De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXVI
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXV | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXVII | ► |
CAPUT XXXVI1
QUID EX IURE ATTICO IN XII TABULAS IMPORTATUM?
[1] Cum igitur omnis romana magnitudo ex romana virtute orta, et omnis romana virtus ex custodia triplicis iuris, super quo respublica primum fundata, et tria illa iura ex iure maiorum minorumve gentium a romanis recepta moribus, quibus, tanquam in naturam abeuntia, ceu nativa romana facta sunt; videamus quid ex iure attico in legem XII Tabularum foris importatum.
[2] Heic percurrere primo licet per singulas tabulas quod ius atticum eruditissimi eius parlatores, Samuel Petitus2, Claudius Salmasius3, Iacobus Gothofredus4 aliique, cum romano componunt.
TABULA PRIMA
Pacta servari.
[3] Ut, si de re transactum fuerit inter in ius vocatum et vocantem, dum venitur in ius, id ratum habeat praetor. Et lege Solonis haberi rata a iusdicente pacta Demosthenes, Adversus Panthenetum5, docet. — Et a Solone romanos discere opus erat quod naturalis ratio cuique dictat, cui nihil tam conveniens est, ut ipsae romanae leges loquuntur, quam pacta servari?
Iudicia solis occasu intermitti.
[4] Ut sol occasus supremus iurisdictionis et iudiciorum terminus esset romanis. Et iure attico arbitros ad occidentem usque solem sedere Petitus6 observat. — Ecquis ignorat romanos, uti et graecos, perpetuum diem negociis dare, eoque advesperascente, curare corpora?
TABULA SECUNDA
Suae rei, edam cum caede iniusti, tutela.
[5] Ut fur nocturnus quoquo modo, interdiarius, si se telo defendisset, romanis occidendi ius esset. Idemque ius atticis a Solone positum Demosthenes, Adversus Timocratem7, docet. — Igitur, quando idem ius positum hebraeis est, ut legum mosaicarum parlator cum romanis confert8, dicemus Solonem accepisse ab hebraeis, quo tempore, nedum hebraeos, sed ne assyrios quidem, quinam essent graeci ignorabant, ut supra demonstravimus?
TABULA OCTAVA
Ne privatorum pacta reipublicae noceant.
[6] Ut romanis sodalitiis leges, quas vellent, sibi ferre liceret, modo publicis legibus contrarine ne essent. Et a Solone idem cautum habetur apud Salmasium9 et Petitum10. — Ecquae respublica tam rudis ac barbara usquam est, quae non id cavet, ut collegia reipublicae serviant, non pugnent, neve adeo dominentur?
TABULA NONA
Leges ex genere concipi.
[7] Cautum ne privilegia, seu leges singulares, irrogarentur romanis. Et hoc ius translatum ex Attica, et quidem ex Solonis lege, scribit Gothofredus11. — Quasi vero non iam docti essent romani leges singulares esse exitiosas reipublicae, nec iam cum suo periculo experti essent, statim, tribunis plebis creatis, Marcium Coriolanum privilegio correptum, nisi matris Veturiae uxorisque12 Volumniae pietas fuisset, privilegium sibi iniuria irrogatum Romae excidio ultus esset!
Poenae legis XII Tabularum crudelissimae.
[8] An ab humanissima gente dicemus adportatas legem de obaerati corporis sectione, cuius immanitatem Favorinus, apud Gellium13, exhorrescit? de falsis saxo deiiciendis, de iudice, qui ob pecuniam male iudicavit, morti dando, quas leges idem Favorinus praenimiae duriciei notat quoque? an quae, qui frugem noctu secuerit, paverit, ad suspendium adigit, quam Plinius14, reprehendit, quod gravius hunc miserum puniat quam homicidam? an quae, qui dolo agrum vel aedes incenderit, igne necat, quo poenae genere nullum crudelius dici aut fingi potest? Quae omnes leges, non humanitatem Solonis, sed Draconis crudelitatem referunt, qui sanguine leges atheniensibus scripsisse dictus est.
Lex XII Tabularum agrestis...
[9] An atticam elegantiam sapit illud: ut morbo invalidus, in iudicium vocatus, iumento in comitium vel in forum ad praetorem veniat?
... sylvestris...
[io] An graeca artium ingenia refert formula sive actio «Tigni iuncti», ita ac si tunc primum homines sibi pergulas et tuguria construerent?
... rudis.
[11] An deinde attici acuminis est poena talionis, et Athenis, ubi quotannis leges corrigebantur, ad haec usque tempora haec poena, omnium maxime rudis et anceps — Rhadamanti, heroici iudicis, inventum, — perduravit?
De romanis funerum luxu vetito.
[12] Sed enim duo sunt loci, quibus diserte Solonis leges in romanas conversae leguntur. Alter de iure sacro apud Ciceronem, secundo De legibus15: «Postquam — inquit — sumptuosa fieri funera et lamentabilia coepissent, Solonis lege sublata sunt: quam legem eisdem prope verbis nostri decemviri in decimam (legit Gothofredus) tabulam coniecerunt. Nam de tribus riciniis et pleraque alia Solonis sunt». Sed hic locus nihil aliud conficit quam romanos, non eundem, sed similem funerum morem, qualis atheniensium erat, introduxisse; quod et Cicero ipse innuit. Quare non mirum si iisdem, non prorsus, sed prope verbis quibus Solon, eum funerandi morem decemviri vetuere. Alioqui, quae sapientia fuisset funerum luxum docere vetando?
De iure praediorum romano.
[13] Alter locus erat de iure praediatorio caput, quod in ipsis decemviralibus Tabulis perscriptum Gaius15 refert in haec verba: «At certe de finium ratione lex incerta ad exemplum legis atticae Solonis16». Sed heic ipse Iacobus Gothofredus17 imperitiam eorum arguit, qui, quam Solonis legem Gaius recitat, totidem verbis in decemvirales transtulere; et nos, capite superiore, docuimus ius praediatorium a iure gentium accepisse romanos.
Hermodorus, non interpres legis XII Tabularum, sed auctor.
[14] At enim Plinius narrat18 statuam Hermodori positam in Comitio. Sed nos non negamus Hermodorum, negamus interpretem. Sed Strabo narrat19 eum quasdam leges romanas scripsisse. Et nos id ipsum accipimus. Non enim ait graecas leges esse interpretatum, sed scripsisse romanas. Et sic cum Strabone belle congruit Pomponius20, qui hactenus omnes iuris interpretes, vel eruditissimos, fugit, ubi ait Hermodorum hunc ephesium fuisse decemviris legum ferendarum «auctorem», non autem interpretem. Et hac ratione constat epistola Heracliti ad ipsum scripta in ea verba: «Visio mihi omnia orbis terrae diademata venire salutatum leges tuas, et persarum more ore eluso eas adorare21: illas autem perstare in statu maiestatis pleno». Qua commendatione si Heraclitus ornasset interpretem, tantus philosophus plane ineptire videretur.
Lingua legis XII Tabularum prorsus nativa Latii.
[15] Cumque his congruit quod Diodori Siculi afferunt de lege XII Tabularum iudicium: quod sint adeo «verecundae» et a graecae linguae ratione tantopere differant22. Quidni differrent, cum essent mores a prima usque humanitate sensim in Latio nati et Latii alumni, ut in nostra historia narravimus? Hoc iudicium graeci scriptoris de graeca lingua satis docet Hermodorum non fuisse legum interpretem, sed auctorem romanis, quae leges essent in XII Tabulas referendae. Et hac ratione constat laus quam Strabo23 de viro profert, cum dicit «ephesios dignos qui in puerum usque strangulentur, qui Heraclitum et Hermodorum, memorabiles viros, eiecissent».
Huius historiae ineptiae.
[16] Postremo, si Hermodorus interpres, quae sapientia legatorum fuisset redire cum legibus domum adhuc ignaros iuris quod complecterentur, ut, si Hermodorum talem virum in Italia, et quidem Romae exulantem, non offendissent, frustra cum legibus rediissent? An id quoque Plutarchus fortunae romanorum adscripserit?
Rationes quae historiam oppugnant — Eiusdem historiae inconstantia.
[17] In his XII Tabularum fragmentis quae extant, nihil de attico iure relatum. Contra, connubii, patriae potestatis et nexus propria romanorum iura; eademque universi romani iuris fontes et romanae magnitudini caussae. Forma reipublicae romanae optimatibus mixta, et, qua parte mixta, acris custodia domestici iuris, quam per hos duos universos libros perpetua dissertatione deduximus. Sub Tarquinii tyrannide ius papyrianum vulgo editum, et sub Appio factioso Flavius, cum summo patrum dolore, Fastos evulgat. Hermodorus, non interpres, sed legum romanis auctor. Unde externae leges venerint foeda inconstantia: Livius24 Athenis et ceteris Graeciae urbibus: Halicarnassensis25, Sparta omissa, e graecis Italiae urbibus quoque; Tribonianus26 autem iuris non scripti originem ad spartanos revocat; Tacitus27, ut certum teneat, «accitis quae usquam egregia», his omnibus illud cumulo addatur: naturae humanae proprium quod, ut est infirmiorum postulare, ita potentum est detrectare ius aequum.
Legatio legum caussa, in speciem obita? Eius historiae levitas
et inter auctores ipsos adversitas.
[18] An dicemus hanc legationem in speciem a patribus obitam, ut plebis desideria frustrarentur; et hoc patrum mendacium, ducentis quinquaginta annorum vetusta traditione fírmatum, Titum Livium et Dionysium Halicarnassensem, ambos Augusti temporibus (nam nullus antiquior sive graecus sive adeo latinus narrat), posteritati transmisisse? At Halicarnassensis externus scriptor et graecae gentis. Livius ab secundo bello punico historiam romanam certam se scribere profitetur28, ut in Programmate historico supra diximus29. Hinc super hac re inter ipsosmet illa maxime adversa, «quorum alterum falsum esse necesse sit. Livius scribit quod «tribunorum aequandae libertatis desiderium patres non aspernabantur», et ita missa legatio. Dionysius vero, legatione reversa, narrat et moras et praetextus Caii Menenii et Publii Sextii consulum super lege perferenda; indicta maturius solito comitia consularia, ut se tandem importunis tribunis precibus liberarent; designatum alterum consulem Appium Claudium, e familia, ut cum Livio30 dicam, fatali tribunis et plebi; designatis consulibus, Menenium et Sextium tribunis aures amplius non praebuisse; tribunos quo se verterent non habere; et custodes libertatis romanae ad Appium, ex imperiosissima domo, ut cum Livio31 item loquar, confugere adactos, eique spem offerre potentiae (quae in tyrannidem anno postero erupit), ut legem perferri sineret; et ubi tandem Sextius, alter consulum, de legibus ad patres retulit, post iamdiu reversos legatos et leges adportatas, hinc inde verba facta tam ab illis qui suadebant ut civitas legibus regeretur quam ab iis qui patrios mores servandos esse censebant.
Luculentissimus Ciceronis locus, ubi ex erroris vetustate
hactenus caecutitum.
[19] Quid, si dicamus quoque Ciceronem, et Livio et Dionysio priorem nec ex vulgi traditionibus disserentem, haec non putasse vera? Locus est vulgatissimus eruditis De oratore32, ubi sub Crassi persona inquit: «Fremant omnes licet, dicam quod sentio. Bibliothecas, mehercule, omnium philosophorum unus mihi videtur XII Tabularum libellus, si quis legum fontes et capita viderit33; et auctoritatis pondere et utilitatis ubertate34 superare... Percipietis etiam illam ex cognitione iuris laetitiam et voluptatem, quod quantum praestiterint nostri maiores prudentia ceteris gentibus, cum facillime intelligetis, si cum illorum Lycurgo, Dracone, Solone nostras leges conferre volueritis. Incredibile est enim quam sit omne ius civile, praeter hoc nostrum, inconditum ac pene ridiculum. De quo multa soleo in sermonibus quotidianis dicere, cum hominum nostrorum prudentiam ceteris hominibus, et maxime graecis, antepono».
Note
- ↑ Testo:.Caput XXXV» [Ed.].
- ↑ Leges atticae (Parisiis, 1635) e cfr., tra le ristampe, quella di Liegi, 1742 [Ed.].
- ↑ De variis observatiombus et emendationibus ad ius atticum et romanum pertinentibus (Lugduni Batavorum, 1645).
- ↑ Fontes quatuor iuris civilis cit. [Ed.].
- ↑ Nell"Argumentum, 2. Ma cfr., piú esattamente, Adversus Phoenippum, p. 1042; In Evergum et Mnesibulum, p. 1162; Contra Dionysiodorum, p. 1283 [Ed.].
- ↑ Op. cit., ristampa del 1742, p. 336 [Ed.].
- ↑ Pagg. 635 6 [Ed.].
- ↑ Collatio legum mosaicarum et romatiarum, VII, 1 [Ed.].
- ↑ Op. cit, p. 53 [Ed.].
- ↑ Op. e ristampa cit., p. 427 sgg. [Ed,].
- ↑ Op. cit., p. 229 [Ed.].
- ↑ Testo: «sororisque» [Ed.].
- ↑ Noctes atticae, XX, 1 [Ed.].
- ↑ Nat. hist., XVIII, 3, 12 [Ed.].
- ↑ 15,0 15,1 Cap. 25 [Ed.].
- ↑ Parole, a dir vero, non di Gaio (Dig., X, I, 13), ma del Godefroy o Gotofredo [Ed.].
- ↑ Op. cit., p. 225 [Ed.].
- ↑ Nat. hist., XXXIV, 11 (5) [Ed.].
- ↑ XIV, 1, 25 [Ed.].
- ↑ In I., I, 2, 2, § 4 [Ed.].
- ↑ Cfr. Gotofredo, op. cit., p. 14 sg. [Ed.].
- ↑ Diodoro, XII, 26, e cfr. Gotofredo, p. 40 [Ed.].
- ↑ Loc. cit. [Ed.].
- ↑ III, 31 [Ed.].
- ↑ X, 3 sgg. [Ed.].
- ↑ Institut. iustin., I, 2, § 10 [Ed.].
- ↑ Annales, III, 27 [Ed.].
- ↑ Veramente, dall’incendio gallico. Cfr. IV, 1 [Ed.].
- ↑ Cap. I, § 4 [Ed.].
- ↑ IX, 34 [Ed.].
- ↑ VI, 41 [Ed.].
- ↑ I, 44 [Ed.].
- ↑ Ut vidimus hoc libro, parte posteriore, cap. XXXII.
- ↑ Ut demonstravimus ibidem, cap. XXXIII.