De constantia iurisprudentis liber alter/Pars prior - De constantia philosophiae/Caput I

Caput I - Ratio disserendi vera de divinis et humanis rebus ex recta suae naturae conscientia

../Principium ../Caput II IncludiIntestazione 25 settembre 2021 75% Da definire

Caput I - Ratio disserendi vera de divinis et humanis rebus ex recta suae naturae conscientia
Pars prior - De constantia philosophiae - Principium Pars prior - De constantia philosophiae - Caput II

[p. 272 modifica]

CAPUT I

RATIO DISSERENDI VERA DE DIVINIS ET HUMANIS REBUS
EX RECTA SUAE NATURAE CONSCIENTIA

In homine scientiarum et virtutum principium est,
non memoria consepulta,

[1] Et principio, quando omnis divinae et humanae eruditionis principia eduximus ex certissima nostrae naturae cognitione, quae est nosse, velle, posse cuiusque, quae in homine sunt, ut scientiarum, ita virtutum, principia. Quae Socrates dicebat neque scientias doceri neque virtutes posse, educi vero per praeceptores in auditoribus posse: quare ipse se «ingeniorum obstetricem» profitebatur, qui iis conatum ad verum, quein diximus1, promovere posset, indere vero non posset. In cuius rei argumentum a septuennibus vix pueris, geometriae omnino rudibus, recte interrogando geometricas reportabat apodixes: itaque interrogationes recte institutas dimidium scientiae continere affirmabat. Quem platonici secuti, dialecticam «interrogandi artem» definiere. Huc omnia collimant veracissimam de divinis et humanis rebus disserendi rationem esse ex recta suae cuiusque naturae conscientia.

Inquisitioni veri magis noxia animi vicia quam mentis errores.

[2] Quanquam enim ex mentis erroribus animi vicia gignantur, tamen animi vicia magis quam mentis errores inquisitioni veri sunt impedimento: nam ex corruptis moribus proveniunt sectarum vel caussarum studia, nostrae ingeniorum deliciae, quibus nostros mentis errores obstinamus. Quare Àristoteles moralis doctrinae auditione adolescentes arcebat, quod ea aetas, affectibus maxime perturbata, nondum habeat eius scientiae principium.


Note

  1. Libro superiore, cap. XXXIV.