De constantia iurisprudentis liber alter/Pars posterior - De constantia philologiae/Caput XXXII

Caput XXXII - Romulus tenebris excussus

../Caput XXXI ../Caput XXXIII IncludiIntestazione 6 settembre 2021 75% Da definire

Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXI Pars posterior - De constantia philologiae - Caput XXXIII

[p. 544 modifica]

CAPUT XXXII1

ROMULUS TENEBRIS EXCUSSUS

[ij Ita iuris tum maiorum tum minorum gentium historia, sive historia temporis obscuri fabulosique, nostrorum principiorum ductu enarrata, perfacile erit, uti Theseum a fabulis, Romulum a tenebris vindicare. Quia romanae historiae scriptores, quorum omnium instar est unus Livius, ius maiorum gentium in quamplurimis rebus tanquam a romanis ortum tradunt, quae gens condita est post respublicas constitutas et regna condita: quamobrem in ipso romano historiae limine quamplurima extant, quae hebetiores transmittunt, in quibus ingenia nimis haerent acriora.

Fons errorum in historia romana —
Romanum regnum heroicum, ethruscorum monarchicum.

[2J Et principio quidem forma reipublicae romanae regia fuit2, et Romani principio reges habuere, sed ad exemplum regnorum, quae nos diximus prima in terris orta, heroica, sive poetica, sive optimatium. Etenim Roma condita est, quum in Latio alia regna eius generis iam diu fundata fuerant et in proximo ethruscorum florebat monarchia. Etenim Mutius Scaevola, ut Romani bello, quod Porsena, rex ethruscorum, pro Tarquinio restituendo intulerat, liberaret, frustra regem occidere tentasset, si id regnum optimatium esset, cum ordo alium regem, hoc est summum belli ducem, creasset, quem ad id mitteret bellum. Vicissim, si ethruscum optimatium regnum erat, non expediebat Porsenae bellum pro restituendis in proximo tyrannis, qui facile imperia proferre volunt [p. 545 modifica] possuntque, nec solum id faciunt aperto bello, sed nefariis dolis et optimatium internecione, ut filio, Gabiis agenti, per heroicos characteres ipse Tarquinius consuluit.

Romulus ad primorum urbes condentium exemplum fictus,
sed dominationis cupidus.

[3] Itaque Romulus, iuvenis ingenio ferox, ut narrat historia, qui e regia albanorum stirpe et Marte genitum se ferebat — idque adeo ut priscos inclytos, qui primi respublicas fundarunt, ex quibus Mars poetis fictus est, melius imitaretur, — et clam genitus, editus, educatus — ut illi priores conditores urbium graeci, ex quibus Theseus a poetis est efformatus, — inter innumeras finitimas optimatium respublicas, eiusdem generis regnum in speciem, sed, magnanimus, re ipsa, vicino ethruscorum exemplo stimulatus, dominationem fundare cupiebat.

Tamen regnum optimatium fundare adactus,
suis auspiciis et ductu armorum ex patrum auctoritate.

[4] Sed, cum id solus, hoc est suo aere fortibus conductis,3 praestare non posset, neque enim is mos erat adhuc receptus, indignus fortium virorum qui secum ad grande incoeptum conniterentur, iis bonam magnamque imperii partem facere debuit. Et, ad finitimarum rerumpublicarum instar, sibi auspicia ductumque sumpsit armorum, eosque centum, ad imitationem patrum maiorum gentium, «patres» appellavit, iisque maiorum gentium clientelas in eos, qui in novam urbem commigrarent, permisit. Quod ius patres obfirmarunt: quod quia aris a patribus maiorum gentium fundatum erat, senatus «Ara sociorum» ad Ciceronem usque habita est, nec alibi de sociorum iniuriis unquam per septingentos quinquaginta annos cognitum est. [p. 546 modifica]

Romulus collegae in regno impatiens.

[5] At re ipsa Romulus dominatum affectabat. Etenim optimatium respublica commode patitur duos reges, ut spartana, et romana ipsa, eiectis tyrannis, duos consules, quos «reges» edam Cicero in suis Legibus4 nominat. Sed Romulus cum fratre Remo contendit uter urbem auspicaretur, quod ex maiorum gentium iure didicere, ut auspiciis legerent sedes easque facerent suas.

Capit aspera loca: unde gentis virtus.

[6] Unde existimari datur inter tot minutos populos deserta cepisse loca, quae non ob aliud deserta erant nisi quia maxime aspera, quod ad gentis virtutem plurimum contulit.

[7] Certamen ipsum augurio quoque dirimi voluit, ut ipse, nisi solus, saltem primus publica haberet auspicia ac proinde imperium.

Aram sacrat.

[8] Deinde, collegam regni fratrem impatiens, sumpto colore quod humili urbis aggeri saltu illusisset, hasta Remum interemit, et, ut primi inclyti aras, ita is, ab illis accepto more, prima urbis moenia fratris caede consecravit.

Livii de Romuli asylo ineptiae.

[9] Asylum in luco constituit ex moribus maiorum gentium, quae in lucis habebant asyla. Sed in ea re Livius5 asyla maiorum gentium et asylum Romuli prave confundit, quum ait «vetus urbes condentium consilium, qui, obscuram atque humilem conciendo ad se multitudinem, natam e terra sibi prolem ementiebantur». Nam primis urbium conditoribus falsa persuasio, Romulo vero consilium fuit, sed satis puerile consilium, nam, conditis iam urbibus (unde «astutia» ab ἀστύ graecis dicta), non facile Romulus id confugis probabat: suos cives e terra sibi esse cognatos. Namque et terra inique [p. 547 modifica] cunda habita foret, quae ei mares tantum, non foeminas peperisset, ut postea ei necesse fuerit a finitimis connubia petere. Neque romani e Terra dea orti habiti sunt, quibus vicinae civitates ob vilitatem generis connubia denegarunt; neque adeo albani ipsi, Numitoris auctoritate, quem regno Romulus restituerat, id ius gratiam saltem loco retulere: unde romanis necessarius, per ludorum equestrium simulationem, sabinarum raptus, et inde bellum. Sed nec Livius ipse hanc fabulam colore obtinere scivit, quae et decorum servaret Romulo et historiam faceret verisimilem, ut Romulus, quidem regiae originis iam exploratae, facile uxorem invenisset; sed is, ut optimus princeps, non sibi uni, sed omnibus civibus uxores peteret, quare neque ipsi concessa est: unde ei quoque per Thalassionem pulcherrima sabinarum rapta et abducta est.

Uti narratur hactenus, degener Romae origo.

[10] Haec de Romuli asylo — ex maiorum gentium moribus, ac proinde falsa — traditio fecit ut romani mendacio et impostura, non falsa persuasione, religiones deorum instituisse, hactenus putati sint. Atque indidem illae tenebrae in historia romana: quod patres dicant sua esse auspicia, ac proinde sua connubia, suam patriam potestatem, sua imperia, sua sacerdoti et agros suos; et plebs romana illos Romuli patres non ultra quam ingenuos fuisse respondeat.

Asyli liviani perversae rationes.

[11] Igitur asylum longe alia ratione, quam qua maiorum gentium optimi, Romulus aperiit, nempe ut ibi et ipse et novi cives agerent tuti; et sic rempublicam natura optimatium fundavit, cuius forma tutela est. Nam arcades et phryges, qui ad id asylum confluxerant, a quibus romani omnem suam nobilitatem repetebant (namque ab arcadibus, qui ante Lunam se ortos iactabant, patricii sub calceis argenteam lunulam gestabant; ab troianis autem, utpote ex ultimo temporis heroici fiorentissimo regno, romanorum primores, in quibus Iulii, ab Aenea originem revocabant), ii, inquam, iure asylorum, quod [p. 548 modifica] maiores gentes introduxerant, non in ordinem patrum, sed inter clientes, sive nexos, ac proinde in plebem recepti fuissent. Atta Clausus cum clientibus quibuscum Romani commigravit, Potitii et Pinarii, ex inclytis familiis, Herculis sacerdotes, plebem auxissent.

Ratio cur hactenus falsa romanae historiae principia.

[12] Nam nihil omisit Livius, sive adeo romana traditio, ut Romuli regnum ad heroicum regnorum exemplum posteritati describeret, sed, ut traditiones, et maxime non scriptae, solent, satis obscure et inepte. In Atta mentionem clientelarum facit, ea proprietate, ut clientes inclytum sequerentur; in Potitiis et Pinariis primas urbes ab Hercule aliquo esse fundatas (unde a Romulo ei est Ara maxima constituta6); et ipsi Potitii ac Pinarii ex inclytis familiis orti, quos demonstravimus graecorum fuisse heroes.

Romulus civitatem fundat iure optimo maiorum gentium.

[13] Ita Romulus, fundata civitate ex natura optimatium, ius optimum maiorum gentium, tum publicum, quo auspicia, connubia, magistratus, sacerdotia, tum privatum agrorum patribus permisit, quos, ad illorum similitudinem, «maiorum gentium» appellavi: plebi ius nexi, seu dominium bonitarium, naturalia matrimonia, iura sanguinis, naturales obligationes concessit.

Regnum romanum optimatium ex aliis caussis
quam heroica fundatum.

[14] Praeterea iuventutem divisit ner tribtis, et equis et armis instruit ad «subita bella», ut Florus inquit7 (latine dixisset et eleganter: «ad tumultus»). Nam civitatem, eadem necessitate qua maiores gentes, ad bellicam virtutem totam composuit, hoc discrimine: quod Romulus consilio quae maiores gentes natura effecere. Quia, cum non esset romanis foedus [p. 549 modifica] amicitiae curri finitimis, externi eadem ratione hostes, qua iure maiorum gentium habebantur: quare iis erat de sui imperii salute, non de magnitudine, cogitandum.

Praecipua iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae caussa.

[15] Atque haec una ex potissimis caussis iustitiae, virtutis et magnitudinis romanae fuit: quod, cum in aliis optimatium rebuspublicis antiqui gentium mores elanguerent, apud romanos interim invalescerent, ad illud numero instar, quo religiosae familiae novae, ad antiquarum exemplum compositae, ad prima maiorum instituta revocantur: quae novae virtute insurgunt, dum antiquae interdum, corruptis moribus, pessum eunt.

[16] Sed, quia Romulus, vir magnanimus, regnare in armis volebat, qua ratione, gratus plebi, suspectus patribus erat, patres, per oborti nimbi occasionem, ipsum, ad exercitum concionantem, discerpsere, metu ne, dum bello et armis diu insisteret, tandem, oppresso ordine, ex regno optimatium in regnum monarchicum rempublicam corrumperet.

Et Iulii Proculi somnium probat romanum regnum
fuisse optimatium.

[17] Quam caussam arguit somnium Iulii Proculi. Nam quid ad plebem et militem de Romuli morte solandum referebat Romam olim caput orbis terrarum fore, nisi plebs, quae utilitatem bellorum, non iustitiam, curat, sub Romulo Latii imperium animo iam invasisset, cum proferre imperia reipublicae monarchicae vel popularis, non optimatium, votum sit?8. Nam, si Romulum plebs desiderasset, quod sub eo ab externis iniuriis tuta esset, consilium fuisset comminisci pro natura reipublicae optimatium, nunciare nullis opibus humanis romana arma cessura. Alibi9 probavimus horatiano iudicio romanum regnum non fuisse monarchicum10.


Note

  1. Testo: «Caput XXXI» [Ed.].
  2. Lib. priore, cap. CXXXVIII, lit. a.
  3. Nel testo è qui ripetuto «id» [Ed.].
  4. III, 2. Ma cfr., piú esattamente, Cornelio Nepote, Hannibal, 7 [Ed.].
  5. I, 8 [Ed.].
  6. Cfr. Notae, 136 [Ed.].
  7. I, 1 [Ed.].
  8. Libro priore, cap. CXLVI.
  9. Ibidem, cap. CXLI.
  10. Cfr. Notae, 137 [Ed.].