De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXV
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXIV | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXVI | ► |
CAPUT XXXV1
ADVERSUS PLUTARCHI LIBRUM
«DE FORTUNA ROMANORUM»
Macchiavellus genus romanae reipublicae non assecutus.
[1] In romanae magnitudini caussas inquirit2 Nicolaus Macchiavellus, qui, in Lectionibus livianis, eas ad quaedam sparsa instituta romanorum refert, tam paganica quam militaria, sed genus ipsum reipublicae non complectitur, ex quo ea instituta provenere.
Polybius effecta virtutis romanae tantum observat.
[2] Polybius, aequus rerum aestimator, tribuit virtuti romanorum, sed magis virtutis facinora narrat quam caussas.
Plutarchus romanae virtuti iniquus.
[3] Plutarchus autem, iniquior, fortunae imputat, quae stultis perraro constat et praeceps abit, quod erat felicitati tribuendum, quae est constans ac diuturna, nec unquam a sapientia divisa est.
[4] Initium erroris Plutarcho fecit quod putavit reges populi iudicio creatos et reges fuisse monarchicos. Quod utrumque falsum: hoc posterius per satis multa, quae et hoc et libro priore disseruimus; prius falsum ostendit Livius3, qui, mortuo Romulo. narrat patres plebi permisisse regum electionem, cuius mox patres «fierent auctores», hoc est ut plebs crearet reges, quos tamen patres probarent.
[5I Itaque, ut vis abesset, quam ipse Livius dicit, necessario id actum: ut patres populo plures nominarent, quorum si uni regnum suffragarentur, patres suffragationem probabant. Et reges sic creati nihil aliud erant nisi ordinis domi principes, foris duces. Igitur, non fortuna populi romani, sed patrum sapientia creatus Numa, pietate clarus, qui ferocem populum, qualem sub Romulo oportuit, religione mitigaret; patrum sapientia creatus Tullus, disciplinae militaris solers, qui militum robur arte dirigeret; et sic deinceps.
[6] Nam illa tanto philosopho indigna: ut anseres Manlium excitarint4. Nam quod militaris disciplinae flagitium, cuna Galli sex perpetuos menses Capitolium acriter obsiderent, obdormire vigilias? Anseres in omen a duce accepti, quo militibus augeret augurio animos.
[7] — Coriolani inventa forte mater, quae illius deliniret in patriam ingratam iras5. — Quasi non quaevis pro patria obsecratio, iis temporibus quibus tantopere patria cara erat, optimum civem, iniuria eiectum, ad ipsius pietatem convertisset!
[8] — Camillus forte intervenir dum Galli iniqua lance aurum expendunt et contra tendunt romani6. — Igitur exulis armis, qui ius belli non habebat, ac proinde latrocinio, servatam Romana putandum? an ex patrum auctoritate in illis ultimis reipublicae temporibus restitutum venisse, cum imperium nec ex praesumpta summae potestatis voluntate, ut recte Grotius fimaat, mandatum censeatur?
[9] — Annibal, caeso ad Cannas romano exercitu, victoria uti nescivit. — Tota Asia, ab Antiocho terra marique armata, per regis stultitiam Annibale duce usa non est. — Persei avaritia, qua galatas conducere noluit, macedonum monarchiam romanae felicitati subiecit7. — Sed et ipse Plutarchus alibi8 fatetur hanc ipsam esse sapientiam: hostium stultitia recte uti.