Pagina:Vico, Giambattista – Il diritto universale, Vol. II, 1936 – BEIC 1961223.djvu/10

268 de constantia iurisprudentis

riori eius parte consummat ac perficit. Quare, uti stultorum est perpetuo errare, iugiter poenitere, in diversa usque distrahi, semper displicere ipsos sibi1, unde eos stultitiae «heautontimorumenos» appellavimus2; ita sapientiae proprium est in omni sententia constare, unde sapiens constet i omni vita.

Oeconomia disserendorum — Disciplinarum summa genera duo:
philosophia, philologia — Ratio disserendi.

[4] Igitur, ut iurisprudentiae suam adstruamus constantiam in hoc libro secundo, quicquid usquam de principiis divinae et humanae eruditionis scriptum dictumve sit, quod cum principiis quae libro primo posuimus congruerit, verum; quod dissenserit, falsum esse, per sequentia ex iisdem nostris principiis corollaria demonstremus: quae erat tertia pars nostrae dissertationis universae3. Et quando disciplinae omnes ad haec duo summa genera revocantur, ut aliae circa necessaria naturae, aliae circa placita humani arbitrii versentur, illa pro nostro argumento ad philosophiam, haec ad philologiam retulerimus: ita tamen, ut philologia a philosophia, non, ut hactenus a graecis latinisque omnibus factum est, distrahatur; sed haec posterior, ut par est, prioris necessaria sit consecutio. Et ita iurisprudentis constantiam formare et firmare conabimur: ab utraque eius muneris parte in legibus interpretandis, altera rationem aeternam spectare philosophum, altera philologum verba legum expendere.

  1. Libro superiore, cap. XXVIII.
  2. Ibidem, cap. XXX.
  3. Proloquio, in Argumenti partitione [§ 28].