De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXIX

Caput XXIX - Theseus fabulis vindicatus

../Caput XXVIII ../Caput XXX IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXVIII Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXX
[p. 521 modifica]

CAPUT XXIX1

THESEUS FABULIS VINDICATUS

[1] Hactenus narratum uti primae optimatium respublicae vel in regna mera abierunt, vel legibus poenalibus ordinem sibi civilem fundarunt. Superest ut tradamus quomodo et quando in libertatem sint resolutae.

Theseus primus in terris libertatis assertor.

[2] Theseum primum omnium ad vulgus inclinasse seque abdicasse dominatu, Aristoteles, apud Plutarchum 2, scripsit: cui adstipulator Homerus, qui, in navium catalogo, atheniensem populum tantum nominat, quod recte idem Plutarchus observat. Igitur est heic nobis Theseus verus, fabulis, quibus mixtus est, excutiendus, qualem nobis ipse tradit Plutarchus.

[3] Is, principio eius Vitae, fatetur in tanta historiae antiquitate fabulas consectari; sed quid veri iis fabulis subsit, aut nihil aut parum curat, quia hanc iuris gentium seu temporis obscuri historiam, quae sunt principia historiae profanae universae, ignoravit.

Thesei mythologia.

[4] Itaque paternum Thesei genus ad Erechtheum ac primos indigenas relatum narrat. En Theseus indigenis ortus, hoc est e terra Attica natis, quales athenienses se «terrigenas», ut supra diximus, appellabant.

[5] Clam genitus, clam natus, clam eductus ab Aethra matre. En e media propudiosa multitudine in lustris abditus, et matris nomen ab aethere, sive aere, sive caelo, unde auspicia veniunt, deductum. [p. 522 modifica]

Thesei etymon — «Possessio» unde dicta?

[6] Theseus appellatus a θέσις, ut putant, insigni membrorum positione; anne, multo rectius, ab illa «pedum positione», unde «possessionem» appellatam putant, quam tu rectius a «porro sessione» dictam dixeris. Ex qua nata et dicta haereditas ab «haerendo», quam diximus cuiusque inclyti ditionem principio vocatam: unde «inclyti», «heri» primum dicti, qui etiam sic dicti mansere a servis famulabundis, ut herus iussit, non dominus.

[7] Studio Theseus deflagravi ad Herculis exemplum se comparandi, et Periphetem Corynetum3 (a clava, κορύνη, appellatum, quam postea, ut vieti insigne spolium, ad Herculis exemplum, gestavit), Synnim Pytiocamptem4, Crommionem5, suem ingentem et pugnacem feram, Scyronem, Procustem, aliosque latrones interemit; unde «Hercules alter» dictus.

Theseus, atheniensis agri inclyti.

[8] An eo Theseus quoque poeticus plures fuere inclyti qui Athenas, ut Hercules plures inclyti qui Spartani, fundarunt: non verus Hercules, quia non, ut spartani, statum optimatium conservavit?

Minotauri mythologia.

[9] Cretensis Minotaurus (hanc unam e satis multis fabulis pro nostris principiis interpretor, quia haec una est omnium maxime insignis et potissimum ad rem nostram facit) navis fuerit, cuius prora, uti naves solent, in taurum sit efformata6 et «Minois», cretensium regis, «taurus» dicta. Quae in Labyrintho — hoc est Mari Aegeo, ob tot, quot habet innumeras [p. 523 modifica] insulas, amfractuoso — versaretur: per quod, ad Atticae oras appulsa, inde quotannis pueros puellasque diriperet, quos sibi impositos, atticis, ex puerili imagine, vorare videretur.

Daedali mythologia.

[10] Theseus et Daedalus, patrueles fleti, sunt patres et artifices athenienses, qui fuere duo civium ordines a Theseo, praeter agricolas, instituti. Daedalus est vis ingenii7, et heic ipsa navis, uti Virgilius accipit quum dicit eum super mare ferri «alarum remigio»8, et sic Labyrinthi, hoc est navigationis, inventor.

Ariadnae mythologia.

[11] Theseus autem Ariadnae, Minois filiae, amore captus fuerint patres athenienses, capti gloria rei et militiae navalis, quae inter cretenses, quos diximus ingeniosissimos9 et quia insulanos, primum nata iis gentibus est. Et Ariadnae filo — hoc est cursu navali certa arte ducto10 — e Labyrintho egressus est — hoc est Aegeo mari in Cretense evaserit. — Postea Ariadnem deseruerit, contempserit, prae sororis amore: hoc est classis suae, quae ex eadem cretensium arte nata est. Et ita cretensium piraticam prohibuerit, et patriam indigna et foeda eius belli lege (nam prima bella rapinae fuere, et perpetua bella fuere, ut mox dicemus) liberavit, ut quotannis seni pueri, senae puellae in Cretam, a Minotauro in Labyrintho vorandae, mitterentur.

Persei et Andromedae mythologia.

[12] Similis character in alio orbe, Aethiopia, fuit Perseus, etiam «Hercules alter» dictus, qui Andromedam — virgines eius orae maritimae — a marina bellua — a navibus piraticis — liberavit. [p. 524 modifica]

Herculea Thesei aerumna — Theseus libertatem Athenis
fundat, optimatibus mixtam.

[13] Hinc ingens facinus aggressus, quo omnes gentes, omnes δήμους, seu populos, in unam civitatem coegit, offerendo iis aequalitatem iuris, ac proinde popularem statum, et se tantum bellorum ducem et legum custodem fore; et populum distinxisse in nobiles, quos εὐπατρίδας vocavit (qui sunt patricii ipsissimi romanorum), artifices et agricolas; et nobilibus quidem tractandi res divinas, ex suo ordine creandi magistratus, interpretandi leges ac religiones potestatem permisit; de reliquo eos cum ceteris quasi ad aequalitatem redegit; et urbem «Athenas» appellavit.

Graecae historiae inverisimilitudo.

[14] Sed facile est Theseum id nexis atticis persuasisse, qui sub astricto patrum imperio per minuta regna Attica sparsi erant. At patribus ipsis suorum pagorum (quae duodecim prima numerant) eripere regna, eosque sub suum belli et legum arbitrium redigere (uti, apud Plutarchum, ipsi patres postea indignantur ita, ut, gravi invidia oneratum, ad calamitosum exitum tandem perducerent), natura fortium non patitur, neque sinit ut credamus complures eorum ultro in Thesei oblatas conditiones concessisse alios, metu eius potentine, id voluntate fecisse ad quod inviti cogi posse providebant, et quae regna herculea virtute quaesierant, omnem vim inexperti, ut ignavi solent, per inertiam amisisse.

Verum atheniensis historiae principium — Origo Arae clementiae —
Ut Athenis primum nata libertas?

[15] Itaque pro nostris historiae profanae universae principiis dicendum — cum iam in parvis Atticae regnis herculea virtus esset resoluta, et patres, ocio inertes, luxuriam, avaritiam, crudelitatem in nexos exercerent — ius nexi cum plebe aequum atheniensibus populare imperium fundasse. Quod plebes ex Attica, vicinitate, ad celebrem atheniensium Aram, quae [p. 525 modifica] proinde «Ara miserorum» dicta est, omnes ferme confugerent: quapropter pagorum Atticae patres. ne in vacua regnarent, cum maxime Athenis locum dignitatis haberent — genus, imperia, sacerdotia, — et ipsos cum suis gentibus in atheniensem civitatem convenisse. Et ita atheniensis libertas, aequo cum plebe nexus iure, sive aequo iure privato, tamen salvo patribus iure publico, nempe connubiis, magistratibus, sacerdotiis, sub Thesei charactere, ab Athenarum heroibus fundata est qualis, trecentos post annos, romana civitas lege XII Tabularum tandem est constituta.

Ordo rerum in romana idem ac atheniensi republica.

[16] Firmant hanc historiam res in atheniensi republica in tempore historico consecutae. Nam patres sensim ius nexi resumpsere alieni aeris obtentu, quo plebem onerabant; et quia saeviter nexos in nervo et privato carcere habebant, eaedem Athenis numero, quae postea ob easdem caussas Romae turbae et seditiones factae. Et ita ius nexi, quod primum culturae fuerat sub clientelis, deinde, in optimatium republica mera, fuit domimi bonitarii, sive tributi: tandem, republica libera constituta, fuit ob11 aes alienum. Qui ordo rerum idem numero in romana republica legenti romanam historiam apud Livium innotescet.


Note

  1. Testo: «Caput XXVIII» [Ed.].
  2. Theseus, 25, 4 [Ed.].
  3. Testo: «Periphatem, Corynetum» [Ed.].
  4. Testo: «Synnim, Protocampam» [Ed.].
  5. Testo: «Crommionam» [Ed.].
  6. Cfr. Notae, 129 [Ed.].
  7. [Libro priore], cap. CXLV.
  8. Aen., IV, 18-9 [Ed.].
  9. Libro priore, cap. CXLV.
  10. Cfr. Notae, 130 [Ed.].
  11. Testo: «ab», corretto nei due errata-corrige [Ed.].