De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput VIII
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput VII | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput IX | ► |
CAPUT VIII
SACRAE HISTORIAE DEMONSTRANTUR ANTIQUITAS,
PERPETUITAS VERITASQUE
[1] Itaque de sacra historia statuamus haec tria:
[2] Unum: eam omnibus profanis esse antiquiorem.
[3] Alterum: eamque solam certa initia certamque successionem historiae profanae universae commodare.
[4] Tertium: atque has ipsas res — praecisa licet divina fide, quae tamen omni demonstratione maior est — tradere humanis argumentis, quantum haec res ad verum geometricum propius accedere patiatur, demonstratas.
Sacrae historiae antiquitas.
[5] Antiquitatem haec tria1 probant:
[6] Unum: quod nulla profanarum historia genus humanum exlex, tum ante, tum post Diluvium, ante omnes respublicas fundatas omnesque leges positas, sub θεοκρατία egisse, explicatius narret. Quem vetustissimum rerum statum soli poetae suis fabulis, et tamen perobscure, innuerunt.
[7] Alterum: quia ipsa respublica hebraeorum principio ad theocraticam formam fundata est, Decalogi legibus, quibus nulla poena irrogatur humana institutione; et late narratur in sacris Bibliis, a Mose ad reges usque, ccccxcix durasse. Quo statu maiorum gentium dii duodecim, nempe antiquissimi deorum, falsis religionibus consecrati, et eorum fide maiores gentes, hoc est omnium vetustissimae, contentae sunt.
[8] Tertium: quod alii quoque ante nos adverterunt quod Homerus, scriptorum omnium profanorum certe primus, tales suorum regum pastoricios mores describat, quales historia cra de suis primis regibus narrat; et tamen regnum hebraeis a Mose, sacrae historiae scriptore, quingentis post annis fundatum est.
Perpetuitas.
[9] Certam autem originem certamque successionem rerum profanarum unam sacram historiam nobis tradere posse, evincit vetustissimus ille quem supra2 tradidimus gentium morem: externarum agere incuriosas, et ideo incuriosas, quia, suis quaeque finibus contentae, externas gentes nonnisi per bellorum occasiones noscebant, quorum perpetuae poenae captivitates et servitutes fuere. Quas hebraei ab assyriis perpessi — dum, per ea ipsa tempora et diu post, graeci iam exculti assyriorum potentiam ferme ignorarent — rerum profanarum, quae ab assyriorum monarchia profanis scriptoribus incipiunt, et certa initia et certos progressus docere possunt.
Veritas.
[10] Quod autem haec ipsa nobis ex vero tradat, tria item argumenta graviter docent: [11] Unum: quod ea gens legis et patrii moris, usque tandem ad obstinationis vicium, religiosissima fuerit, ut suae antiquitatis monumenta sanctissime custodisse nihilque admisisse externi putandum sit.
[12] Alterum: quod ipsa historia ipsis linguae perpetuitatem servarit, quod illud evincit — hebraeae linguae eruditis in eius caussis hactenus inobservatum — quod rectum verborum, uti graecis latinisque est tempus praesens, ita hebraeis est praeteritum, tempus proprium historicorum, et tertiae quidem personae.
[13] Tertium (quod ex Hieronymo, In Danielem, et alii ante nos attulere, sed tamen id ipsum ex nostris principiis conficitur) est quod Xenophon — primus graecorum historicus qui res externas scripsit, nam eas ipsas quas graeci cum externis gessere3 scripsit, idemque gravissimus philosophus, et magna ipse pars rerum quas scripsit, et quia sua expeditione in Persiani prioribus belli ducibus penitius4penetravit — res persarum sacrae historiae apprime conformes scripsit.