De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput XVI

Caput XVI - De civilis doctrinae christianae praestantia

../Caput XV ../Caput XVII IncludiIntestazione 26 settembre 2021 75% Da definire

Caput XVI - De civilis doctrinae christianae praestantia
Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XV Pars prior - De constantia philosophiae - Caput XVII

[p. 298 modifica]

CAPUT XVI1

DE CIVILIS DOCTRINAE CHRISTIANAE PRAESTANTIA

Potestatis civilis origo divina.

[1] Ex morali civilis doctrina, tanquam e vitis gemma palmes, educitur. In qua demonstravimus2 homines natura sociales, et hoc societatis ingenium a Deo nobis ingenitum per ideam aeternam iuris aequi, cuius studio homines coierunt in civitates et fundarunt respublicas3. Igitur summae potestates vere ab Apostolo dictae sunt «ordinationes Dei».

Rerumpublicarum origo desiderium aequi iuris.

[2] Desiderio iuris aequi a Deo originem habent respublicae, nam ex secessionibus vetustissimorum clientum, qui iniquius habebantur ab inclytis, primas respublicas, et quidem optimatium, in terris extitisse libro superiore probavimus4. Igitur vera doctrina civilis christiana, quae docet aequo itidem iure respublicas esse administrandas, ex ilio ipso politicorum monitu, quo dicunt, quibus artibus regna imperiaque fundantur, iisdem, ut conserventur, artibus regi oportere.

Beneficium christianae religionis.

[3] Et vero, si omnem historiam percurramus, nec pacatiores respublicas nec principes modestiores inveniemus quam apud christianos; et, si quando aut tyrannos principes aut bellis civilibus vexatos populos legimus christianos, temporibus fuerunt quibus religionis christianae circa mores doctrina, christianorum vicio, quod ad usum attinet, graviter laborarit.


Note

  1. Testo: «Caput XVII» [Ed.].
  2. Libro superiore, cap. CIV cum duobus sequeutibus.
  3. Ibidem, cap. CXIII.
  4. Ibidem, cap. CIV.