De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XV

Caput XV - Ex vulgarium linguarum et charachterum origine consectanea

../Caput XIV ../Caput XVI IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Caput XV - Ex vulgarium linguarum et charachterum origine consectanea
Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XIV Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XVI

[p. 389 modifica]

CAPUT XV

EX VULGARIUM LINGUARUM ET CHARACTERUM
ORIGINE CONSECTANEA

I

[1] Si igitur mathesis scriptura prior, diu priores legibus fuisse mores.

II

[2] Et mores fuisse exempla.

III

[3] Et exempla primas leges fuisse.

IV

[4] Et quidem fuisse leges in singulos verbo dictatas, ut a duumviris, apud Livium, lex in Horatium perduellionis.

V

[5] Et carmina fuisse leges, quae, scriptura nondum inventa, nullo consilio, sed natura ipsa, cantu dictatae, facilius memorine mandabantur.

VI

[6] Unde idem verbum νόμος et «legem» et «cantum» significat.

VII

[7] Et sic poetas fuisse primos legislatores.

VIII

[8] Sic verum quod leges a moribus scriptura distinguat. [p. 390 modifica]

IX

[9] Et illud quoque verum: posteriores leges a «legendo» appellari.

X

[10] Et primas leges plebiscita fuisse; quia, cum scripto proponi non possent, necessario plebs erat convocanda, ut ore edita ab ordine sciret exempla.

XI

Natura ius principio fuit arcanum.

[11] Et ita leges ex sui natura fuisse arcanas, quia solus ordo eas traditione custodiebat.

XII

[12] Et linguam legum solis ex ordine, seu patribus, gnaram: quia plebes externa et incerta lingua loquebantur.

XIII

[13] Cumque leges de iure divino maxima ex parte conceptae essent, ex ipso arcano legum arcanas fuisse religiones, et ipsas leges magnam religionis partem fuisse.

XIV

[14] Hinc soli poetae «sacri»: vulgus «profanum» erat.

XV

[15] Et sic natura factum ut una res principio fuerit sapientia, sacerdotium et regnum1.

XVI

[16] Et naturam ipsam tulisse ut qui ex ordine essent, apud quos regna heroica primitus fuere, plebem docerent iura. [p. 391 modifica]

XVII

[17J Et sic naturam rerum ipsam, nullum consilium, primoribus hoc clientelarum munus dictasse, quod apud romanos mansit, ut patricii clientibus promerent iura, et soli patricii essent iurisconsulti, et ex patriciis diu pontifices et augures crearentur, et Collegium pontificum prius custodirent leges arcanas, deinde, lata lege XII Tabularum, haberent arcanas legis actiones.

XVIII

Cur historia heroica gentibus arcana?

[18] Sed illa notatu gravissima: si scriptura vulgaris sero nata, necessitas fuit ut historiae apud sacerdotes traditionibus servarentur; quod de aegyptiis, chaldaeis, persis inter eruditos constat. Quare, ut annales postea a romanis pontificibus, ita antea rerumpublicarum monumenta poetarum fabulis asservabantur arcana; quae est necessaria ratio ut fabulae vulgo essent ignotae et omnis historia profana ante vulgarem scripturam inventam incertissima esset.

Veritatis historiae sacrae argumentum.

[19] Atque ob id ipsum historia sacra vera, quia hebraeis prima lex scripto data, ut sacrae historiae codices vulgo prostarent. Autographum autem a sacerdotibus asservabatur, qui scientiam vocalium literarum, quarum nullas ea lingua formas habet, traditione custodiebant.

XIX

Primae literae, unciales.

[20] Si primi characteres vulgares ex formis geometrici nati, primae literae ortae graecis latinisque unciales, ut lapidaria numariaque testantur. [p. 392 modifica]

XX

Uncialibus minores sero ortae.

[21] Si primi characteres unciales, minores serius nati sunt, et quidem ex nova gentium barbarie, ut in codicibus, lapidibus, nummis infimae graecitatis latinitatisque, et illitteratis etiamnum dum scribunt, experiri est quo pacto ex elegantissimis literis inconditae oriri potuerunt. Igitur omnes inconditae literaturae aut non ex geometricis formis ortae aut barbarie corruptae sunt.

XXI

Rhapsodiae homericae cur, ad Aristarcum usque, corruptae?

[22] Si geometria prior scriptura orta est, cum geometria ab aegyptiis in Graeciam importata sit, et ante Psammeticum Aegyptus externis clausa, et Homerus diu ante Psammeticum floruisset, necesse est eius rhapsodias diu traditione esse servatas: quare factum ut fabulis versibusque quamplurimis Homero indignis commixtas Aristarchus critica arte expurgarit.

Morum maiorum gentium Hesiodus collector.

[23] Et multo magis necesse est Orphica et Lini carmina fuisse traditiones poetarum heroum, easque Hesiodum, qui ante Homerum vixit, composuisse, atque has traditiones ipsas fuisse mores versibus consignatos, quibus maiores gentes fundatae sunt. Et leges ex vero illas, quas latini ante romanos «carmina», antiquissimi graecorum νόμους dixere.


Note

  1. Cfr. Dissertationes, V [Ed.].