De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput IX

Caput IX - Demonstrantur gigantes, qui sunt tanquam traduces antediluvianae in postdiluvianam historiam

../Caput VIII ../Caput X IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput IX - Demonstrantur gigantes, qui sunt tanquam traduces antediluvianae in postdiluvianam historiam
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput VIII Pars posterior - De constantia philologiae - Caput X

[p. 345 modifica]

CAPUT IX

DEMONSTRANTUR GIGANTES,
QUI SUNT TANQUAM TRADUCES ANTEDILUVIANAE
IN POSTDILUVIANAM HISTORIAM

Principia historiae, rationibus non firmata, admirationem,
non scientiarn, gignunt.

[1] Sed doctissimus Hugo Grotius veritatem sacrae historiae studio magis quam iudicio demonstrat, qui eius initia, scriptorum ethnicorum locis benigne acceptis, non ullis invictis rationibus conficit, ut illa: quod universale Diluvium communis gentium traditio, et gigantes praeterea nudata postea forte sepulcra testentur. Quae duo, quia rationibus non demonstrat, nihil conferunt, nisi ut haec ipsa eruditi, iuxta ac vulgus, admirentur.

Nec solide firmata, gignunt absurda.

[2] Nam rationes physicae, quibus alii gigantes fuisse probant, vix dignae sunt recensitu. Cum enim hominum staturam, qui ad duo sive adeo ter annorum millia ante nos vixerunt, certo sciamus nostra hominum nihilo proceriorem fuisse, qui tempore humana corpora parviora brevioraque fieri dicunt, videant ne in satis absurdas rationes imprudentes compellantur. Quod, si per tantum temporis spacium haec insensibilis nostrorum corporum deminutio facta fuerit, centum millium saltem annorum excursu opus sit, quibus ad gigantes perveniamus. Cur igitur gigantes, ut sacra tradit historia, «seculi potentes» fuerint, piis credentibus synchroni? cur non Abel, Cainus, qui aetate omnes anteierunt, gigantes orti? cur non subito post Diluvium nati quoque, sed Nimbrodus ad ducentos post Diluvium annos gigantea statura a sacra historia narratur? cur ex tanta corporum proceritate ad hunc brevem staturam modum, quam subito, tam insigniter decreverunt? An [p. 346 modifica] angelos humana semina collegisse et, uti incubos, e falsarum religionum foeminis gigantes generasse dicamus, ut multi sacram historiam interpretantur? Quibus difficultatibus adacti, viri magis acuti quam pii gigantes proprie fuisse omnino negant, et metaphoricus gentium tyrannos accipiunt. Ab his exploratis scilicet principiis historiam universam hactenus sunt exorsi, quia auctoritatem inconcussa ratione, cuius pars auctoritas certe est, firmare non studuerunt.

Philologicae dignitates novem.

[3] Igitur principio aliquot philologicas dignitates, quam vulgatissimas, tam extra omnem controversiae aleam positas, in antecessum proponam.

I

[4] Anno post Diluvium, ante babylonicam linguarum confusionem, Sem, Cham, Iaphet exleges terram inter se divisisse; et in Assyria mansisse Semum, Chamum in proximam Phoeniciam Aegyptumque, Iaphetum in Europam commigrasse.

II

[5] In Oriente praemature humanitatis rediisse artes, ita ut ducentis post Diluvium annis inter chaldaeos magia nata sit, quae alioqui, in astrorum observationibus posita, multo maiori tempore opus habebat ut in artem, sive adeo scientiam, redigeretur.

III

[6] In Occidente genus divinationis natum tam rude quam orientalium eruditum, quae putabat fulmina tonitruaque, volatus cantusque avium et victimarum exta laeta tristave deorum monitus esse.

IV

[7] Constantem a primis usque temporibus inter graecos famam durasse, cuius testis Homerus, genticos suos quondam more ferarum traduxisse vitam et cadavera canibus corvisque voranda reliquisse. [p. 347 modifica]

V

[8] Mythologos uno ore docere hos fuisse feras quas Orpheus lyrae sono cicuravit et saxa ex quibus Amphion, ad lirae quoque sonum coeuntibus, Thebarum muros construxit.

VI

[9] Et philologos universos, dum linguarum enarrant origines, docere quoque interiectiones primas fuisse humanas voces, quae ad perturbationum impetum erupissent; postea enata praenomina, quibus res in summa verborum egestate indicarent, et quidem monosyllaba ferme omnia omnibus. Et nos demonstravimus1 primas inter latinos proprias voces natas fuisse, nomina, et quidem omnia monosyllaba quoque.

VII

[10] Et illud indubium: interiores disciplinas ab Asia in Aegyptum et Graeciam deductas esse.

VIII

[11] Uti illud quoque exploratum: longe priorem versam prorsa oratione natam esse.

IX

[12] Postremo poetas fuisse primos rerumpublicarum fundatores.

Observandum.

[13] Ne quis tamen miretur in chronologia, ducentis post Diluvium annis in tantam frequentiam auctum genus humanum ut Nimbrodus tam enormis altitudinis turrim excitaret, id det, quod haud sane negaverit: viros decimoquinto anno pubescere, foeminas duodecimo viripotentes fieri, et foeminas [p. 348 modifica] quinquagesimo anno effoetari et in annos singulos foecundari posse; et rationem putet primam2 foeminam, ad quinquagesimum usque annum, septem et triginta filios parere posse, secundam triginta sex, tertiam triginta quinque, et sic deinceps; tum de neptibus, dehinc de abneptibus, demum de proneptibus eundem numerum capiat; is conficiat ad extremum ducentorum spacio annorum plures hominum myriades nasci posse.

Problema quo nova de philologia scientia excitatur.

[14] Nunc quaerere iuvat: quaenam causa tanti discriminis, quantum illud quo homo ferus ab homine humano differt, quando exlex Chamus suam posteritatem in Phoeniciam induxit, unde inox in proximam Aegyptum pervenit; Iaphetus, graecis Iapetus dictus, exlex quoque in Europam commigravit? et cur primi gentium sapientes in Assyria chaldaei, cum Chamus et Iapetus linguam antediluvianam secum attulerint, qua priorem humanitatem servare possent, et linguae Babylone Semi posteritati confusae sunt?

Chronologia hactenus praepostera.

[15] Nam isti Cecropes aegypti, Cadmi phoenices, Danai phrygii, qui, deductis in Graeciam coloniis, humanitatem important, et Orpheus atque Amphion, qui trecentis post Cecropem et Cadmum, ducentis post Danaum annis, graecos populares suos feras et saxa fuisse testantur, non sat commode suis sunt divisi temporibus. Quae chronologiae mihi absurda miranti, illud in mentem venit: quid si haec, etsi temporibus praepostera, rebus ipsis vera sint tamen; et graecas gentes, postquam aegyptiacae syriacaeque atque adeo asianae potentiae fama inter ipsos pervasisset3, ut suam augustiorem facerent originem, fecisse antiquiorem; et rationem propositi problematis eam esse. [p. 349 modifica]

Humanitas uni religioni omnis accepto referenda.

[16] Quod, vicinus Chamo, Semus inter suos posteros veramDei creatoris religionem, verae religionis cultu innocentiam, innocentia humanam societatem, societate linguam usque ad Babylonis confusionem servarit, ac proinde artium antediluvianae humanitatis memoriam custodivit, quanquam, hominum raritate, principio solam pecuariam et rusticam exercuerit. Hinc, ad idolatriam et Semi posteris declinantibus, primi gentium sapientes chaldaei; et Chami posteritas in Phoenicia ob chaldaeorum, et aegyptii ob phoenicum vicinitatem, mature interiores disciplinas invenire potuerunt. Sed Iapeti soboles in Orphei feras et Amphionis saxa commutata diu vixit, cum Iaphet a semitidis satis longe abscessisset: quare, ut ipse veram, ita eius posteritas omnem exuit religionem et, religione exuta, humanitatem.

Ut homines in Orphei feras conversi? et per ingentem terrae
silvam effusi?

[17] Etenim per hanc ingentem terrarum silvam tam chamitidas quam iaphetidas hac ratione in solitudinem distractos esse necesse est: quod saepe viri a foeminis, foeminae a viris, pueri filii a matribus, matres a filiis pueris ut feras effugerent, dividerentur; et ita sensim minores a maioribus rudiores, ferarum metu relicti vel abacti, sic dispalati solique, prius omnem religionem, deinde omnem linguam, tandem omnem humanitatem exurdaverint, et in brutam licentiam ac errorem ferinum abierint. Quo rerum statu mille annos durante, si quis recte rationem putet, quanquam quamplurimi aut a feris enecti, aut fame per hyemes, siti per aestates deperierint, tamen incolumes, vel ut feras evaderent, vel ut pabula aut fontes quaererent, in Scythiam, Aethiopiam, Occidentem plagam Indiasque, praevalido nixu, per invia et confragosa acti temeraria, forte penetrarint. [p. 350 modifica]

Cur in Oriente matura et erudita, in Occidente rudis
et tarda divinatio?

[18] Sed et hoc discrimen inter utrosque intercessisse quoque, etiam necesse est: quod chaldaei4 a semitidis inter eos certis in locis agentibus, qui, vi verae religionis sociati, virtute se et suos et pecudes a feris tutabantur, humanitatis admoneri, et in ingentibus camporum aequoribus commode syderum ortus occasusque animadvertere potuerunt; et ita caelum a syderum motibus sibi finxere deum, atque in id, etsi non verum, saltem doctum divinationis genus concessere, magiam5. At Iaphetidae, longe a semitidis et chamitidis dissiti, inter ipsos, qui humanitatem colerent, versante nemine, ad brutum stuporem redacti omnes, fulmine excitandi fuerunt ut caelum crederent deum eiusque voluntatem putarent Iovem: quare divinationis genus satis rude et sero inter occidentales est introductum.

Demonstratio Diluvii universalis.

[19] Atque haec invicta demonstratio sit terrarum orbem Diluvio universum fuisse obrutum, et genus humanum in Noacho servatum esse, et arcam in locis Assyriae subiectis, ut Armenia, consedisse; quando maturi assyriorum cultus, unde inter eos prima monarchia nata est, et diuturnae reliqui orbis ferinae vitae, quae ad mille post Diluvium annos vel inter graecos ipsos duravit, non alia afferri ratio potest quam vera religio inter semitidas conservata: quam si Iaphetus quoque inter suos servasset, aut, uti Chamus, iisdem piis proximus, a pietate descivisset, in Occidente eadem quae in Oriente fuissent secutura. Et hoc pacto per nostra humanitatis principia non solum sacra cum profana constat historia, sed profana celebrem sacrae historiae epocham, nempe universale Diluvium, confirmat. [p. 351 modifica]

Gigantium demonstratio.

[20] Ex hac, quam exleges impii traduxere prorsus efferam vitam, provenere post Diluvium in profana historia gigantes, de quibus sacra historia haec narrat quinque:

I

[21] Ante Diluvium fuisse, et Deo praecipuam Diluvii caussam fuisse.

II

[22] Ab «filiis Dei», qui ad «filias hominum» intrarant, ortos esse.

III

[23] Eosque fuisse «potentes a seculo» et «famosos viros».

IV

[24] Aliquanto post Diluvium eos memorat in Nimbrodo seu Nembrot.

V

[25] Inter pios credentes non natos esse.

[26] Demonstrantur gigantes ex hoc foedo victu provenisse6 primo historia civili, secundo historia naturali.

Historia civili.

[27] Civilis historia prostat apud Iulius Caesar et apud Cornelius Tacitus, qui, dum in caussas inquirunt de vastis Germanorum corporibus, quisque unam affert, quae ambae, uti in id effectum conveniunt, ita sunt copulandae. Caesar7 dicit esse summam adolescentum ab omni disciplina libertatem, [p. 352 modifica] quod eorum omnis vita in «venationibus et studiis rei militaris consisteret (quibus studiis haud sane pueri dant operam), et quod a parvulis labori et duriciei studerent, et hoc ali staturam putarent». Tacitus8, quod «in omni domo (vel principum) nudi ac sordidi in hos artus, in ea corpora, quae romani mirabantur, excrescerent». Id constat de gente religione, moribus, institutis iam fundata. Quid de materno liberorum cultu ante omnem humanitatem introductam putandum est, et quando per avia, invia virgultis, dumetis ac cespitibus confragosa, vel glans vel fons pueris nudis duro labore legendus erat?

Historia naturali.

[28] Historia sive observatio physica demonstrat quantum magistri metus puerorum spiritus affligat et quicquid in iis est ad adolescendum generosius concidat; et nitros sales, quibus urinae plurimum abundant, plurimum vivacitatis habere, ut in spiritu salis ammoniaci spectare est. Campos autem stercoratos feliciter frugescere rustici norunt, et tamen parum prae iis quos exercitus armati insedere, qui per plures annos reddunt laetissimas segetes: ut coniectem eodem cultu in ultima ad meridiem America gigantes etiamnum gigni. Qui terrarum orbem itineribus lustrant, quaeso explorent an haec nostra vera sit coniectura.

Divinae providentiae argumentum.

[29] Itaque pueros multo ante quam nostri adolevisse et membra firmasse existimandum est; ut hinc quoque divina providentia summopere suspicienda sit, ut, quando humanum genus impietate in eum foedum victum esset abiturum et fore ut ingens terrae silva feris abundaret, pueri cito adolescerent et in corpora ingentia firmarentur, ut feras aut fugerent aut superarent. [p. 353 modifica]

Qua ex causa gigantes antediluviani? — Vere pii fortissimi gentium.

[30] Gigantes antediluvianos sacra narrat historia inde natos, quod «filii Dei», hoc est sethidae9, ut Samuel Bochartus10 interpretatur, ad «filias hominum», sive falsarum religionum foeminas, earum pulchritudine capti, intrarant. Has foeminas e Caini posteritate fuisse necesse est, qui cum urbes fundasset, ut sacra quoque testatur historia, ex eius gente foeminae nedum mundiores sed elegantes fuisse necesse est. Et has ipsas sethidarum11 amore deflagrasse inde coniiciendum, quod ii veri aureae aetatis heroes haberentur, qui, non muro, sed virtute, et se et pecudes et sata a feris tuerentur.

[31] Et, uti postea gentium postdiluvianarum communis mos fuit cum alienigena non habere connubium, ita de antediluvianis existimandum esse necesse est inter diversarum religionum viros foeminasque concubituim quoque etiam damnatum, ut hodie nos inter christianos et turcas vel hebraeos12, vetitus est. Quare et viros et foeminas istas suorum communione exclusos exclusasve esse oportet (quod poenae genus antiquissimum et ex gentium moribus ortum inferius late probabimus), unde, extorres solique per silvas, suam posteritatem fuga et errore in ferinam vitam dispulere. Et ita ex iis postea gentes gigantea statura prognatae sunt, apud quas nec lavandi pueros nec ulli disciplinae tradendi mos priscus ferinus permanserat. Qui postea «potentes a seculo» et «famosi viri» fuere.

Gigantes postdiluviani quando fuerint?

[32] Gigantes post Diluvium tradit historia fabulosa, sed eos non statim post Diluvium ortos esse sacra historia memorat, [p. 354 modifica] nam in Nimbrodo memorat: quia saltem ducentos procurrere annos necesse fuit ut Semi13 posteritas impietate in hanc ferinam vitam et inde cultu humano in gentem abiret.

Cur in Oriente mature cessere?

[33] Postea gigantes in Oriente cessere, quia, civili cultu introducto, et matres coepere lavare filios pueros, et patrum ac magistrorum incessit metus, et multo magis falsarum religionum terribilis superstitio.

Cur non nati inter vere pios?

[34] Non nati gigantes inter Semi posteros vere pios, quia ex cultu antediluviano matres lavabant pueros, et pueri sub patrum imperio et disciplina adolescebant.

Cur Germani corporibus vasti?

[35] Apud Germanos perdurarunt gigantes, quia ex ferino cultu, uti nefarios concubitus reliquerant, ita hunc educandorum libertini morem retinuere.

Cur nefarii concubitus inter persas?

[36] Nefarii concubitus inter assyrios, ac proinde inter persas, ex eo ferino cultu servati; sed gigantes cessere, quia iis magia cito civiles artes restituit. Atque haec de gigantibus, hactenus in fabulis habita, quae cum sacra historia non bene conveniebant, dehinc scientiae philologicae, non vanae eruditioni, subserviant.

Fulmen occiduorum perculit impietatem.

[37J Sed illud hoc loci proprium ambigere est: cur occidentales sero in religiones concesserint, si fulmine ab impietate concesserint? [p. 355 modifica]

Physica eius ratio.

[38] Physica, non sine divinae providentiae admiratione, huic difficultati satisfacit et ingentem lucem historiae profanae affert, qua iterum sacrae veritas demonstratur.

[39] Necesse enim fuit terram, universali Diluvio diu aquis imbutam, per multa secula exhalationes siccas, sive ignitas materias, in aërem non emisisse, unde fulmina gignerentur, uti evenit in locis qui a solis cursu longe sepositi14 sunt; sed post multas aetates, terra in statu, in quo nunc est, exsiccata, caelum fulgere et tonare coepit.

Gigantum bellum — «Terrae filii», «terrigenae», «indigenae»,
«ingenui» — Nec religiones nec respublicae impostura fundatae.

[40] Atque hi sunt qui impietate bellum indixerant Iovi, a quo fulmine tacti, in montibus abditi, ut libro superiore innuimus et latius infra exequemur, «Terrae filii» dicti sunt; quia ab iis postea «terrigenae» graecorum, latinorum «indigenae» sive «ingenui» provenere. Qui, cum primam suam ignorarent originem, nullo mendaci animo, se illarum terrarum, ubi haerebant, dicebant filios, ac proinde se earum heros ad suas aras confugientibus iactabant esse, ut supra diximus15; unde, ut Livius tradit, respublicae primum natae. Tantum abest ut Danaos, Cadmos, Pelopes suos nossent gentis auctores!

Cur Hercules et Bacchus fulmine nati? — Unde «olympiades»? — Cur Olympus duodecim deorum sedes? — Cur terra «humus» dicta? — Unde «deus» dictus?

[41] Hinc Hercules et Bacchus, hic Orientis, ille Occidentis domitor, fulmine nati, et Hercules olympiades instituit, idest tempus graecorum historicum. Nam humanitas a fulmine coepit, et, cum fulmen Olympo, seu superiore aëris regione, mittatur, hinc Olympus maiorum deûm sedes. Et quia, praeter [p. 356 modifica] Taciti sordes et Caesaris laboriosam duramque libertatem, crassus, prae diu humente terra, aer in caussa fortasse fuit ut sub eo corpora proceriora provenirent — uti populi in aquosis locis mira proceritate excrescunt — an hinc ab «humore» terra «humus», sive rectius ab hac «humo» dictus est «humor», quod e terra aquas nasci viderent? Et ob hanc caeli crassitiem gigantes in miram stupiditatem, praeter corporum vasticiem, provenere, ut ad deorum metum fulmine essent excitandi. Et hinc graecis δεός «metum» significavi: unde δείδω, «timeo», factum est. Atque hinc illud sit:

Primus in orbe deos fecit timor.

[42] Non tam sero orientales deûm incessit religio, quia non fulmine incessit, ut dictum est16.


Note

  1. Libro superiore, cap. CXLIX.
  2. Cosí, nelle postille marg. e nei due errata-corrige, emendato «unam» [Ed.].
  3. Cosí corretto, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, «et inter graecas gentes... fama pervasisse» [Ed.].
  4. Cosí corretto, nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., «chamitidae» [Ed.].
  5. Vide Notas, 15 [postilla marginale].
  6. Cosí, nelle postille margin. e nei due errata-corrige, corr. «pervenisse» [Ed.].
  7. De bello gallico, lib. VI, cap. 6.
  8. De moribus Germanorum, cap. 20.
  9. Testo: «semidae» e, poco piú sotto, «semidarum», corr. giá nelle postille marginali. E nelle Notae: «Scripturae sunt lapsus pro 'sethidae', ’sethidarum’, ut iidem recta scriptura brevi post exarati, pag. 357, vers. 11, ’inter sethidas'. Patronymica a Samuele Bocharto facta» [Ed.].
  10. Cosí corretto, nelle postille marginali, «Buchartus» [Ed.].
  11. Si veda qui sopra la nota 1 [Ed,].
  12. «Vel hebraeos» aggiunto in margine [Ed.].
  13. Cosí corr., nelle postille marginali e nell’errata-corrige ms., «Chami» [Ed.].
  14. Cosí, nelle post. marg. e nei due errata-corrige, emendato «semoti» [Ed.].
  15. [Libro superiore], cap. CIV.
  16. Cfr. Dissertationes, III [Ed.].