De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XV

Caput XV - Aristotelis de fìnibus dogmata corriguntur

../Caput XIV ../Caput XVI IncludiIntestazione 26 settembre 2021 75% Da definire

Caput XV - Aristotelis de fìnibus dogmata corriguntur
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XIV Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XVI

[p. 296 modifica]

CAPUT XV1

ARISTOTELIS DE FINIBUS DOGMATA CORRIGUNTUR

Aristoteles a se ipso reprehenditur.

[1] Et Aristoteles falsus per eas ipsas sane aureas quas de contemplativae vitae felicitate sententias in Libris ethicis profert.

Metaphysicae vitae beatitas longe maior, prae morali.

[2] Eam enim dicit esse omnium beatissimam, utpote quae tota operatione stet quae est homini intima; pacatissima, maxime perennis et semper praesens; quae non feriatur, ut operatio sensuum; non foris quaeritur a sensibus; nos nostri conscios indubitanter facit, non dubie, uti sensuum operatio; corporis minime eget; et postremo hominem Deo unit: unde contemplativam vitam hominis «divinam» appellat. Quae omnia didicit a Platone. Et tamen alium finem summum agendae vitae statuit, nempe operationem cum virtute, quam dicit esse laboriosam, sensuum testimonio nobis gnaram (quam rationem pulchre affert cur sensibus tantopere delectemur), corporis et sensuum corporis atque etiam fortunae egentem; nam ad prudentiam sensuum alacritate, ad temperantiam deliciis, ad fortitudinem corporis robore, ad iustitiam exercendam honoribus opus est.

Ut metaphysica est omnis veri fons, ita est omnis boni finis.

[3] Atqui operatio cum virtute, non finis, sed medium est ad felicitatem, ut eius frequenti exercitatione cupiditatem restinguamus, quo facilius possimus verum aeternum mente pura contemplari, quae cum in hac vita non detur, possimus [p. 297 modifica] aeternam promereri beatitudinem, quae nihil aliud nisi ex mente pura Dei contemplatio est. Nam, si verum unum, verum bonum unum quoque esse necesse est; et, si verum unum aeternum, una spectanda est aeterna felicitas.

Boni metaphysici et boni moralis et boni civilis omni sublato discrimine,
una et vera beatitudo, quae aeterna.

[4] Non igitur alius metaphysicae, alius ethicae, alius politicae finis; sed qui metaphysicae, idem ethicae, idem quoque politicae finis esto: ut ad veram, nempe aeternam, felicitatem ducat vera aeterna meditari hac, ut corruptae naturae licet, mente labefactata, ut possimus ex vero aeterno agere cuncta, et, per haec tanquam media, porro aeternum verum mente pura post hanc vitam contemplemur. Quod sane si facerent homines, nedum singuli ac secreti, nedum unius civitatis cives, sed universum genus humanum, quantum corrupta fert natura, beatissimam vitam ageret2.

Boni metaphysici praxim una charitas Christiana docet.

[5] Quapropter, quae unum, quem supra diximus, finem sapientia Christiana proponit, eadem praecipit perquam longe omni ethnica eminentiorem virtutem; et omnibus edicit, ut diximus, in omnes, vel ignotos, vel immeritos, vel demeritos, inimicos, ex Deo et prae Deo charitatem.

Finis ethicae christianae omni fine nedum morali, sed etiam
civili ethnicorum praestantior.

[6] Quare, si, ideo quod politiae finis est fine quem spectat ethice magis diffusivus boni, iccirco finem civilem Aristoteles fine morali praestantiorem putat, finis ethicae christianae omnium praestantissimus est, qui bonum diffundit in genus humanum universum.


Note

  1. Testo: «Caput XVI» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. XXIV curri duobus sequentibus.