De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput III

Caput III - De veritate metaphysicae christianae

../Caput II ../Caput IV IncludiIntestazione 25 settembre 2021 75% Da definire

Pars prior - De constantia philosophiae - Caput II Pars prior - De constantia philosophiae - Caput IV

[p. 274 modifica]

CAPUT III

DE VERITATE METAPHYSICAE CHRISTIANAE

Ens verum Deus — Duplex hominis vita: in Deo divina, in corpore bruta — Theologia civilis christiano eadem ac naturalis platonicorum.

Vidimus per ideam ordinis aeterni homines scientiarum principia cognoscere in Deo, ac proinde a Deo esse ipsarum principia rerum1. Atque hinc intelleximus Deum esse Posse, Nosse, Velle infinitum, et quod ea tria unum sunt, verum esse. Igitur vera metaphysica christiana, qua Deus se ipsum Mosi definit: «Qui est misit me; sum qui sum»; quare divinus Plato, quum τὸ ὄν dicit, Deum intelligit, quasi creata omnia prae Deo re vera non sint. Unde fluit illa metaphysica Apostoli analysis: «In Deo vivimus, movemur et sumus». Et vivimus quidem ex vero et ratione, quae est divina hominis vita: uti in corpore vivimus ex falsis sensuum et cupiditate, quae est vita hominis bruta. Igitur demonstratum quoque christianum veri κριτήριον, quod ipsa divina sapientia nos docet: «Ego sum veritas» et «Deus luminum pater».


Note

  1. Libro superiore, parte prima dissertationis universae.