De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXIV
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXIII | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXV | ► |
CAPUT XXXIV1
TRES FONTES SEU TRIA CAPITA UNIVERSI ROMANI IURIS
ROMANAE MAGNITUDINE CAUSSAE
[1] Cum igitur respublicae iis artibus crescant, ut super quibus institutis fundatae sunt, perseverent; et respublica, in immensum aucta, ut romana, hoc triplici iure fundata sit, connubio, patria potestate et nexu, quoquo eorum religione perfuso; necessario quoque factum ex huius triplicis iuris custodia omnem imperii romani magnitudinem natam esse.
Ut religione res romana crevit?
[2] Auspiciis enim Urbs a Romulo fundata fuerat, et auspiciis omne ius publicum privatumque, sacrum et profanum, continebatur. Igitur patres, ut haec omnia haberent in manu, sua caussa sancte custodierunt religiones. Unde illae Curtii domi, Deciorum foris devotiones; illa Attilii Reguli fortissima promissi fides; illa Horatii Pulvilli, ne filii quidem mortis obnunciatione intermissa, sed prohibito luctu, fortissime templi dedicatio peracta; religione consulatus dictaturae ultro abdicatae.
Custodia connubii virtutum certamina inter plebem
et patres peperit.
[3] Custodia connubii, unde diu solis patribus ad imperia et sacerdotia aditus patuit, magnanimitatem plebis et patrum generositatem in praeclarissimum virtutis certamen commisit, ut utrique fortissima pro patria facinora ederent: ut plebei connubiis, imperiis, sacerdotiis patrum se dignos praestarent; patres autem belli ferocia plebibus anteirent, unde dignissimos ex suo ordine candidatos proponebant, ut plebeis pudor esset illis non suffragari.
Plebeiarum tentationum ordo admirandus.
[4] In quibus plebis cum patribus certaminibus illud observatu dignissimum, quo ordine plebis desideria nata sint: ut prius ius aequum, ne patrum iniuriis oppressi essent, tanquam servi degeneres; deinde connubia, ut ex fortibus fortes crearentur; tum imperia, ut per honores clarescerent; postremo sacerdotia, ut optimi ad deos accederent.
Ut magnitudo romana ex religione?
[5] Tam alte antiquas radices egerat persuasio sacerdotia in patrum personis haerere, ut primum plebs petierit connubia, quibus generosi ad militarem virtutem nati; tum imperia, quibus iustitia et prudentia spectati sunt; et sic, ducente ipsa natura, demum digni habiti qui sacerdotia referrent communicata. Atque id est quod, ut vulgo dicebatur, ita non vulgo intellectum: magnitudinem romani imperii romanorum religioni omnem esse imputatam.
Romani, domi tyranni, in patriam pii.
[6] Custodia patriae potestatis — illius tyrannicae quam dicebat Aristoteles et a maioribus gentibus romani acceperant — eos patriae pietatem edocuit, ut, ne patres, filiorum studio nimio capti, forte obessent reipublicae, atque ita se solos suamque gloriam amarent, quae cum complicata esset reipublicae, ipsam patriam filiorum charitate complecterentur. Et, eadem opera, filii ita consuefacti [ut], uti apud persas fiebant regum obsequio promptiores, ita in republica ex libertate mixta pientiores prodirent in patriam.
Ius vitae et necis in filios regnum patribus custodivit.
[7] Atque eo patriae potestatis iure, quam fortissime in liberos exercito, extitit illa mira patrum constantia in publico iure quiritium custodiendo adversus tyrannos et libertatem.
[8] Hinc Horatii pater, non tam filii pietate quam ut ne introduceretur ad populum provocatio, dicebat suum esse ius Horatium, familiaris criminis reum, domestico iudicio condemnandi. Hinc illa duo praeclara Bruti parricidia, quibus pro patria pietate suam domum ad orbitatem redegit. Hinc, in Manlia familia, et pater filium, quanquam victorem, ob spretum imperium, capitis damnat; et avus patrem2 domestico iudicio, ut ex fama refert Livius, reum perduellionis capite plectit. Hinc Virginius honestissimo filiae parricidio Romani a decem tyrannis liberavit.
Ut gloriam Numinis leges romanis insinuarunt.
[9J Et haec ipsa patriae potestatis custodia adgnationum et gentilitatum iura peracuit et illa sanguinis retudit, ut septimo gradu adgnatus, immo ex alia familia gentilis, filium emancipatum a patris successione excluderet; ut emancipatio ignominiae quandam notam inureret et poenae loco esset, et adoptatus omnino pro nato ex iustis nuptiis haberetur. Quare inofficiosi [testamenti] querela sero et plebiscito introducta, et institutionis posthumorum sero a Gallo Aquillio formula excogitata. Quia ius nominis solum in precio erat, quo romani ad temporis aeternitatem sua consilia dirigebant, et ita, privatim consuefacti a diligentia nominum privatorum, romanum nomen aeternis gloriae monumentis illustrabant.
Cur romani, domi parci, publice magnifici?
[io] Hinc illa domestica frugalitas, qua Curii Fabriciique insignes fuere: contra, publica magnificentia.
Ius nexi custoditum docuit iustitiam romanam in victos.
[11J Custodia iuris nexi libro priore3 diximus omnem romanam iustitiam cum gentibus victis conservatam, indeque natas romanas regnandi artes, quibus poeta romanos graecis, citra obsequium, longe ante ponit. Heic tantum addimus inter artes, quibus patres plebem aere alieno demersam habebant, ne unquam censu in senatorium ordinem pervenirent, in quo imperia capesserent, et hanc fuisse: ut ne agraria perlata unquam ditaretur.
Oppressio plebis a patribus domi, caussa mansuetudinis
romanae in victos foris.
[12] Quae plebis romanae oppressio domi mansuetudinem et magnanimitatem romanis in victas provincias faciebat.
Ut leges alias civiles virtutes docuere romanos?
[13] Et ipsis actibus legitimis cives prudentiam condiscebant, qui disertis sibi verbis cavere docebantur, et diu deliberare, semel decernere, quando ii actus neque diem admittebant neque conditionem, neque poterant iterari. Unde inter romanos nullae ex pactis actiones olim proditae, ne ius adesset temeritati, et tam sera formula de dolo a Gallo Aquillio inventa, tanquam esset romano cive indignum postulare se deceptum, errasse vel lapsum esse. Et industria intentata, cum quisque curaret res suas4: unde sero mandati actio inter romanos introducta, et diu celebre illud: «Per extraneam personam acquiri nemini». Usucapio autem inertiam deterrebat: unde turpe ac degeneris animi res virtute partas per inertiam amittere. Iuribus praediorum indito vocabulo «servitutis», quae patientia constituitur: romani servile pati putarent. Quare lex Aquillia sero et quidem plebiscito lata, quod indignum putarent romanos postulare ius de accepto damno, quod virtute vindicare oportebat. Et sera actio «Vi bonorum raptorum» et poena quam furti manifesti leviore, atque haec ipsa a praetore introducta. Uti et sera actio «Quod metus caussa», item praetoria, ut turpe putarent civem romanum metu adactum et vi cessisse.
Aetas romanae virtutis.
[14] Haec triplex custodia intente habita est a patribus usque ad aetatem qua «nulla virtutum feracior» narratur a Livio 5, hoc est usque ad bellum punicum secundum; qua aetate, ut refert Sallustius6, quae ex ea custodia inter plebem et patres extitere certamina composita sunt.
A romanis in Cartilagine orbis devictus.
[15] Unde, mox devicta et excisa Cartilagine, orbis terrarum imperium est romanis constabilitum. Nam victoriae romanae, corrupta dein republica, consecutae, quibus reliquas terrarum orbis gentes devicere, eae tanquam carthaginiensis victoriae praemia fuere. Atque id est quod Plutarchus aliique scribunt: romanos iure gentium orbis terrarum dominos factos.
Historia, politia et iurisprudentia romanae uno spiritu continentur.
[16] Igitur, uti libro superiore7 diximus ex custodia iuris privati apud patres et desiderio libertatis apud plebem iuris- prudentiam in terris natam apud romanos, ita ex custodia iuris publici a patribus et desiderio eius aequandi apud plebem nata omnis magnitudo romanorum.
Clavis universae romanae historiae.
[17] Et haec est, ut ita dicam, clavis historiae romanae universae, sine qua hactenus et historicis et politicis et iurisconsultis omnibus occlusa fuit. Quod patria potestates, tyrannice in liberos fortissimis exemplis exercita, firmabat tyrannidem in clientes, qua vel de eorum tergo, quemadmodum Sallustius, loco citato8, tradit, «regio more» sumerent poenas: cui quasi nativae dominationi clientes nexu dominii Pt|suefacti|consuefacti}}, in tot iuris certaminibus, contra patres arma sumere nunquam ausi, unde sunt rerumpublicarum excidia; sed tantum secessiones aut faciebant aut minabantur, hoc est deserere agrum quo tenebantur nexi, unde magnanimitas plebis romanae provenit. Quibus secessionibus, per virtutis certamina, expressere a patribus tribunos plebis, leges sacratas, ius aequum, connubia, magistratus, sacerdotia, ex ipsa patrum auctoritate. Sed, postquam lege Poetelia plebs nexu dominii soluta est et obsequio patribus liberata, a Gracchis extitere potentiae certamina, et plebs per vim extorquere a senatu agrariam voluit: unde civilibus bellis respublica occidit.
Note
- ↑ Testo: «Caput XXXIII» [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 141 [Ed.].
- ↑ Cap. CLXXXVI [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 142 [Ed.].
- ↑ IX, 16 [Ed.].
- ↑ [Exordio et] lib. III Historiarum, apud divum Augustinum, De civitate Dei, cap. 16 [corr.: II, 18].
- ↑ Cap. CLXXV.
- ↑ Cfr. invece, S. Agostino, De civ. Dei, I, 28; nonché Livio, X, 9 [Ed.].