De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XVII

Caput XVII - De iuris principiis christianae religioni conformibus

../Caput XVI ../Caput XVIII IncludiIntestazione 26 settembre 2021 75% Da definire

Caput XVII - De iuris principiis christianae religioni conformibus
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XVI Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XVIII

[p. 299 modifica]

CAPUT XVII1

DE IURIS PRINCIPIIS
CHRISTIANAE RELIGIONI CONFORMIBUS

Iurisprudentia nova religioni christianae conformis.

[1] Animus reipublicae ius aequum omnibus, cuius ideam aeternam a Deo esse demonstravimus2. Unde formam rerumpublicarum aeternam ordinem naturalem esse confecimus3; ac proinde animum reipublicae non esse aequum aequitate civili, sed aequitate naturali4; non quod condunt sive interpretantur capitoniani, sive iurisconsulti politici, sed labeoniani, sive iurisconsulti morales5.

De conatu observanda.

[2] Ius autem naturale, cum antiquis iuris interpretibus, naturalis aequitatis investigandae solertissimis philosophis, fecimus duplex, «prius» et «posterius»; et utrumque «vi», seu «conatu», constare diximus6. Sed omnem conatum corporibus abnegavimus: «conari» enim nihil aliud est nisi alienum subsistere motum. In conatu enim curva virga est, quum in adversam partem inflexa manet: sed conatus non virgae est, sed manus, quae virgae motum in oppositam partem subsistit. Itaque, in nostra Metaphysica et in Epístolis quas ad eam scripsimus, omnes conatus e physica eiecimus et ad methaphysicam ablegavimus: nam posse subsistere corporis motum eiusdem est qui dare potest, nempe mentis et Dei. [p. 300 modifica] Et philosophus piane non est qui conatus corporum veros esse motus negaverit7. Nam conatus est corporis, sed non a corpore; et qui corporibus conatus attribuit, idem et iis attribuat occulta naturae consilia, ingenia, studia, sympathias, antipathias.

[3] Hinc ius naturale prius brutis animantibus abnegavimus8, quae est vis corporis excita a cupiditate, quam bruta animantia non habent, sed quandam cupiditatis imaginem, quem «appetitum» dicunt, qui non est vera cupiditas, cum liberum non habeant bruta principium quod ipsorum motus subsistere valeat. Ius autem naturale posterius est vis veri et rationis9, quae in conatu cupiditatem habet, sive subsistit motum cupiditatis; et diximus ius naturale posterius priori indere formam iuris, quia ei indit immutabilitatis notam in eo quod fieri per naturam non potest, ut prius per naturam non liceat10.

Principia iuris antiquorum interpretum
conformia saniori doctrinae de grafia Dei.

[4] Quae iuris principia sunt maxime conformia saniori de gratia doctrinae. Ratio enim naturalis est, qua gentes ipsae sibi sunt lex: aeque est lumen divini vultus super omnes signatura, et immutabiliter tuetur libertatem humani arbitrii, ut possimus, si volumus, subsistere motus cupiditatis. Sed gentes, vel christianae ipsae, exsortes divinae gratiae, aliis cupiditatibus, ut humana gloria, non tam subsistunt quam deflectunt motus cupiditatis, unde edunt imperfectae virtutis facinora. Sola Christi gratia victrix praestat ut possimus prae Dei gloria recte velle; atque adeo sola virtus Dei in quaque virtute omnes virtutes praestat, quam diximus esse verae virtutis notam 11.


Note

  1. Testo: «Caput XVIII» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. XLIV cum sequente iuncto principio.
  3. Ibidem, cap. CLII.
  4. Ibidem, cap. CLIII.
  5. Ibidem, cap. CXXII [corr.: CCXII], § «Ut autem» [5].
  6. Ibidem, cap. LXXV. § «Cumque vita» [Ed.].
  7. Libro superiore, cap. LXXV, § «Atque haec» [5].
  8. Ibidem, cap. LXXV, § «Illa parte» [4].
  9. Ibidem, cap. LXXV, § «Illa autem» [8].
  10. Ibidem, cap. LXXVIII cum sequente.
  11. Ibidem, cap. XL et XLI.