De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XVI
Questo testo è completo. |
◄ | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XV | Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVII | ► |
CAPUT XVI
EX SACRIS BIBLIIS DEMONSTRANTUR TANAIS
ET SESOSTRIS, QUIBUS SACRA HISTORIA
HISTORIAM PROFANAM TEMPORIS OBSCURI PERTINGIT
[1] Ut autem Sacrorum Bibliorum gigantes nobis superius fuere traduces, quibus antidiluviana historia in postdiluvianam transiret, ita ex ipsis divinis libris demonstrantur hoc loci Tanais et Sesostris qui fuerint, quibus historia sacra historiam temporis obscuri, qualem nos paullo infra describemus, pertingit.
Observanda duo.
[2] Sed, antequam id aggrediamur, duo heic serio sunt observanda. Unum, quod, antequam vulgares linguae invalescerent, quum res characteribus heroicis notabantur, necesse est maiores gentes notis insignioribus, quales cuique pro cuiusque gentis ingenio viderentur, nedum res, sed vel ipsos homines appellasse; et ita eidem homini alia nomina alias indidisse: quae est ratio, quam philologi fatentur adhuc ignorari, cur eidem urbi, eidem regi diversae gentes diversa nomina indiderint, quae nihil prorsus commune habent. Alterum: in illa verborum egestate, idem, quod quaeque indiderat, pluribus ex eodem genere hominibus commodasse, ex illo fonte ex quo ortas antonomasias supra diximus1, Quae duo non animadversa ingentem peperere 2 rei historicae et geographicae obscuritatem.
Captivitas secunda hebraeorum.
[3] Locus is est, qui assyriorum monarchiam a Sardanapalo ad medos non protinus totam abiisse, sed in secundum assyriacum et alterum aegyptiorum etiam opulentissima regna divisimi mansisse, secunda hebraeorum in Aegypto captivitate, testatur. Cum quo loco adamussim congruit Xenopho3, quia praeter ceteros graecos duces penitissimam in Persiani intulit arma, ac res persarum, gravissiinus philosophus, Trogo Pompeio, sive adeo Iustino4), multo rectius novit. Quin Polybius, libro secundo, scribit res Asiae per Alexandri Magni bella graecis innotuisse5.
[4] Huic sacrae historiae loco graviter adstipulatur Cornelius Tacitus6, ubi de Germanico haec narrat: «Mox visit veterum Thebarum magna vestigia; et manebant structis molibus literae aegyptiae, priorem opulentiam complexae: iussusque e senioribus sacerdotum patri uni sermonem interpretari, referebat habitasse quondam septingenta millia aetate militari; eoque cum exercitu regem Rhamsen — hic Rhamses aegyptius demonstrabitur esse Sesostris, quem tradit Herodotus, et ante Ninum, seu universi temporis profani historiam, Trogus Pompeius, eiusque epitomator Iustinus7, memorat — Lybia, Aetiopia, Medis et Persis, et Bactriano ac Scytha potitum: quasque terras Syrii Armenique et vicini Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse. Legebantur et indicta gentibus tributa, pondus argenti et auri, numeros armorum equorumque, et dona templis, ebur atque odores... haut minus magnifica quam nunc vi Parthorum aut potentia romana iubentur». Igitur Sesoster ille Herodoti ex gentibus victis non solam victoriae adoream domum reportabat8.
Antiquitas Italiae maior illa Graeciae — Italia graecis ingens fabularum
materia — Italia Homeri tempore graeca non fuisse probatur.
[5] In tanta imperii potentia, necessarium omnino est ut aegyptii universi Interni maris potentes essent, et, quia potentes, per varias eius oras misisse colonias9, et potissimum in oras Inferi maris: quod post troianum bellum hic orbis tractus, a Siculo freto Circaeios usque, fuerit quasi perpetua materia graecae poeseos, ut errores Ulyssis docent, Scylla, Charybdis, cyclopes, syrenes, Circe, Avernus, Inferorum limen10, et in Supero mari Diomedis socii in aves conversi. Tam longe, Homeri temporibus, trans mare erat harum urbium horumque locorum celebritas pervagata! Tantae erant italarum gentium deliciae, quae sunt ultimae humanitatis argumentum, ut syrenes cantu praeternavigantes ad exitium allicerent, Circes fortes viros in sues verteret! Atque has gentes, has urbes principio graecas non fuisse, nisi ineptus sit, ipse Homerus testatur, cui Ulysses canendus proponitur:
... captae post tempora Troiae, |
Nam sane quae herois laus fuisset, quod virtutem, quod prudentiam erroribus confirmasset, si suorum mores et urbes nosset? et si suos noscere vellet, is non sane ignarus hominum locorumque erraret, sed prudens certum iter fecisset.
Cumarum ante omnes graecas urbes celebritas.
[6] Heic Virgilius, diligentissimus antiquitatis, Cumas iam Aeneae tempore magnificentissimo Apollinis templo celebres memorat, et prope Cumas Sibyllam statuit: quod foeminarum fatidicarum genus antiquissimum, non inter graecos, sed in Oriente ortum, argumento est quod Persidem, quam primam sibyllarum numerant, Berosi chaldaei filiam putant. Quare qui huius vocis «sibyllae» originem a graecis repetunt, doctioribus grammaticis nugari plane videntur, qui ab hebraeo natam agnoscunt. Virgilius ab hac heroicae virtutis foemina «Euboicas» Cumas appellat, uti a foemina eiusdem virtutis «Chalcidem» dictam Euboeam memorat Plinius: quod si chalcidenses intelligeret, eos «abantes», ut Homerus semper, non «euboeos», ut Homerus nunquam, dixisset. Hanc primam urbem historia profana memorat ducentis et multo plus eo annis ante primam olympiadem, unde incipit tempus historicum nostro Varroni. Et qui Virgilium ab chalcidensibus conditam narrare putant, id unum eorum est quare aegyptii graecos «semper pueros» dicebant.
Grave argumentum Italiam principio ab aegyptiis excultam.
[7] Nam, si rem hanc antiquissimam, non memoria, sed ratione putemus, nos sane interroganti quanam ratione graeci, quo tempore aegyptiis omne Internum mare parebat11, amoenissimam et feracissimam Italiae oram, ex qua Capua tenuit postea imperium, ipsis romanis formidandum, occuparint, responsione certe defungimur12.
Ethruscorum cultus omni graecorum antiquior probatur.
[8] At Italia graecis urbibus per utriusque maris oras maxime celebrata. At enim quid, si in Italia imperium multo potentius quam graeca omnia, quum gens graeca adhuc obscura erat? Dum enim Sparta et Athenae adhuc exiguae urbes erant, finibus contentae brevissimi, in Italia ethruscorum regnum florebat, quod universo mari Infero, ab Ethruriae ora ad fretum usque Siculum, nomen dabat (quod sane non inditum postquam romana potentia insurrexit), et, religione, architectura, arte militari et splendore imperii, longe maiorem omni graeca testatur antiquitatem.
Divinatione.
[9] Nam haruspicina, postea a romanis recepta, quae agnorum et vitulorum exta spirantia fumantiaque rimari sustinebat, iamdiu exutam primam hominum ab innocuis animantibus innocentiam testabatur: unde Polybius romanorum caeremonias13 «tragicas» dixit. Cumque scientiae auguralis primus auctor incertus sit, et ad graecos foris importatam ex Thelegone testetur Suidas14, hetruscos certe se eius praedicasse auctores Cicero15 memorat16.
Architectura.
[10] Architectura ethrusca omnibus graecis et stabilior et rudior et simplicior, qualis sane erat aegyptiorum, sive adeo qualem natura esse primam oportuit; nam opera tempore tenuantur, expoliuntur et exornantur.
[Arte disponendi acies].
[11] Ars vero disponendi acies romana, nedum Livii, sed ipsius Polybii iudicio, phalangi macedonicae longe praestat: quae tamen geometriae et arithmeticae praxis est in bellicos usus. Et quando romani ea potissimum sapientiae excelluere, aliarum cultarum gentium inventis uti, et barbariem servare domi, qua ferociam custodirent, certe ab vicinis ethruscis, quacum prima externarum gentium pugnaverant gente, didicere.
Splendidissimis imperii ornamentis.
[12] Postremo fasces, trabeas, curules, annulos, paludamenta, et aureo curru quatuor equis triumphandi morem, togas pietas, tunicasque palmatas, et omnia decora, quibus, ut ex Floro vidimus, vel in summa sua potentia populi romani maiestas eminuit, Tarquinius Priscus ex spoliis ethruscorum suspensis didicerat.
Pythagoras scholam italicam excoluisse, non fundasse, probatur.
[13] His omnibus et illud addas: quod, duobus ferme seculis ante quam Plato in Aegyptum, Pythagoras in Italiam17, philosophiae addiscendae studio, delatus est18. Neque enim huc venerat ut suam peregre venditaret, quales sophistae solebant, inanem sapientiam: unde Plato saepe quaerendi sermonis decorum, dialogis quibus sophistas irridet, conciliat Socrati. Cumque Pythagoras Italiam doctissimam invenisset, heic permanere maluit19. Quare non sectam is italicam fundasse, sed fundatam excoluisse dicendum est: quod ipsa rerum natura id flagitat. Non enim Pythagoras mundum ex aqua, ut primo Graeciae sapienti Thaletes, qui centum ferme, non ultra, annis ante Pythagoram floruit20; neque ὁμοιομερεία, ut Anaxagorae, Socratis praeceptori; neque atomis, ut Democrito, Platonis συγχρόνῳ — omnibus corpulentis philosophis; — sed numeris, qui quodammodo sunt lineis abstractiores, constare docuit: quod monet ingenia italica multo graecis subactiora et sensibus depuratiora fuisse. Unde Plato fortasse rerum principia ideas ipsarum aeternas statuit; et ab hac italicae doctrinae praestantia idem Plato in Timaeo suos graecos antiquitatis ignaros notat.
Iustini Tanais sacrae historiae adversus, at noster eidem commodus.
[14] Cum his invictis, ni fallor, argumentis, ex ipsa rerum natura pensitatis, cum quibus sacrae historiae veritas constat, habemus unum profanae historiae universae initium demonstratum, Sesostridem21; quo nomine aegyptios reges, ex his quae hactenus diximus, et observatione huius capitis principio, appellatos esse necesse est: alterum, nempe Tanaim, quem Iustinus facit Sesostrideí22 antiquiorem, non habemus. Immo, si terrarum orbis inter Noachi filios anno mdlvi divisus est, et duum millium annorum spacium fere opus fuit ut aegyptii, ingenio praestantes, a chaldaeis civiles artes brevi eruditi, in tantum imperii splendorem excrescerent, spacium multo maius rudibus scythis opus fuisset, qui in eam potentiam assurgerent ut ii priores Orientem, Aegyptum quoque23, debellarent: quare Diluvii epocha graviter mendacii argueretur. Itaque dicendum est Tanaim characterem fuisse heroicum primarum rerumpublicarum, quae forma reipublicae24 in toto Oriente, et in Aegypto ipsa, late sparsa regnavit25.
Note
- ↑ Hoc libro, parte II, cap. XII, num. IV, § «Ex quo fonte» [18].
- ↑ Cosí, nelle postille marginali e negli errata-corrige, emendato «peperit» [Ed.].
- ↑ Cyropaedia, 6.
- ↑ Cosí invertito, nelle postille marginali, l’originario: «Iustino, sive adeo Trogo Pompeio» [Ed.].
- ↑ Quest’ultimo periodo è una postilla marginale non rifusa poi nelle Notae [Ed.].
- ↑ Annales, II, 60.
- ↑ Historia, principio.
- ↑ Hoc libro, parte II, cap. I, § «Principia» [14].
- ↑ Cfr. Notae, 34 [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 35 [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 36 [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 37 [Ed.].
- ↑ Cosí, nelle postille marginali, emendato «caeriraonias» [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 38 [Ed.].
- ↑ De divinatione, II.
- ↑ Cfr. Notae, 39 [Ed.].
- ↑ Cfr. Notae, 40 [Ed.].
- ↑ Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
- ↑ Cfr. Notae, 41 [Ed.].
- ↑ Hoc libro, part. II, cap. I, in «Programmate historico» [§ 4].
- ↑ Cosí, nell’errata-corrige ms., emendato «Sesostrim» |Ed.].
- ↑ Cosí, nell’errata-corrige tns., emendato «Sesostri» [Ed.].
- ↑ Cosí, nelle postille marginali e nei due errata-corrige, emendato «usque» [Ed.].
- ↑ «Forma reipublicae» aggiunto nelle postille marginali e nei due erratacorrige [Ed.].
- ↑ Cfr. Dissertationes, VI [Ed.].