De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput I

Caput I - Nova scientia tentatur

../De constantia philologiae ../Caput II IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - De constantia philologiae Pars posterior - De constantia philologiae - Caput II

[p. 308 modifica]

CAPUT I

NOVA SCIENTIA TENTATUR

«Philologia» quid? — Eius partes duae: historia verborum
et historia rerum.

[1] Est enim philologia sermonis studium et cura quae circa verba versatur eorumque tradit historiam, dum eorum origines et progressus enarrat, et sic per linguae aetates dispensat, ut eorundem teneat proprietates, translationes et usus. Sed, cum rerum ideae quibusque verbis appictae sint, ad philologiam in primis spectat tenere rerum historiam.

Eius subsidia: lapidaria, numaria, chronologia —
Philologi census amplissimus munus reipublicae maxime necessarium.

[2] Unde philologi de rebuspublicis, gentium et populorum moribus, legibus, institutis, disciplinis, opificiis pro suo iure commentarios scribunt: rem lapidariam numariamque et chronologiam sedulo tractant, unde edunt testimonia antiquitatis graviora. Atque haec omnia, quo omnes doctarum linguarum scriptores, sive oratores, sive philosophos, sive adeo historicos et maxime poetas, enarrent, a quibus respublica eam sibi maximam capit utilitatem: ut interpretetur antiquam linguam religionis et legum.

[3] Sed, antequam de re historica quicquam libemus, iuvat programma chronologicum heic proponere, in quod omnes consentiunt, quantum nobis ea exhibeat quae ad nostra historiae principia statuminanda conducant. [p. 309 modifica]

[Programma chronologicum].

[4] Diluvium. Anno ab orbe condito 1656. Partitio orbis terrarum inter Noachi filios. Anno 1657.

Magia inter chaldaeos nata.
Nimbrodus vel Nembrot seu babylonica linguarum confusio et assyriacum primum fundatum regnum, chaldaeorum. intra 200 ab Diluvio annos.
Aegyptiorum dynastiae quatuor thebana,
tinensis,
tanensis,
memphitica.

1Abrahamus vocatus. Anno 2082.

Cecrops Aegypto (1)2 dictus deducere duodecim exiguas colonias in Atticam, ex quibus postea Athenae coaluere.

Hellenus, Deucalionis filius, in Thessalia regnum fundat et gentem graecam. Anno 2448.

Cadmus phoenicius (2)2coloniam in Graeciam deducit et Thebas in Boeotia condit.

Aegyptiacae (1)2 et syriacae (2)2 potentiae argumenta.

3 Lex Mosi data. Anno 2491.

Danaus aegyptius (1)2 argivo regno Inachidas spoliat. Anno 2553. Pelopes phrygius (2)2, Tantali filius, in Peloponneso regnum fundat. Anno 2682.

Iterum aegyptiacae (1)2 et asiaticae (2)2 potentiae argumenta.

Omne praeteritum tempus excurrit graecis obscurum4.

Ninus, Beli filius, fundat regnum assyriacum secundum medorum gente. Anno 2737.

Tyrus navigatione et coloniis celebratur. Anno 2752. Asianae potentiae argumentum.

[p. 310 modifica]

Et floruit Minos, primus gentium legislator.

Atque id tempus heroicum, quo Orpheus, Hercules, Iason, Castor, Pollux, argonautae.

Et Theseus Athenarum regnum fundat.

Aborigines per hanc aetatem in Italia regnant5.

Troianum bellum. Anno 2820.

Hinc Ulyssis et Aeneae errores; mox Albae regnum.

Regnum hebraeorum in Saule fundatum. Anno 2909.

Per quod tempus athenienses, suppresso regno, falsa θεοκρατία reguntur.

Attici et aeolii colonias in Ioniam, sive Asiam Minorem, mittunt.

Anno 2949. Graecae potentiae argumentum.

Cumae urbs fundatur. Anno 2960.

Quatuor aegyptiorum dynastiae in imam Thebarum concedunt.

Anno 3033.

Circa haec tempora Sesostris aegyptius florere memoratur.

Hesiodus floruit. Anno 3089.

Carthago a tyria Didone fundata. Anno 3113. Argumentum phoeniciae potentiae.

Homerus floruit. Anno 3119.

Lycurgus fert leges Lacedaemoni. Anno 3120.

Ludi olympici ab Hercule instituti, et, diu usurpati, restituti.

Anno 3223.

Heic incipit Varroni tempus historicum.

Quo tempore etiam, dum silvestris Italia et latini reges, Aeneae putata soboles, Albae regnant.

Roma fundatur anno ab orbe condito 3250, olympiade VI, a Troia capta anno 430.

Sub Numa, e Corintho aliisque Graeciae urbibus missae coloniae fundasse feruntur in Italia Crotonem, Tarentum aliasque Magnae Graeciae urbes. Anno ab Urbe condita 40. Graecae potentiae argumentum.

Albanum bellum gerente Tulio, in Italia potens ethruscorum regnum floret, quod Infero mari universo, ab litore Ethrusco ad fretum usque Siculum, nomen dabat. Anno ab Urbe condita 826.

[p. 311 modifica]

Psammeticus, rex aegyptíus, ionibus et caribus aperit hactenus exteris occlusam Aegyptum. Anno ab Urbe condita 84.

Hinc historia aegyptiaca incipit certa Herodoto, libro I, cap. 95.

Tarquinius Priscus omnia decora et insignia, quibus imperii romani dignitas, ut Florus scribit, vel in maxima postea fortuna eminuit, ab Tuscia vieta Romam transfert. Anno ab Urbe condita 138.

Graecia floret septem sapientibus7. Anno ab Urbe condita 156.

Ex his Thales, primus physicus;
Solon legibus atheniensem fundat libertatem8.

Cyrus fundat tertium assyriacum regnum gente persarum. Anno ab Urbe condita 218.

Sub his temporibus Crotone floret philosophia et mathesis: quam scholam Pythagoras reliquit olympiade LXX, sive ab Urbe condita 226.

Paullo post, quum Athenae, Pisistratidis tyrannis prorsus extinctis, in libertatem restitutae, anno ab Urbe condita 241, Roma, eiectis regibus, libertatis gustat initia. Anno 244.

Dum Athenae pienissima libertate fruuntur omnique Attica elegantia efflorescunt, et Socrates praeclarissimis philosophis ducibusque patriam adornat, Platone, Xenophonte, Alcibiade, lex XII Tabularum Romae rogatur. Anno 3039.

Xenophon, summus belli dux et philosophus, expeditione qua in penitissimam Persiam penetravit, graecorum primus res asiaticas ex vero novit et, iudicio Hieronymi, In Danielem, ex vero narrat. Anno ab Urbe condita 35310.

Romani, iam tota Italia clari iamque maris potentes facti, per iniurias a tarentinis acceptas innotescere graecis occipiunt.

Anno ab Urbe condita 475.

Bellum punicum secundum. Anno ab Urbe condita 535. Ex quo tempore Titus Livius veram rerum romanorum historiam [p. 312 modifica] scribere profitetur; et tamen Annibalis per Alpes in Italiana traiectum, de quo tot tantaque sublimiter narrat, per Cotiasne an Poeninas Alpes fuerit, ignorat.

Historia quid?

[5] Historia autem est temporum testis.

Varroniana temporum divisio.

[6] Tempora hactenus, cum Varrone, numerata tria: obscurum, fabulosum, historicum.

[7] Temporis obscuri historia hactenus desperata, et, quia desperata de eo historia, tempus obscurum est.

Temporis fabulosi divisio pro nostris principiis.

[8] Historia temporis fabulosi sive heroici commode duplex statui potest: maiorum gentium et minorum; et, quando Hercules olympiades instituit, quae celeberrima graecis temporum epocha est, historia temporis fabulosi maiorum gentium sit ad Herculena usque, quae maiorum gentium deos duodecim narret.

Mythologia, prima rerum historia, cur hactenus infelix?

[9] Mythologia autem huius temporis fabulosi non tam mores et respublicas eius fabulosae aetatis quam deorum naturam fabulis involutam hactenus putavit, ut divinae res vulgo essent ignotae: quare, post tantum saeculorum excursum, excusationem promereri retur si ipsa tam incerta, tam varia ac prorsus infelix sit.

[10] Historia autem temporis fabulosi, quod cum olympiadum11 institutore actum est, complectitur argonautas. Quod autem post Herculem caelo receptum reliquas narrat fabulas, troianum bellum, Ulyssis errores, Aeneae in Italiam appulsum [p. 313 modifica] complectitur. Et utrumque hoc tempus fabulosum nobis «minorum gentium», proprie «heroicum» eruditis omnibus dictum est.

Communis criticorum omnium oscitantia.

[11] Sed huius quoque temporis res an ex vero gestae, et heroes an vere extiterint tales quales narrantur, nasutiores critici ambigunt vehementer. Nam isti sane critici beata memoria, qui numero tenent quot annis Hercules praeierit Theseo, quot Theseus Nestori, miror sane cur tam patienter illa chronologiae monstra sustineant, quibus Theseum Amphitryoni aetate aequalem putant, ex cuius uxore Alcumaena Hercules natus est: cuius gloriae Theseus studiosus, tam praeclara facinora ad illius exemplum edidit, ut «Hercules alter» dictus a Plutarcho tradatur. Qui Orpheum inter argonautas enumerant, sibique persuadeant graecum genus tam cito e feris, quas Orpheus ad lyram cicuravit, in tantum civilis vitae cultum subito pervenisse, ut rem et navalem et nauticam et longissima Aegaei Ponticique maris itinera Colchos usque pernossent. Et eundem Orpheum cum Castore et Polluce tempore coniungunt, Helenae fratribus; ut una hominum aetate graeci a ferino victu eo rerumpublicarum potentiae pervenierint, qui terra marique bello opulentissimum Asiae regnum everterent12.

Omnium eruditarum aetatum error: poesim ex electione natam et locutionem
poeticam ex electione factam aliam a vulgari.

[12] Praeterea poetas ex peculiaris naturae ingenio quodam divino fabulas excogitasse, et propria arte locutionem sibi poeticam invenisse hactenus quoque ab omnibus putatum est. Unde duo conficiuntur. Alterum, si ex privato ingenio natus et propria arte factus, in illa omnis philosophiae ruditate, omnium poetarum et, ut Plutarcho arridet, omnium philosophorum parens, Homerus, cur, post humanitatem omnibus philosophiae artibus exornatam, nemo extitit qui Homero sit nisi [p. 314 modifica] longo intervallo secundus? Tantum virum subito et ex sese factum esse, incredibile est: igitur haec quaestio pios conturbaverit animos, ne peculiaribus diluviis aliis aliae gentes demersae sint, quarum qui forte in altis montibus superfuerant, antidiluvianam sapientiam conservarint. Cui quaestioni, mundi aeternitatem adstipulanti, a christiano sapiente obviam eundum est.

Caussae cur historiae principia desiderentur.

[13] Alterum quod conficiebatur id erat: quod, si inventiones et locutiones poeticae ex peculiari poetarum ingenio et arte proveniunt et linguae sunt rerum testes, poetae communium morum et rerumpublicarum totius temporis heroici testimonium perhibere non possunt. Itaque, ut res temporis obscuri ignoratae, ita res temporis heroici falsae sunt. At enim graves scriptores omnes, in quibus praecipuus Plato, quam saepissime poetas ultimae antiquitatis adhibent testes.

[14] Principia autem temporis historici paucissima extant, atque ea ipsa tanquam antiqui orbis magna disiecta rudera: ut ille Tanais, qui, e Scythia egressus, Orientem omnem et Aegyptum quoque13 subegit; et rursum ille Sesostris aegyptius, qui per victum Orientem vicem scythis reposuit et praeterea magnam Europae Africaeque partem subiugavit, de quo sparsa per Asiam monumenta se vidisse testatur Herodotus; et uterque, uti Hercules, nihil domum nisi devicti orbis gloriam retulere.

Historiae profanae principia historiae sacrae incommoda — Historia romana convincit falsa historiae profanae principia, ut hactenus sunt proposita — Et ius gentium historiae romanae adstipulatur.

[15] Quae res, si verae essent, terrarum orbis enormem antiquitatem probarent sinensibus; quod sane christiano sapienti non est dissimulandum, sed omnino reprehendendum [p. 315 modifica] et confutandum: quod facile factu fuerit eo quod ab historia romana veri didicimus. Romanis externas gentes per iniurias sibi illatas, et romanos externis gentibus per bella, quibus eas vindicabant, innotuisse; et semper bellorum poenas fuisse captivitatem et servitutem. Et hunc gentium morem cum civitatibus in orbe conditis natum, ut aliae ab aliis secretae et sine omni communicatione agerent, quam diutissime perdurasse, satis docet tarentinum bellum, cccclxxv post Urbem conditam annis gestum: quod tarentini romanos — qui tamen ex hoc brevi Italiae continenti erant, et magnam eius partem iam bellis subegerant, iamque non solum inferi sed etiam superi maris potentes erant, — nam classe Tarentum adremigantes, per iniurias a litore prohibuere: quod «qui aut unde essent», ut cum Floro loquar, «non satis norant».

Graeci antiquitatum ignari.

[16] A graecis principia profanae historiae repetere nobis negant aegyptii, qui graecis, se primos humanitatis conditores iactantibus, illud, corrigentes ioco urbanissimo, respondebant: «semper pueros graecos esse». Quare Plato in Timaeo per hanc ipsam aegyptiorum sacerdotum occasionem notat graecos graviter ignorare antiquitatem. Quin Aristoteles in Politicis graecos taxat res assyriacas fabulose narrare, quod tantundem est ac eos maximi orbis terrarum imperii res ignorasse. Et sane Ptolemaeus longam assyriorum regum seriem recenset, graecis prorsus incognitam. Quidni graeci tandiu assyrios nescirent, sibi nec pace nec bello cognitos, cum mos gentium antiquissimus fuisset gentes per bella aut amicitiae foedera alias aliis innotescere?nota.

Graecorum ingenia falsis maxime delectati.

[17] Sed quid a graecis res externas desideramus, cum ne suas quidem antiquiores satis nossent? Nam sane Plutarchi 14 [p. 316 modifica] Theseus, a quo graeca historia sumit exordium, quot quantisque fabulis est exornatus? Quare, antequam huius operis synopsim italice ederemus, nedum aequo animo, sed etiam lubenti auditum illud Satyrici:

... Quicquid Graecia mendax
Audet in historia15.

[18] Roma autem diu post etiam gentes minores fundata est; et romanis diu ille mos mansit, quem Sallustius in Coniuratione Catilinae memorat: «sua ab aliis benefacta laudari quam ipsi aliorum narrare malebant».

Rei historicae scriptores verbo negant, re fatentur historiam
sua non hahere principia — Ecquaenam forent?

[19] Hinc conficitur profanam historiam principia, quae magnifici ea de re librorum tituli venditant, hactenus non habere; quod tantundem est ac quod de re historica scriptores ingenue fatentur historiam profanam nec certas habere origines nec certam successionem. Non ea sane essent res temporis obscuri in lucem editae, res temporis heroici a fabulis excussae: quas si nossemus, sciremus caussas ex quibus res temporis historici natae sunt.

Etymologia hactenus infirma, et quid ita? —
Primum infirmitatis argumentum — Argumentum secundum.

[20] Et conficitur hoc quoque aliud quod nos philologis obiicimus universis: satis infirmam hactenus eorum esse etymologiam, a qua veras verborum origines et progressus, si certas rerum origines et successiones historia nobis enarrasset, haberemus. Unde ii saepe, simili unius syllabae sive adeo unius literulae sono et qualicumque generica rerum similitudine, origines verborum latinorum, exempli gratia, ab graeca vel hebraea aliave lingua longe dissita enarrasse sibi videntur, cum non animadvertissent in vocibus, quas primas inter latinos natura [p. 317 modifica] nasci necesse fuit16, nullam vel cum proximis graecis quicquam habere commune: ne pronomina, ne interiectiones quidem, ut alia vocis forma latini ac graeci timerent dolerentve, laetitiam, admirationem similesve affectus perturbatiores erumperent. Nam vocem Διός eruditiores graecae linguae grammatici inter novas graecorum censent.

Philologiae universae errores duo — Prior: improprie poetas loqui.

[21] Hinc illa absurda philologorum omnium placita: locutiones proprias, exempli gratia «nasci», «vivere», «mori», «videre», «audire», «timere», «irasci», esse prorsae orationis; at illas «in luminis oras edi», «caelestes ducere auras» vel «spiritum regere artus», «animam in auras recedere», «rem oculis usurpare», «auribus haurire vocem», «gelu per ossa currere», «sanguinem fervere circa praecordia» improprias esse poetarum17. Et vicissim statuunt, et ex vero statuunt, poetas prorsae orationis scriptoribus esse mirum quantum antiquiores, quasi tempore Homeri, et multo magis Hesiodi sive adeo Orphei, nempe seculo heroico, graeci populi ea lingua loquerentur qua post tanta temporum intervalla prorsae orationis scriptores usi sunt. Quando apud populos, maritimos maxime et qui cum externis commercia agitant, linguae, vel quingentorum annorum spatio, tam insigniter mutentur ut prorsus aliae videantur.

Error alter: Homerum, Hesiodum, Orpheum propria lingua locutos.

[22] Aequa perversitate conveniunt in illa item maxime adversa duo: unum, nempe, poetas «alia lingua», ut cum Cicerone dicam, loqui quam populari, ac proinde Homerum quoque, Hesiodum, Orpheum propria lingua, non communi gentis, locutos esse; alterum, poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores. Si enim poetae silvestre ferumque vulgus ad civilem societatem adegere, cur lingua usi tam a vulgari remota, ut ad eos enarrandos praecipue grammatica facta sit? [p. 318 modifica]

Grave dubium: an vera poeseos origo hactenus ignorata?

[23j Quae duo, cum, ut maxime adversa, ita maxime vera sint, mihi facere locum graviter dubitandi poeseos veram originem hactenus latere ignoratam.

Cur philosophi a philologiae studiis alieni? an autem recte?

[24] Atque adeo, his de caussis omnibus, ego, qui in omni vita magis ratione uti quam recordari sum delectatus, quo plura in philologia novi, plura mihi ignorare visus sum. Unde non temere Renatus Carthesius et Malebrancius philosopho alienum esse dicebant in philologia multum diuque versari: quod dictum alioqui, nisi cum modo accipiatur, id sane sub magnae auctoritatis nominibus it christianas respublicas perditum. Nobis enim leges divino utroque codice, nempe Veteris Testamenti hebraea aliisque linguis orientalibus, Novi autem et graeca lingua perscriptae, leges in Corpore iuris iustinianei latine, qui ex Basilicis aliisque de iure orientali graecis libris ingentem accipiunt lucem, conceptae sunt: theologia et iurisprudentia bona et magna parte ex harum scientia linguarum constant, et interpretes nullam habent auctorum fidem.

Philosopho christiano dignum philologiam in scientiae formam redigere
— Cur Platonis Cratylus non sat felix?

[25] Itaque philologiae studium a duobus praestantissimis philosophis, si communi christiani nominis, non privatae philosophorum gloriae, studuissent, ita erat protrudendum, ut viderent philosophi an philologiam ad philosophiae principia revocare possent, sub gravi Platonis exemplo, qui id in Cratylo praestare conatus est, infelici tamen successu, quia linguam certam a primis legibus introductam, quae certe fuit quae vixerat saeculo poetarum heroum18, qui primi respublicas [p. 319 modifica] legibus fundarunt19, ignoravit. et ideo ignoravit, quia iamdiu Athenis leges praesenti eius lingua loquebantur, nam quotannis emendabantur a nomothetis.

Iulii Caesaris Scaligeri et Sanctii Scioppiique tentamina
arguta magis quara vera.

[26] Iulius Caesar Scaliger, philosophus satis acutus, in latinae linguae caussas philosophicis rationibus inquirere studuit, quem postea Sanctius Scioppiusque secuti sunt, sed ex philosophia aristotelaea depromptis, quae longa seculorum serie post linguas primum conditas orta est; nec philosophia generis humani aestimatur, cum ne graecis quidem philosophorum sectis aliis probata sit.

[27] Hinc nos, si non felici, certe pio ausu, de principiis humanitatis, cuius studium philologia est, ex necessariis argumentis a corrupti hominis natura desumptis disserere hoc libro decrevimus, et ita philologiam ad scientiae normam exigere.


Note

  1. Mercurio Trimegisto il vecchio [postilla marginale].
  2. 2,0 2,1 2,2 2,3 2,4 2,5 2,6 2,7 Questi numeri, che, omessi da tutte le ristampe, si trovano pure nell’ediz. originale nello stesso carattere del testo, non sono richiami di note, bensí raccordi circa ciò che si dice in tutto questo Programma cronologico degli egizi (n° 1) e di vari popoli semitici (n° 2) [Ed.].
  3. Mercurio Trimegisto il giovane [postilla marginale].
  4. Curetes, Heraclidae [postilla marginale].
  5. Sancuniatone da Berito scrisse la Storia de’ fenici in lingua fenicia [postilla marginale].
  6. [Anno mundi] 3333 [postilla marginale].
  7. Aesopus [postilla marginale].
  8. Captivitas babylonica evenit septem sapientum aetate [postilla marginale].
  9. La guerra peloponnesiaca è posta intorno agli anni 3623, e, sì, venti anni innanzi alla legge delle XII Tavole. Tucidide contemporaneo della guerra peloponnesiaca [postilla marginale].
  10. Aristotele riprende i greci che narrarono cose favolose degli assiri. Polibio dice lo stesso: che innanzi a’ tempi di Alessandro Magno i greci nulla o assai poco seppero le cose dell’Oriente [postilla marginale].
  11. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «olympiadis» [Ed.].
  12. Vide Notas, 4 [postilla marginale].
  13. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «usque» [Ed.].
  14. Vide Notas, 5 [postilla marginale].
  15. Vide Notas, 6 [postilla marginale].
  16. Libro superiore, cap. CXLIX.
  17. Vide Notas, 7 [postilla marginale].
  18. Libro superiore, cap. CLXIX.
  19. Libro superiore, cap. CLXXXIII.