De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput VII

Caput VII - De historiae universae principiis

../Caput VI ../Caput VIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput VI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput VIII

[p. 341 modifica]

CAPUT VII

DE HISTORIAE UNIVERSAE PRINCIPIIS

Historia duplex: rerum et verborum.

[1] Historia universa, altera rerum, altera verborum est; atque hanc ex illa profluere perinde constat, uti extra omne dubium est priores res esse quam rerum notas.

Historia verborum: etymologia — Prima historia rerum: mythologia.

[2] Historia verborum incerta, nempe etymologia, quia historia prima rerum profanarum, quae est mythologia1 seu historia temporis fabulosi, nec certam habet originem nec certam successionem. Et ideo eius incerta origo et incerta successio, quia rerum temporis obscuri hactenus est desperata cognitio.

Certa origo et successio historiae universae ab historia sacra repetenda.

[3] Quare, si sacra historia res nobis exponat actas, dum in historia profana tempus obscurum et fabulosum sive heroicum excurrit, iam tramitem habebimus, quo historia temporis obscuri et historia temporis fabulosi historiam temporis veri pertingat. Igitur quod hactenus de naturalis orbis terrarum mensuris verum dicebatur, eas a certis caeli mensuris suam certitudinem mutuari, id de veritate orbis terrarum civilis quoque dicendum sit, quod veritas rerum profanarum unice ab historia sacra petenda sit.


Note

  1. Vide Notas, 14 [postilla marginale].