tanquam follibus, coercere et emittere ventos, ferrariorum physica est. Solem lunamque curribus percurrere caelum, ex ipsa vulgi opinione ortum, quod ex maculis, quas ea monstrant sydera, iis oculos, nasum et os finxere. Quin sublime illud: quod sol, ne Thyestis coenam aspiceret, retro egerit cursum? Ex quo genere est quo qui antipodas intelligere non possunt solem putant ab occasu pone altissimos a septentrionibus montes ad ortum redire. Et illud sublimius — Olympum sentire numinum pondera — quasi numina mole aestimarentur, referunt peruenses, stupidissima gens, qui quicquid iustum excederet modum, ut ingens flumen, mons, arbor, ut Acosta in eorum Historia refert, deos credebant.

XVII

Ut metamorphoses poeticae natae.

[36] Et, ut faciamus tandem modum, si his rebus nostras opiniones detrahere velimus, omnes metamorphoses, quas poetae commenti sunt — et impossibiles eo vero credibiles faciunt: quod Deus possit omnia — inveniemus esse quam simillimas fabulis quas de orco, horrendo homine, et de horrendis foeminis divinitate donatis, quas «fate» vulgo dixere, et ad nostra usque tempora perductas, pueris filiis matres, ut eos [p. 373 modifica] detineant, narrare solent. Quibus quae mira de Circe, exempii gratia, de Medea traduntur, simillima esse comperiemus iis quae, seculis item barbaris, de Merlino (is enim re vera fuit anglus mathematicus, qui saeculo sexto vixit, quem rudissimae tunc Britanniae gentes insignem magum putaverunt) vera habita sunt. Sed et in iis ipsis de orco fabulis et delle fate, — prae illa fabula in qua Longinus tantum homericae sublimitatis advertit: a Polyphemo in Aeacim saxum ingens iactum, in quo et sylvae erant et pascua, et pastores et pecudum greges errabant; et ipsum gigantem, dum agebat pecus, pro virga ingentem gestare pinum — multo grandiores passim observes, quae, seculis item barbaris omnisque doctrinae et eruditionis omnino rudibus natae, ut Homeri rhapsodiae, ad nos usque perlatae sunt. Neque sane putandum est metamorphoses principio ex voluptate fictas esse, cum vel hodie, in hoc ingeniorum cultu, pueri, feminae rusticique, quas circitores miras metamorphoses in ludis exhibent, veras credant. Quid si, in illa frequenti ferarum de hominibus strage, ita factum coniiciamus, quod, ubi quis visus esset, mox nusquam apparuerit et tantum cruenta vestigia viderent, eum in florem ibi natum, aut plantam, aut avem quae inde evolaverit, feram quae forte inde effugerit, fontem vel saxum, immutatum esse putarent?13

XVIII

Philosophia invalescente, poesis infirmior.

[37] Sed, ut philosophia magis magisque a sensibus depurari coepit, ita poesis a natura hominum longius abscessit; unde poetae hodie arte et industria phantastici fieri debent, qui olim, vigente sensuum, non rationis aetate, phantastici natura erant. De quo tempore, nec de ullo alio, verum illud: «Poetae nascuntur, oratores fiunt»; cum hodie, nisi difficilius, certe non minori arte fiant14 poetae quam oratores. [p. 374 modifica]

XIX

Ars poetica pro nostris principiis.

[38] Quare ars poetica pro nostris principiis huc redit omnis: ut qui in ea excellere velit omnem, quam propriam dicunt, linguam dediscat, ac, ad vetustissimam verborum inopiam redactus, ea necessitate mentis sensa per ipsarum rerum adprime proprias et summe sensiles notas explicaverit ac, sensuum ac phantasiae ope, vividissimas sublimesque rerum, morum, affectuum imagines effinxerit. Et quemadmodum, ut quis recte de philosophicis disserat, falsis puerorum et vulgi persuasionibus in antecessum purgari debet, sic, vicissim, ut quis sublime pangat poema, omnia ex vulgi et puerorum maxime opinione sentiat ac diiudicet, et, ita factus abunde phantasticus, omnia granditer, una et ad vulgarem sensum accommodate, cecinerit.

XX

Cur universa philologia falsa super poeseos origine?

[39] Vides igitur eruditos omnes seu graecos seu latinos, et qui post utrosque scripsere, in poeseos originem inquirentes, haec quae de fabula, sententia, locutione poetica hactenus demonstravimus, nihil prorsus, sed solum de cantu et rhythmo cogitasse. Quia, ut id omnibus erat exploratum — prorsae orationis scriptoribus poetas fuisse certo priores, — ita nunquam eorum omnium quisquam vel suspicatus est linguam poetarum primam in terris natam, qua primae gentes, nempe heroes poetae, ut finguntur Orpheus, Amphion, Linus, locuti sunt.

Et ut de versae orationis origine ineptior?

[40] Sed de hoc ipso cantu poetico satis infirma vel philosophi gravissimi, in quibus Franciscus Patricius est, disseruere: quod primi hominum pastores, in ilio ocio suo, cantum ab avibus vel ventorum sibilis didicissent; ac proinde dicunt primam in terris poesim natam esse bucolicam15. [p. 375 modifica]

Cur primi homines cantando loqui coeperunt?

[41] At hercule haec, quam ipsam pro nostris principiis nunc dicimus, vera caussa est: quod natura ita comparatum observamus — homines blaesos, quum pronunciare impediuntur, in cantum prorumpere, — id ipsum existimandum est primis hominibus evenisse, qui — praeduris linguae fibris, neque a pueritia in faciles flexus subactis (utpote nostrorum sunt puerorum qui in hac linguarum copia adolescunt) ad voces, quas raras audiebant et quae tum passim novae, et quidem omnes prolatu difficiles nascebantur, pronunciandas — eodem impetu in cantum erumpebant, principio arhythmicum, immodulatum, quali cantu romani pueri legem XII Tabularum, «tanquam necessarium carmen», ut Cicero tradit, ediscebant. Deinde, quia prima rerum vocabula monosyllaba, ut diximus16 de latinis, nata — nam de graecis non perinde constat, quia primam legum linguam custodire non norant, ut supra diximus quoque17; ut de hebraeis id est expeditum, quibus non solum nomina, sed verba ipsa ferme omnia monosyllaba sunt, quia historiae suae linguam ab suis originibus sancte servarunt, ut supra diximus etiam18, — et ex monosyllabis facile rhythmi componuntur (unde musicae dementa monosyllaba sunt, quae facile cantum componant), sic imprudentibus primis hominibus versus excidere19. Quorum cum animadvertissent suavitatem pastores, maxime ociosi, primi bucolicos versus invenere20.

XXI

Cur Homerus poetarum princeps?

[42] Atque ex his omnibus, quae de poeseos origine, ni fallor, apertissime demonstravimus, liquet ratio cur Homerus [p. 376 modifica] omnium poetarum princeps extiterit: quia aetate poetarum proxima floruit, hoc est qua graecae gentes poetica lingua adhuc magna ex parte loquebantur.

Adversus Plutarchui librum De Homero.

[43] Sed enim ab omni aetate Homerus suis poematis innumera et divina sublimioris sapientiae semina disseruisse putatus est: quare, ut complures Graeciae civitates eum sibi civem vindicant suum, ita omnes ferme philosophorum sectae eum suum sibi principem faciunt, et in primis platonici; linde Homerus «Plato poetarum», Plato autem «philosophorum Homerus» est appellatus.

[44] Hanc opinionem, omnium saeculorum auctoritate firmatus, ille error peperit: primos poetas naturales fuisse theologos. Quem nos errorem convellere coepimus21 tribus illis obiectionibus: una, quam ex ipsa humanae naturae proprietate desumpsimus, nimirum homines primum necessaria, deinde utilia, tandem vitae voluptuaria consectari — quam qui in dubium revocaverit, is plane omnis sensus communis est expers; — et duabus aliis, nempe ex indubia philosophorum et poetarum historia, quam utramque item ex ipsius humani ingenii natura contexuimus. Per quae omnia graviter confirmavimus primos poetas theologiam naturalem prorsus ignorare debuisse.

[45] Quibus nunc, auctarii loco, addere ex his, quae heic de poeseos origine disseruimus, et commodum et facile est. Homerus dicitur floruisse anno dcccxcix22, idest cxxix ante olympiades: Thales, natus olympiade xxxvi, hoc est cclxix post Homerum annos, primus physicen inter graecos docuit, quam ne in Graecia quidem ortam, sed Aegypto adportatam volunt, [p. 377 modifica] et radissime statuit aquam primum esse omnium rerum principium. Unde nam igitur haec, quae platonici maxime, praeter alios praestantissimos philosophos, in Homero profundissimae sapientiae semina inveniunt, provenere? Confugiunt eo: Homerum ab Aegyptiis didicisse. At Homerus ducentis et plus eo annis ante Psammeticum floruit, a quo Aegyptus ionibus caribusque reclusa est. Sed esto Aegyptum clam penetrarit Homerus, scilicet ab aegyptiis haec sublimia didicit, a quibus Thales, cclxix post annis, tam rude et crassum rerum principium didicit, aquam. Eruditi christiani dicunt ab hebraeis et Mosis schola. Sed demonstravimus priscas gentes, vel brevi unius continentis ambitu, alias ab aliis ignaras egisse, et per caussas bellorum cognitas esse23; et libro priore24 maiores gentes suas religiones et leges vel suis clam plebibus habuisse. Tantum abest ut peregrinis evulgarent! Et hebraeos, gentibus vel in communi victu insociabiles, suam doctrinam iis profanasse putandum est? An dicent (quod nefas invictis rationibus demonstravimus falsum25) Homeri gentem, a Diluvio in aliquo summo monte servatam, antediluvianas scientias custodisse?

Cur Achilles heros sensu, non ratione, admirandus? —
Cur [Homerus] omnibus dialectis usus est?

[46] Quid igitur heic dicendum? Nimirum has sublimis sapientiae sententias sequentes philosophos doctissimos in Homero ipsos excogitare, dum cupiunt invenire — quia student haec sua ipsa excogitata antiquitatis testimonio confirmare, ea falsa persuasione: primos poetas naturales fuisse theologos; — et Homerum, felicissimo ingenio praeditum, principem poetarum locum tempore ipso occupasse, quod aetate proxima seculo poetico natus est, dum lingua adhuc inops erat, sensus etiamdum regnabant, ratio adhuc erat infirmior. Unde eius heros Achilles sensu, non ratione, admirandus, ut qui [p. 378 modifica] inexorabilis, iuris naturae adspernator26 et, vel mortuus, regiarum puellarum sanguinis avidus. Et, quia paupere lingua natus, ex omnibus Graeciae civitatibus poeticas locutiones collegit atque composuit: unde factum ut omnibus Graeciae dialectis loquatur27, eodem prorsus fato quo Dantes Aligerius, in summa italorum barbarie, sine ullo exemplo proposito, ex sese primum natus, ex sese quoque poeta factus absolutissimus28.


Note

  1. Dig., I, (De iustitia et iure), 1, § ult. [4].
  2. Cosí, nelle postille marginali e negli errata-corrige, emendati: «percurrit», invenit» [Ed.].
  3. Vide Notas, 18 [postilla marginale].
  4. Vide Notas, 19 [postilla marginale].
  5. Libro priore, cap. CXLIX.
  6. Vide Notas, 20 [postilla marginale].
  7. Cosí, nei due errata, corretto συξῖν (sic) [Ed.].
  8. Vide Notas, 21 [postilla marginale).
  9. Cosí, nei due errata-corrige, emendato «posteriore» [Ed.].
  10. «Ita ut, tanquam... proloqui videantur» fu aggiunto nelle postille marginali, nell’errata-corrige ms. e nelle Notae: nel secondo, con l’avvertenza: «Scripto omissum»; nelle Notae con l’altra: «Adde, quod librarii incuria omissum» [Ed.].
  11. Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «linguarum» [Ed.].
  12. Priore libro, cap. CLXVIII cum duobus sequentibus.
  13. Vide Notas, 23 [postilla marginale].
  14. Cosí, nelle postille marginali e negli errata-corrige, emendato «fiunt» [Ed.].
  15. Vide Notas, 24 [postilla marginale].
  16. Priore libro, cap. CXLIX.
  17. Ibidem, cap. CLXXXII.
  18. Hoc libro, parte II, cap. VIII, § «Alterum» [12].
  19. Vide Notas, 25 [postilla marginale].
  20. Vide Notas, 26 [postilla marginale].
  21. Priore libro, cap. CLXXXIII, § «Sed qui» [3] et sequente.
  22. Testo: «CCCIↃↃↃXCIX», che equivale a 100.099. Vero è che, anche con l’introdotta emendazione in «899» (ch’era, indubbiamente, la cifra che voleva scrivere il Vico), il computo non torna esattamente. Ma non c’è quasi esempio che i calcoli cronologici vichiani siano esatti [Ed.].
  23. Hoc libro, parte II, cap. I, § «Quae res» [15].
  24. Libro priore, cap. CLXVII.
  25. Hoc libro, parte II, cap. X.
  26. Cosí, nelle postille marginali, corretto «contemptor» [Ed.].
  27. Vide Notas, 27 [postilla marginale],
  28. Vide Dissertationes, IV [postilla marginale].