Maccheronee/Appendice/Saggio di varianti della Toscolana

Saggio di varianti della Toscolana

../Baldus ../Lessico IncludiIntestazione 14 luglio 2022 75% Da definire

Saggio di varianti della Toscolana
Appendice - Baldus Appendice - Lessico

[p. 271 modifica]

III

SAGGIO DI VARIANTI DELLA TOSCOLANA

[p. 273 modifica]

I

LE PREFAZIONI

I
Epistolium colericum
magistri Acquarii
ad
Scardaffum Zaratanum
Merlini poëmatis corruptorem

Laudabilis et observabilis apud antiquos usanza fuit, ut in suarum frontibus epistolarum aliquam salutationem percupiant et ascribant recipienti eas condignam. Quam igitur salutem, ut huiusmodi mantineamus costumamentum, tibi, sbudellatissime Scardaffe, convenientem mandabimus? An Dei gratiam? minime, quia Christum, sanctamque Mariam renegasti. An corporis bonam valetudinem? absit, es etenim (ut diu sbaiafasti) consumatissimus herbolattus, et Avicennam, Hippocratem, Galienum, Mesuen totum avantaris imprendisse, et ideo de sanitate conservanda non ullum tibi habes mancamentum, nani (teste Piotino) male guaribit alios qui sibi medemo infirmanti dare soccorsum nequit. Verum tibi congruum illud disticon inveni1:

Dens tibi si caderet quoties fers ore bosiam,

     iam tua non posset pane ganassa frui.

An tibi richezzam denariosque desiderem? ad propostum nequaquam. Te namque per botegas toga brocata decorum, colana torquatum, supra mullettam cavalcantem saepe sguaitamus observamusque; non tibi, mullettaeque tuae polimenta desunt, non staffiles [p. 274 modifica] recamati, millibus et stringulis ornati. Qua propter richissimum te arbitramur. O si teipsum considerares, quam bellum nobis de te spectaculum praebes, quum passu portantino tich tach pedibus sonantibus hinc inde per urbem cursitas! An tibi filios optabimus? nec ita, quando quidem castratus es, nam dum in arte castratoria te peritum iactabas, quendam soldatum lergnam patientem eunichizare presumpsisti, credens (ut usaris) aliquem ditesticulare porcellum, illi miserulo genitalia simul et animam cavasti. Porro soldati ceteri, non pocum tua pro imperitia sdegnati, te nasconditer pigliarunt ligaruntque, ac sine tantis tenais, ferrisque affogatis, tibi castronato baricocolos extirparunt, fadigamque filios generandi penitus abstulerunt. Hinc tibi supra pilastrum quendam carmen attacatum fuit, creditum poëtae Godii.

     Legis adimpletor meritat Scardaffus honorem,

          vult oculum pro oculo, pro pede vultque pedem.
     Sic, dum testiculos morienti taiat ab uno
          milite, testiculos praebet et ipse suos.

Ringratiandus tamen est magister Zucconus peritissimus castrator, qui rogatus nisi tradidisset aiuttum, tirasses merito sursum (ut aiunt) calzas. Ergo nec huiusmodi salutatio convenit homini docto, ricco, castratoque. Tanta denique fantasticatione cerebrum gratavi, quod pulchra, quod sufficiens, quod omni laude dignissima, per me salus retrovata est. Accipe igitur, frater mi Scardaffe, mi frater dico, quem super furcas tam filialiter et voluntariter appicatum viderem et crocitantes cornachias effossis oculis nutrientem. Mi denique frater, cui cancarorum quattuor galeas desidero, cui quantos per contadinorum copias sentimus nominare giandussas, angonias, codosellas desideramus in corpore, talibus namque gratiis (sunt enim gratiae gratis datae) perfectior et praticatior herbolattus evaderes. Sint itaque tua salus infrascripta mala, quae Merlinus noster in quartadecima macaronice loquens de Saturno ait:

Capitis dolor, hydropisia, ecc.2.

Haec itaque Saturni familia tua sit salus, dilecte Scardarle, quia iuxta meritum dandum est precium, nec tantum haec eadem in tuo corpore desideramus. Verum tum in famiglia et parentela tua, tum in amicis, benefactoribus et tibi benefacturis appeto; quis non [p. 275 modifica] ista fideli percuperet familiari? Ut autem sis felicior, haec irremediabilia fore velimus et in his voluptatibus te nestoreos agere dies divi concedant. Vin scire quod tuum beneficium erga me sic bene tibi desiderare commovit? arrige aures, bricone. Divinum quippe volumen Merlini Cocaii mihi furtim surripuisti, mox omni latrina merdolatius imboazzanter ad lucem venire fecisti. Audiat terra, coelum, mare, Plutoque causam falsificationis eiusdem voluminis praeclari, et subtiliter universis tuae sceleraginis rebus fantasticatis iratus aetheris arbiter te summo de troni solio fulmine devoret. Scelerate, proterve, ribalde, ladro, sacrilegiis plenissime, venisti iam pridem ad me, nescio quibus lusenghis, petere veniam ne te amplius per expressum zaratanum, subdolum, falsum, ribaldonem manifastarem. Quando quidem quotidie sentiebam te super bancos et pulpitos predicare et zaratanizare, ubi vendebas bissolos, impiastros, cerottos de stercore canis compositos, probans esse optimum ad expellendam rognam cerottum. Avantabas quin etiam te sanare absque bragherio rotturas, cavare dentes, foecundare mulieres, purgare oculorum pannos et catharates, extirpare petras, et omnia haec absque dolore faciebas, immo facere dicebas, quosdam componebas siroppos, pilulas, unguentos, confectos quos falso appellabas dragantes, dyaquironem, elefanginas, crocias, aureas, sine quibus et caetera. His ego tuis ribaldariis motus, per quas non modicas acquirebas pecunias et homines perimebas non tuli, imo te per strionem pubblicassem, ni subito venisses ad veniam. Ego benignus cessi, mox humiliter nostris in penetralibus accepi, ubi nostras lucubrationes aliquantillas ostendi.

Tu tamen fraudolenter me inadvertente poema praeclarissimi poëtae Merlini Cocaii macaronicum robasti, corrupisti, falsificasti, et multa non sua interposuisti, et plures libros surripuisti, quos tibi tribuere volebas, manigolde, furcifer malignissime. Esset enim sacrificium non modicum Deo gratum te scortegare, homo pessime, non homo sed bestia, diabolazze; praeterea sic imboazzatum, castratum, totum ab illo mutatum stampare fecisti. Quid promerebat vates inclitus sic a te viciari? Utique causa vindicandi te, quoniam tuas insectabar malignitates? Simulator pessime, quem de Ganelonis maganzesi natum iudico et quem patefacturus sum per barrum, per ladrum, per rofianazzum. Vade in malam crucem et quantum Ovidius Naso desiderat in Ibin multiplicatum millies in te nunquam deficiens veniat. [p. 276 modifica]

II

LAUDES MERLINI

eiusdem magistri Acquarii Lodolae ad illustrem dominum Pasarinum Scarduarum comitem, de vita et moribus Merlini Cocaii et de inventione huius voluminis.

Dudum, serenissime princeps, adeo meum imbalordasti cervellum, ut tibi de catatione voluminis huius aliquid ispienare velim, quod de memoriae cadastris quasi mattus cascarim. Quam ob rem ne tantum mihi amplius tribuas impazzum, accipe rem, non quam orecchis aut naso audivi, veruni his manibus pertoccavi. Iam pridem nosti quantum ego sim in curiosare mundum solicitus, diversasque rerum proprietates; et hoc herbolattos, dentiumque cavatores, braghirorum conciatores maximamenter condecet. Accidit nos aliquanti herbolatti Armeniam versus navigabamus causa retrovandi radices, herbas, lapides, vermiculos et huiusmodi facendas ad conficiendam tiriacam bisognatissimas. Erant nobiscum super eandem, medesimamque garavellam, seu barcam intelligibilius dimandandam, magister Salvanellus Boccatorta, magister Dimeldeus Zucconus, magister Ioannes Baricocola, magister Buttadeus Gratarogna, et ego magister Acquarius Lodola. Erant praeterea quatuor praticatissimi artis physicae giudei: Samuel videlicet, Nabaioth, Helcana, Ruch. Isti omnes insimul aequoris schenam traversando schavezzabamus. At pluribus exactis giornis, ventorum contrariatio tanta surrexit, et pluviarum discrepantibus ventositatarum fulminibus tanta fluctuatio nos accoiavit quod ad quandam inhabitatam et inherbosam terram nostra tandem garavella se nolendo inzappellavit. Ibi ergo nescio quo portu recepti, anxii, stracchi, affamati, bagnati tandem desmontavimus in sabionigeram littoris spiazam, et aliquanticulum repossati surreximus ad investigandam loci proprietatem. Terenus erat primamenter arenosus, unde foltum pignarum intravimus boscamen; insofribilem caldum Phoebus illic sparpagnabat, quapropter tum pro maris balordimento sbalanzantis, tum pro solsticii boimento ad cuiusdam smisuratae montagnae cavernam prestiter confugimus. Quae primo in intramento guardantibus [p. 277 modifica] intro non pocam mentis cagarolam incutiebat. Verum gaiardos assumentes animos deliberavimus accepta prius victuaria, nec non lanternarum lusoribus, illam finaliter incuriosare. Facto itaque signo crucis, magistro Salvanello davantum eunte, subintravimus, et caminantes caminantes semper magis ad bassum andabamus. Post duorum caminamentum dierum, ecce vetustas cadaverum gambas, testas, brazzos, spallas, variaque diversorum animalium acatavimus ossamina, quibus calcatione pedum trapassatis, antrum spaciosum cum duabus de brunzo portis mire lavoratis ac intertaiatis aspeximus; hic dubitativi per horam unam remanivimus quis prius introgredi bastaret animo, resembrantes illis sgnavoliloquis gattis, qui concilio facto consultaverunt Apollinem quis mezeni persuttum prior assaltare deberet; aut magis assomiabamur toppis vel soricis, qui sortem buttarunt qualis foret attacaturus sonalium adversanti gatto. Tandem ad guisam pegorarum, unum presumptuosiorem aliis seguitavimus. Imus hinc inde per illam cerchitantes grottam, vidimus incudines, martellos, tenaias, scarpellos, et haec similia multum rugine facta. Vidimus insuper gambas, schincas, testasque homininas: quanta maravigliatiatione afficiebamur tu ipse pensato. Ulterius procedentes ecce (mirabile dictu) marmoricias undecim adnumeravimus sepulturas, quarum granditudinem non meum est calamo distorchiare. Super illas autem porphidina tabula ficcabatur pendula, qua litterulis antiquis et indoratis hoc epigramma compositum per nostrum Merlinum Cocaium poëtam mantuanum sculpebatur. Lege:

     Hos sculpsit tumulos Merlini dextera vatis,

          magnanimos posuit sub quibus ipse duces.
     Qui phlegethonteas superis cedentibus umbras
          lustrarunt, et res, quas egocumque cano.
     Scripsimus hexametro baldense poëma cothurno,
          non tamen ad metam sors tulit ire suam.

His dudum subtiliter fantasticatis, epigrammata supulchrorum sigillatim perlegere comenzavimus. Erant (velut dixi) lapides undecim galantiter et strafozate per sculpturam fabricatae. Quarum in medio formosior aliis sepultura super quatuor leones bronzineos eminebat et in porphidina monumenti bianchitudine talia notabantur carmina. Lege:

     Baldo nempe gravi sum debilis urna sepulto,

          quem nihil infernae terruit unda Stygis.

[p. 278 modifica]

Ad manum dexteram ipsius sepulchri candidissimus alter tumulus a quattuor bianchezantibus sublevabatur columbis, hoc etiam intaliatus metro. Lege:

     Semper apud Baldum contempto patre Rubinus

          vixit, et a tumulo non procul esse tulit.

Ad sinistram vero eiusdem sepulchri baldensis aliud virgulatum ac totum discoloribus intravaiatum vidimus sepulchrum, in quattuor gattis sorianis apostantem, ubi disticon subseguitans legebatur:

     Vixi praedator Cingar, sed lapsus ad orcum

          flevi, mens fletus coepit et alta meos.

Apud Rubini marmor talis quoque versus in quodam saxo notabatur, ad guisam furni fabricato, supraque quattuor grandes et parvas, grossas et subtiles trevellas sustentato. Lege:

     Captus ab egregio Baldi Philotheus amore

          dicor, hic ossa petram, spiritus astra tenet.

Non procul apud Cingaris lapidem hos annotatos versus in faciem tumuli ab aliis diferentiantis (erat enim plus altus quam longus) vidimus, quem Circes et Medea metalliciae sustentabant anxiositer. Lege:

     Si me semicanem fecit natura, quid inde?

          Falchettus vidi tartara, cerno deos.

Quapropter hac pro versifichitudine considerascebamus eundem Falchettum extitisse semimastinum, apud quem pulcherrimum saxum, totum vignarum maderis circumtorchiatum inspeximus, supra duos canes et duos hircos depositum, sic epitaphizatum. Lege:

     Nobilis Hircanus dedit huic sua membra sepulchro,

          cui nutrix mater Cingaris ipsa fuit.

Apud eandem Hircani sepulturam carmen istud haerebat lastrae calcedonii, et pondus marmoris quatuor linces maculosae obliviosaeque sustentabant.

     Infans ut Baldo vixit Moschinus, homoque,

          si ditem haud secum viderat astra videt.

Non procul ab ipso monumentum aliud sublime fundabatur super [p. 279 modifica]quattuor noctivagos vespertiliones corpore vastos, et hoc signabatur epitaphio. Lege:

     Hic Virmazze lates, Centaurus qui licet esses

          non tamen a superis destituare bonis.

Ad aliam vero partem apud Philothei bustum sic in marmore seminigrefacto et semirubefacto carmen habebatur, sub eodemque sepulchro puella illisa et depressa gemebat. Lege:

     En ego Lyronus subiens Acheronta, latroni

          flens vidi poenam quae mihi danda fuit.

In aliam quoque bandam in urna vel potius in maximo botazzo prosam istam vidimus inscriptam vino, ut ab odoratu pensari poterat:

     Nec in coelo gratia nec in inferno poena datur

          bofonibus, hic ergo vivam Bocalus.

Obstupefacti pro huiusmodi epitaphio deliberamus evolvere petram instar cocaii stopantem os urnae: quo facto, cernimus en hominem magrefactum, barbatumque usque ad umbilicum, et insuper ludentem secum more magatellantis cum gallis, bechiris, nonnullisque frasculis. — Quid me — inquit — molestatis, desviatisque? — Ad quem nos: — Qualis et cuius es tu? — Et ille: — Sum qui fui, sed ero qui non eram, si dederitis quod non dedistis. — Nos verbum aenigmatizatum et dignum oedipodensci splanatione admirati retulimus: — Dic clarius. — Tum ille suspirans: — Nulla gratia datur in coelo buffonibus; buffonus extiti, quo nec coelum nec infernus possunt me suscipere, in vobis tamen humanis hoc pendet arbitrium: si boni aliquid pro me feceritis, ad coelum pergam; si malum imprecabimini, prestiter in infernum strassinabor, videte vos. — At nos: — Quid vis? bonum aut malum? — Et ille: — Quod naturaliter homo desiderat. — Quo dicto sic mutus conticuit, ut ab eius unquam bucca potuimus nientum ulterius accipere. Itaque frater quidam Gelminus, qui nobiscum aderat, psalmos, hymnos, «Requiem aeternam dona eis, Domine», et «A porta inferi» barbottare comenzavit. Unde nobis adstantibus ille corpore desligatus ad coelum squadras inter aetherias semper goditurus passavit. Nec pochinum imparavimus homines bufones partem nec in coelo nec in inferno tenere, sed nostrum est orare pro illis qui nostras buffonizando melenconias eripiunt. [p. 280 modifica]

Nos perinde transeuntes ulterius ecce maximum instar monticelli sepulchrum de saxo vivo scarpellatum supra quattuor ulmi siccos troncones apozatum sic scriptum:

     Fracassus cubitos longus quadraginta sub orco

          Luciferi ad mundum cornua bina tuli,
     in quibus ereptas quoniam duo mille ferebam
          de poenis animas, pellor ab arce poli.
     Ante fores coeli supplex exoro Tonantem
          ut mihi pro tanto crimine det veniam.
     Iudicis at magni fuit haec sententia: tot stet
          annos Fracassus quot fuerant animae.

His itaque fantasticanter animadversis huius nostri vatis Merlini aliquod quaerebamus indicium, qui de stanciis diabolorum quinque libros composuerat. Post longam querositatem et investigationem vastum quendam cassonem vel dicimus cofinum desotteravimus, quo securibus et manarinis spezzato eiusdem nostri poëtae laureati Merlini thesaurum invenimus, videlicet in arte macaronica doctissima volumina, libros, librettos, libriciolos, librazzos et mille alios scartafacios. Ergo nos magis alegri quam si Croesi dinaros catavissemus (quandoquidem nobis philosophis magis scientia quam pecunia granditer agradat), incoepimus quadam animi voluptuositate ac ingorditate modo hunc modo illum scartabellare codicem. Erat autem inter alla volumina liber aliis maior De universis rebus naturalibus tractans, non forsitan inferior aristotelicis platonicisque sothiezzis. Erat insuper alter De supernaturalibus, multis in argumentis Platoni contrarius. Erat volumen De striis et striabus, et hic non pocum contrariabat dominicinis fratribus. Erat liber intitulatus Bariuth, alter Transbarach, alter Rabaioth, alter Sgnirifot, alter Scarcacol, alter Cracricon, alter Striblafel, alter Argnaficoticon, alter Schinphoniapeliticonicon, et plures alii, quos de mei memoria cascavisse doleo, qui tractabant de fantasiis et argutiis et galantarlis tam iocundis, quod homines forsitan eloqui non esset bisognosum, scio quid dico quando dico favam. Inter alios hoc magnum volumen De gestis et facendis Baldi recatatum fuit, quod in quandam capsettam una cum faceto libello intitulato Moschea et Zanitonella governavimus, multa insuper epigrammata et epistolas non ante stampatas invidia et rancore poltronis manigoldique Scardaffi: quae omnia (velut credere dignum est) sibi attribuere in successu temporis volebat, suas tamen dessoteravimus magagnas, quem totum per orbem vergognavimus, [p. 281 modifica]licet quid sit vergogna nunquam villanus, gaioffus, canis mastinus, asinus imparavit. Ipse magnum volumen Baldi deturpavit, violavit, robbavit et castravit, ut supra diximus in Epistolium ad medesimum Scardaffum.

Caeteros autem libros abandonantes in eodem capsone, deliberavimus ad barcam hunc transferre, sed aut Deus aut diabolus non tulit hoc, nam cum pariter omnes suppositis spallis illum portare sforzaremur tantus illico terremotus et ventus et petrarum incussio sbattere comenzavit, quod relicto cophino scapinare cepimus, dubitativi quidem illam nobis montagnam adossum ruinare. Tandem extra cavernam retornati non vento, terremotuque rafinante, navim descendentes intravimus et a littore nec bene discostati vidimus illam miraculose natare terram et a nostris oculis iam quaranta miliaros longe factam et apud illam non amplius remedium est appropinquare posse, quoniam si marinari saltem ibi prendere portum minazzant, illico medesimus terremotus cum tonitruationibus et nivolorum perturbatione movetur. Ego itaque propriam ad patriam retornatus non audebam formidine quadam aperire capsulam illam, qua baldensce poëma et libros tres Zoroastrem3 posueram simul cum Moschea et Zanitonella.

Tandem animatus aperui reperique. Dum ergo multa secritudine studerem ac pocum dormirem super illos, comentariolum meum et argumenta cuiuscumque libri composui, univique libros Inferni cum prioribus Baldi gestis. Sed meam ob gentilezzam magistrum Scardaffum ciroitum duxi, et occulte studiolum meum illi palesavi. Ladronazzus itaque furtim et libros Merlini et mea pariter comentaria sustulit, et inordinatos et male castratos imprimere fecit, immo confusos et iam non Merlini libros apparentes. Verum amicorum favore suffragioque meorum suas descoperui falsitates et per rasonis forzam coactus fuit primum et verax volumen edere, nec bene tamen limatum, et multa quae in primo Scardaffi libruzzo fuerant male dolata bene dolavi, primamque in imaginem retornavi. Et haec denique bastare possunt quantum de recatatione huius voluminis.

En itaque, serenissime Princeps, tibi modum reperitionis huius voluminis diffuse spianavimus, nec me id somniasse putato quan[p. 282 modifica] doquidem plurimos tibi adducere possum testes, maxime coherbolattos meos. Infantasticabile vero nostri poëtae sentimentum iam menses pene septem adeo sforzatus sum distorthiare vel magis crevellare, quod meum ingenium quasi (velut aiunt) de birlo cascavit. Singula tamen brancatissime ad ultimum attacavi, tantam philosophiae, astronomiae, cosmographiae, musicae, nigromantiae, phisicae, alchimiae sparpagnationem et doctrinam maravigliatus ut nihil Pytagoram, nihil Platonem, Ptolomeum, Boëtium, Zoroastrum, Avicennam, Geber fuisse iudicatum est. Praeterea grandiloquacitationem, sermonisque pinguedinem masticantes, Ciceroni, Vergilioque incagare praesumimus. Nonne quandam parlandi bravariam et altezzam sua demonstrant carmina?

     Raspantes nequeunt in stroppa stare cavalli, ecc.

[altri versi congeneri].

Quid in pulcherrimis comparationibus adeo laudare convenit Lucanum? ecce noster Merlinus quid de Baldo scribens ait:

     Cum quali furia taurus sub amore vedellae, ecc.

     Qualis villanus cui nuper forza botazzi, ecc.

[cita per disteso i notissimi paragoni].

Si descriptionem alicuius maritimae tempestatis quaeris, quid tuum vadis rumpendo cermisonem circa primum Aeneidos Vergilii dicentis:

     Una Eurusque, Nothusque ruunt, creberque procellis

     Aphricus;

en Merlinus ait:

     Iam gridor aetherias hominum concussit abyssos, ecc.

[è la descrizione della tempesta, cfr. lib. XII, 472 sgg.: molti versi però citati nella prefazione offrono delle varianti col testo medesimo della Toscolana. Altra prova, se pur ve ne fosse bisogno, che le prefazioni di Aquario Lodola son farina del Folengo].

Si moralitatem, laudabilesque autoritates optas, quid Iuvenalem, Horatium, Terentiumve scartabellare bisognat? audi Merlinum nostrum.

     Post damnum pentire valet, mihi crede, negottam, ecc.

[e molte altre sentenze sparse nel Baldo__]. [p. 283 modifica]

Denique totum morale volumen retrovabis. Si curiositatem astronomiae velis, quid tantas metallici rammi sphaeras? quid Euclidem conaris intelligere? Vide tertiam et quartam decimam Baldi macaronicen, quando quidem poteris ibi diffusius brancare. Ecce quid de luna dicitur:

    Cernebam lunam maculosa fronte biancam, ecc.

[cfr. lib. XIV, 43].

O eloquentissimum, o peritissimum poëtam! Si quaeris descriptionem battaiarum, rumorem, ordinem squadrarum, denique militiae artem, lege primam, decimam, et decimam nonam, vigesimam primam macaronicem. Si navale bellum lege quintam decimam. Si artem magicam, decimam octavam; si musicam et cosmographiam, vigesimam; si alchimiam, duodecimam.

Sed nihil dicimus de arte poëtica: vide quale principium facit melius assaium quam Vergilius:

    Phanthasia mihi quaedam fantastica, ecc.

Sed volendo cuncta declarare pulcherrima, totum oporteret adducere volumen in testimonium; tu, ingeniose princeps, melius quam ispienare velim, nosti.

Verum super omnes quae in ipso fuerant virtutes, propheticum habuit spiritum, nam de pontificatu Iulii et Leonis predixit, deque Gonzagarum felicitate, diversorumque nobilium suae civitatis. Taedet me hoc nobile volumen ab illo non fuisse recognitum, nam (teste Columella) terra quo magis lavoratur magis ingrassatur. Id probatur quia (sicut Vergilius) multa carmina reliquit imperfecta. Attamen solertia qua fungor ad melius quo potui primam in formam redigere curavi, sed Scardaffi et avaritia et perfidia multum honoris detrimentum perpessus sum. Scio quod multi admirati sunt quoniam nimis indusiavit ad lucem prodire. Incusanda est numorum cupiditas, nam tamporibus nostris virtus depressa tenetur, et avaritia philosophiae praeposita est. [p. 284 modifica]

III

Merlini Cocaii
APologetica In Sui Escusationem

Quisquis es, o tu qui meum hoc grassiloquum perlegendo volumen ridere paras, ride, sed non irride, quia si dementer irridendo rides, alter Marguttus rideas irrisus. Verum quoniam experientia nos omnes esse medici volumus, sic omnes aut interpretes aut correctores librorum esse presumimus. Audiant itaque huiusmodi correctores et faciles aliorum emendatores et antequam me corrigant apologeticam istam legere dignentur.

Ars ista poëtica nuncupatur ars macaronica a macaronibus derivata, qui macarones sunt quoddam pulmentum farina, caseo, botiro compaginatum, grossum, rude et rusticanum; ideo macaronices nil nisi grassedinem, ruditatem et vocabulazzos debet in se continere. Sed quoniam aliud servandum est in eglogis, aliud in elegiis, aliud in heroum gestis diversimode necessarium est canere; verbi gratia de rustico Zambello scribens dicam: «o codesella», ecc. Iterum de barba Tognazzo: «est verum quod nos o cara brigata chilò», ecc.

Hoc parlandi genus rusticanum rusticis convenit. Parlatio vero minus grossa tempestatibus maritimis, bellorum descriptionibus et quibusvis rebus non rusticanis applicanda est.

Si tamen in aliquibus locis succurrit loqui aut de Deo aut de sanctis, indignum et vituperabile esset non uti latinitate aliqua, non tamen tam alta quod videatur lapis preciosus limo sepultus et gemma porcis anteposita.

Ideo post musarum macaronicarum suffragia quandoque Thaliam invocare ubi condecet voluimus.

Mordebor tamen a multis quod utor carminibus nimium incompetentibus, maxime: «se cagat adossum», «passare delaium», «dicendo nientum», «non erat anchoram», «non erat appenam», et innumerabilia quae grossolaniter proferre debemus. Immo veram [p. 285 modifica] macaronicen huiusmodi vocabula sapiunt; nam quo magis grossiliora sunt eo magis macaronicam adducunt elegantiam, et tanto plus intelligibilia quanto grossolania. Ut quidem enim macaron inventum est? Dicimus «se cagat adossum»; melius (fateor) dici potuerat «timet». Sed cur, inquam, fuit repertum macaronicon? causa utique ridendi; ergo «se cagat adossum» positum est causa ridendi et non orandi, nam vulgariter dicimus: «el si caga adosso di paura», quando quidem vulgare eloquium est macaronicis poetae latinizare. Sed dicet aliquis: — Vocabula fingis, o Merline, quibus patria tua solet uti tantummodo, exempli gratia «doniare puellas», «cimare», «tracagnum» et cetera, quae tantum aut mantuanice aut bressanice possunt intelligi. — Respondeo: quod veluti non omnes aut grecum, aut hebreum, aut arabicum, aut chaldeum, aut denique latinum simul intelligunt, ita nil mirum si cuncti mantuanicum, aut florentinicum, aut bergamascum, aut todescum, aut sguizzarum, aut scarpacinum, aut spazzacaminum minime sciunt pariter intelligere.

Ut quid ordinantur commentatores ac linguarum interpretes? ut quid translatores? procul dubio causa splanandi linguarum incognoventiam. Ergo non fas est meipsum auctorem interpretare. Iterum obiurgaris me non sillabarum quantitatem observasse; respondeo iterum quod veluti summopere differt orthographia vulgaris et toscana latinitati Ciceronis et Vergilii carminibus, ita macaronices regula difert a latina sicut inferius videbis. Praeterea si me ignorantem, minime doctum, minime poëticum reperis et probas, non erras, immo cedo et fateor id humeris meis pondus congruum non fuisse.

Verum qualem cognoscis talem tibi amicum accipe. [p. 286 modifica]

IV

Normula macaronica de sillabis

Normula sillabarum macaronicarum haec est: ut quaelibet vocabula vulgariter latinizata scribi debent in forma vulgari, sicut «orecchia», «occhius», «rozzus», «razza» et innumerabilia. Latina vero vocabula suam observant quantitatem, ut «caballus», «focus», «accendo» et cetera.

Quaelibet dictio macaronica, cuius prima sillaba duos habet consonantes, non haerentes sequenti sillabae, sunt ad placitum, ut «gridare», «sbraiare», «tracagnum»; tamen non succedente vocali, quia tunc brevis esset, ut «briossus».

Quaelibet dictio quae litteram «i» et «u» claudit inter duas vocales latine fit longa, ut «maia», sed macaronice fit ad placitum, ut «taiare», «sbraiare» et cetera. Quaelibet adverbia terminantia in «a», aut in «e», aut in «o» latine sunt longa, quamvis multa in «e» excipiuntur; sed macaronice sunt ad placitum, ut «valde», «longe», «retro», «ultra», «erga» et cetera. Reliqua vero latinitatis aut vulgaritatis orthographiam servant; verbi gratia, si hoc nomen «aqua» non potest latiniter aptari versibus, scribe vulgariter «acqua», tunc de brevi fit longa sillaba.

Denique sicut Vergilius ac caeteri vates in arte poëtica potuerunt alterare sillabas autoritate sua, verbi gratia «relliquias», ita macaronicus poëta non minus hanc auctoritatem possidet circa scientiam et doctrinam propriam, ut «catare» et «cattare», quamvis rarissime. Item macaronice potes duas vocales collidere in medium dictionis, ut «curiosus», trisillabum facere potes, ut stare possit carmen. Item sicut plurima vocabula differunt a derivatis suis quantum ad sillabas, ut «sedes» habet primam longam, et «sedile» brevem; «flagrum» et «flagellum»: ita macaronice dicemus «frater» et «fradellus», «cagna» et «cagnola», et multa alia. Tamen de principio ad finem libri repperies me latinae poësiae et regulae summa cum diligentia adhaerere. Reliqua vero non bene tibi quadrantia aequo animo feras et haec bastabilia sunt quantum ad sillabarum macaronearum regulam. [p. 287 modifica]

II

LE EGLOGHE FINALI DELLA «ZANITONELLA»

[Delle postille marginali riproduco in nota le sole didascalie riferentisi all'azione rappresentata: quelle glottologiche sono inserite nel Lessico.]

ECCLOGA SEXTA

qua introducuntur Tonellus et Pedralus
qui ambo inebriantur

To. O fortuna mihi nimium rabiosa tapino,

o quae sola faves poltronibus atque ribaldis,
qua causa tanti per te mihi dantur afanni?
Cur mihi non streppas animam de corpore tandem?
Nonne foret melius semel hunc sborrare fiatum,
omnibus in giornis quam mille morire fiatas?
Est fortuna quidem merda merdosior omni,
et tamen a multis tu zuccarus esse videris.
Quos tales utinam cagasanguis amazet adessum,
namque ficaverunt speranzam firmiter omnem
in te, quae tandem das, oyme corada, malannum.
Indarnum studui tibi pro servire gaioffae,
sed mihi voltasti cervellum more gazani,
deque meo penitus privasti ladra piacero.
Pe. Quid sturbulentus facis hac, Tonelle, sub umbra?
Nunc ego rampatus longam scalvare pioppam,
ut viridi possem foiamine pascere vaccas,
audivi lacero te suspirare magono.
Deprecor, ut quod habes voias buttare deforam.
Tu scis non pocum strictos nos esse parentos,
scis quantum savius villa sum dictus in ista,
conseium quapropter ego dabo forte galantum

[p. 288 modifica]
per quem lassabis doiam, Tonelle, dabandam,

forsan et altorium quemquam donabo chiloium.
To. Nunc nunc pensabam quod me tentare venires,
hinc fuge, perque tuum vadas, Pedrale, viazzum.
Ad corpus sancti, quod blasphemabo lupini,4
si, Pedrale, loco non te distollis ab isto
nos plusquam cinquanta duos parebimus esse.
Pe. Nonne tibi dico quam sis, Tonelle, maruffus?
Scire tuos guaios modo quaero daturus aiuttum,
et vis ad primum mihi testam rumpere tractum?5
To. De guarda guarda, non magnus bastat afannus,
qui mihi cantono milzam rosegavit ab omni,
si non hic etiam me disturbare veniret.
Expecta, poltrone, volo tibi rumpere schenam,
forsan pentibis mihi nunc venisse davantum.
Pe. Vade pianinum, rogo te, mi care Tonelle,
iam non ira viri stravacatur more ledami.
Num, poverelle, tuum patieris battere barbam?
To. Si tibi perdono, veniat mihi cancar adessum,
quamvis deberem subtilem perdere bragam,
quam soleo tantum festivis ferre diebus.
Guarda, vilane, volo nunc me sborare daverum.
Pe. Horsu ne facias, es mattus? vade, padimma.
Qui sumus, an nescis? sta retro, dico, Tonelle.
Mo, sagurate, tuum sic vis tractare Pedrallum,
nescis quam cari sotii sumus atque parenti?
Sic tua de proprio cascat mermoria scanno?
Sta retro, si vis, non dixi, non ego feci
tam grandem cosam per quam me battere debes.
To. Nonne tibi dixi de prima, vade, Pedrale?
Aut quod deberes oculis te tollere nostris?
Cerne meos vultus, si vis cognoscere doiam.6
Pe. Do, compagne, tibi perdonum, doque rasonem;
te quia cognovi nimiam sburlasse gramezzam,
deque tuo birlo mentem butasse stravoltam.
Post haec excuso si te furor illico brancat,

[p. 289 modifica]
namque tuum fratrem Bertol, patremque Maionem

cognovi pauca boriolos essere causa.
Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum,
atque tuum tanto de inflazine cava magonem.
Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis.
Ne, meschine, velis tantum lagnare, quod inquis?
Non parlas? de butta foras codesella venenum.
Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus
pectore sub tacito, quam mens agitata dolentis.
Corneus hac animam profudit sorte Ioannes.7
Et licet hic vermis tua rodat corda cativus,
cuncta sed ad carum compagnum dicere debes,
qui mala cervelli pensiria pacificagat,
dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat.
To. Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas?
Vin quod ego dicam tibi verum? pone culamen.8
Unxisti forsan musum, vel forte bibisti,
et mihi nescio quo vis predicare proleccho?
Nunquid ego potero sine naspo svolvere filum?
Si mihi sorbottum vini fers dando fiascum,
cuncta recunctabo, sic vox ladinior exit.
Pe. Si tibi non bastat vinum, quin? carpe botazzum.
Pedrallus tuus est; barilottus, et iste lorettus
sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli.
To. Clo clo, quam bonus est, refero tibi mille cotalas.9
Dicere sed quid ego tibi nunc, Pedrale, volebam?
Pe. Do angonaia, tulit sensum fortasse barillus?
Est poca, crede mihi, quam suffers pena, Tonelle.
Gratta caput, capitis revocat grattatio mentem.
To. Quos habeo drentum quantum bene nosco travaios.
Attamen ipsorum per adessum nescio causas.
Cras dicam, postquam mangiavero quinque menestras,
sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas.10
An sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis,
o cancar, quantas habeo sub pectore doias.

[p. 290 modifica]
Non bastat quod me tormentant, sed codesella

iam quasi sborravi medio de ventre fiatum.
Non tibi sanglottos, tibi nec suspiria dico,
qui per iter colli vellent exire deforas,
sed quia sunt troppi braghae sorrantur ab imo,
et sic efficiunt suspiria saepe corezas.
Attamen hanc nostram postquam vis noscere poenam,
dicam; quaeso, tuas distende parumper orecchias.
Credo scias, Pedrale meus (si forte recordas),
quod mea fomna super cervellum lantcur habebat,
cuius ventronem tantus cruciabat afannus,
quod sic non sbraiat cum perdit vacca vedellum.
Ad corpus cigni finaliter illa morivit.
Pe. Ayme, Tonelle, quid est quod dicis cancar adessum?
Thomasina tibi mancavit? Buscha del mi,11
non ego dico tibi verum, Tonelle, sciebam.
Da mihi perdonum, magnam tibi praesto rasonem.
Nunquam pensassem quod te dolor iste piasset,
cur non andasti civitati tore medecchum?
Hi faciunt nostros tam saepe guarire patronos.
To. Do cancar veniat merdecchis atque ciroitis
nam ladri fomnam simul et mihi trenta doinas
robbarunt sine quis melius Thomasa guarisset.
Ante suos tantos implastros atque cirottos
ipsa civabatur melius, meliusque cagabat,
de pampardellis cum vino quinque menestras
mangiabat, post quas parlando stabat alegra.
Pe. Cur pinfen ergo chiamasti ante medecchum?
To. Mo angonaia, fuit prae noster don Iacominus,
in cuius chieregam giandussa nascere possit.
                      [Trocheus pro spondeo.]
Pe. O menchione, fidem prestasti don Iacomino?
An nescis quoniam monesi, fratresque, pretique
nos omnes vellent meschinos saepe morire,
ut de candelis guadagnum fiat avancis?
Si, Tonelle, suas vis truffas noscere, scolta.
Una super coxam Bertoli venerat olim
phistula, qua sursum calzas tirrare cedivit.

[p. 291 modifica]
Illico frater adest Polus, scis ille romittus

qui becchi portat barbam, venditque badilos,
cum quibus ad dominum barberum nettat orecchias12.
To. An, scio, iudeis impegnai saepe capuzzum,
atque braviarium domenticat intra tavemas.
Pe. Est, est, tu noscis sed quid contare volebam?
To. Dicebas quod panza tibi dolet, atque padronus,
mangiasti nimium; lenta, Pedrale, corezam.
Pe. Nescio si poteroò lentare, tuf; altera: tuf tof13.
To. Non, giandussa, aio sic te mollare corezam;
dico centuram qua cingeris o cagalochium.
Guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus14.
Pe. Imbriagatus eris, Tonelle, nimisque bibisti.
Ecce stat ad mediam gambain sol altus et inquis:
guastatur tempus, ne forte bagnemur eamus.
Sed narrare unam volo nunc, Tonelle, cotalam,
panzonicam dicunt multi, multi quoque follam.
To. Die, sed cur vadunt in circum prata, paèsus?
En casamenta volant, sta saldus, barba Pedrale.
Tuque volas, sine me quo vadis? sta, cagasanguis.
Cur tam cuncta volant? capris incago daverum.
Pe. Es coctus plus quam crudus, Tonelle sodalis.
Ac ego non liber sum totus, cerno serenum
paulatim coelum fumanis undique tegi.
Sta, Tonelle, susum; quod cascas? surge, gaiarde.
Huic te branca palo manibus, da brachia circum.
Heu quia non unum video, sed mille Tonellos15.
To. Ac ego non unum cerno, sed mille Pedralos.
O quantae pegorae pascendo per aera vadunt,
turchinainque suo portant in tergore lanam.
Pe. Nil dubita, Tonelle, palum ne desere, donec
haec mala transcendant digesto tempora vino.
1, quantas video cornacchias atque civettas.
To. Non sunt cornacchiae, non sunt, Pedrale, civettae,
sed quem taccatum fers in galone botazzum,

[p. 292 modifica]
implevit testam vino, sensumque chimeris.

Ecce lacum Paiae video, nodabimus ambo.
Disvestire libet, sum nudus, tolle camisam.
Te quoque fac nudum, Pedrale, lacumque per hunc na.
Pe. Ecce nato, sed fresca nihil mihi Paia videtur
atque cavant nobis oculorum lumina buschae.
To. Me miserum, Pedrale, iuva, meschinus anegor,
in gambam venit granfus, da cancar aiuttum.
Pe. Quomodo succurram? quin? rursum tolle fiascum.
To. Da cito, ne indusia, morior, cito praebe botazzum.
En bibo, tuque bibas, scampavi grande periclum.
Sic morzare focum focus alter saepe probatur.
Namque serenantur coeli, stat fixaque tellus,
sum Tonellus ego, tuque es, Pedrale, Pedralus,
quaeque suo primo res est tornata paëso.
Thomasina tamen mancat mihi sola, quid ayme
sperandum est dum nostra subest huic vita biformi
fortunae?
Pe. Mors sola, quod ergo quiesce.
Nam mortalis erat quam luges femina, dormi.

ECCLOGA SEPTIMA

Idem Petralus, Tonellus, Gelmina et Bigolinus

Pe. O Tonelle, leva sursum, dormivimus horas

quattuor, ast oculos somno quoque gesto gravatos.
Quam iuvat in primis postquam dormire calamus16
seu ter sive quater pancae distendere pellem.
To. Sic faciunt asini poltrones, non tamen illos
dico quadrigambes portantes tergore sommas,
ast asinos quos villa facit Bardella bigambes.
Sed quam velle mihi peradessum dicere follam
coepisti, quando volitare per aëra grillos
vidimus, et stantes circun girare paësos,
incipe, non ultra e scala in cantiribus ibis.
Pe. Res bosiarda quidem non est, Tonelle, daverum
quam recitabo, tamen quid me donabis ob istam?

[p. 293 modifica]
TO. Ne dubita, codesella, nucum tibi trenta garillos

servo, quos feci, ni credas respice nigras
ecce manus, haec dona tuae sint apta fadighae.
Si tamen his forsan tracto te more putini
quem nux contentat, seu pomum, sive ceresa,
est medaia mihi de fino facta piumbo
in qua sculpta (viden?) stat sancta Maria Loreti17.
Hanc, Pedrale, tuo poteris taccare capello,
sub qua comparet vel flos vel penna caponis.
Pe. Sum contentus, ego pulchram narrabo cotalam.
Tempus erat quando nos maior freddus agiazzat,
duraque sub vento schiappatur terra Boraso,
celsa covertatur nivibus montagna bianchis,
invidriantur agri, candelae18 ad culmina pendent,
paupertas nullo se stringit tecta gabano,
nec scaldare potest per buccam rancida furnum19.
Supra palmuzzos manuum dum saepe sbadacchiat
has magis infreddat, quia fert in corpore giazzam.
Tunc ego (sic nobis est semper usanza vilanis)
pergere decreram solus solettus ad urbem,
patronoque meo porcellum ducere grassum.
Protinus excalcis pedibus (nam dura per arva
vel per gasones potuissem frangere scarpas)
ire comenzavi porcum stimulando goiolo,
ipsius ad gambae calcagnum corda tacatur,
quae sua sit varias per stradas aequa guidatrix.
Non rectos unquam senteros ille tenebat,
nunc partem dextram brancabat, nuncve sinistram...
sed mea me clamat Gelmina.
Gel.   Pedrale, quid? o lá.
Pe. Sentisti? venio, quid poscat vado videre,
iamque retornabo tibi nunc recitare facendam20.
To. Vade cito, pergam fra tantum vertere capras
quas Benvegnuti video disperdere vignas21.

[p. 294 modifica]
Quid, becchone, facis? veniat tibi morbus in occhis.

Ad corpus lanchi, si virdum branco tracagnum
forsan in alterius campos non stare docebo.
Quod crodare zosum possint tibi cornua, vien qui.
Cui dico? torna, veniat tibi phistola, sed quid,
sed quidnam video? pegorarum cerno stravoltum22.
Tu solus, Bigoline, iacens stravacatus in umbra
castroni similis teneras cum mastigat herbas,
quas phantasias animo subvolvis adessum?
nonne soles faciem mihi promere semper alegram?
Bi. Deh, Tonelle, precor noli mihi rumpere testam,
si meus esse cupis carus compagnus ut ante.
Vade viam, curaque tuas seguitare capellas.
To. Dextrius, o Bigoline, parum, quae verba diavol
nunc baias? sic me vis primo pellere tractu?
Scire tuas doias cupio, dabo forsan aiuttum.
Bi. Quem, macarone, dabis vel quem dare credis aiuttum?
Qui non sufficeres mihi discalzare stivallos
credis, stulte, tamen me consolare parolis.
To. Si non sufficerem te discalzare stivallos
forsam sufficiens essem strepare budellas.
Quid manigolde unquam mecum bravare putabis?
scis modo quid cercas?... tamen hanc depono dabandam23.
Bi. Si Tonelle tuum velles seguitare caminum
inter nos talis non orta bataia fuisset.
To. Quis dedit impazzum? duo sum tibi brachia longe.
Sed scio quid quaeris, quantum bene sonzia boschi
ungeret una tibi spallas asinique schenazzam.
Tanta tuo fugeret forsan de ventre matana.
Bi. O Tonelle, nisi guardas quod dicis amici
non erimus, taceas, faciesque tacendo bonopram.
To. Tu prius in coleram saltas, debesque tacere.
Guarda istam frascam quae magna superbia chiappat,
namque suus pater est villa camparus in ista,
elatam portat cristam, becchumque levatum,
ut gallina solet si grossum fecerit ovum.
Bi. Tu mihi non unum fecisti at mille quotannis

[p. 295 modifica]
despectus quos iam non sopportare licebit.

To. Scilicet andamus vignas taiare novellas24,
ut de nocte meas taiasti mille piantas,
gallinisque meum gallisque polare vodasti.
Sed doleo cagnam non tunc habuisse Belinam
quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.
Bi. Me robasse tuas gallinas? do, codesella,
non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno,
et iactans plenum te dicis habere polarum?
Nempe tuis habeo de gallis grande bisognum25.
Sed quis nesciret te barba catasse Gianolum,
quod stabas quandam nascosus retro pioppam
ut sibi vix natum posses robbare caprettum?
Ille cativellus fingens dormire sub ulmo,
dum pascolabant spinosa per arva capellae,
te non pensantem summissa luce videbat,
et dum calcagnis cercabas ire legieris
atque capretinum velles griffare propinquum,
in pede saltavit sumpto bastone debottum,
teque bonis stringhis fecit deponere praedam.
To. O quales dicit baianas iste bosardus,
dicere praesumis me bastonasse Gianolum?
Bi. Hoc scio, sed melius tua scit quae schena provavit,
indiciumque huius rei monstratur adessum,
namque piantonem scorzasti tergore virdum.
To. Deh facies benum tales non dicere cosas,
nam cum cervello rupto fors ibis a casam.
Non ego spoiavi media de nocte picatum,
quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.
Bi. Ergo si piccant ladros piccaberis ipse,
teque (meum iuxta morem) spoiabo ladrazzum,
et promitto tibi nec solam linquere bragam.
To. Fac sennum matti, taceas, Bigoline, nec ultra
me stizzare velis, ne te cagasanguis acoiat.
Bi. Iste tibi veniat possisque cagare budellas26.
To. Non plus supporto, summe hoc, aspetta ribalde,

[p. 296 modifica]
quo fugis? hoc aliud cum spallis carpe garofol27.

Bi. Heu heu, non talem tibi parco ribalde zucadam.
Hic etiam tuus est28: an an sta salde, quid inquis?
Non faccio stimmam de te poltrone ceresam.
To. Non facies stimmam? talem me ferre pugnadam29?
Certe non patiar, si possum supra ganassam
hanc dare tartufolam, guarda, tuus hic, tuus iste.
Bi. Quid bravare putas? heu casco, parce, Tonelle30.
Heu heu, ne facias, oyme oyme, desine quaeso.
O mea testa, meae spallae, mea schena, masellae.
To. An an, calarunt zanzae, anchora superbis?
ast etiam tu vis repetare? quid essere credis31?
es nec dum sacius? volo te tractare da sennum.
Bi. Me, Tonelle, sinas, horsu dolor heu nimis asper,
heu quia me striccat, quis nam mihi praebet aiuttum32?
Pe. O Gelmina, audis? clamorem sentio magnum33.
GEL.Nuper ego sensi multis combattere verbis,
curre cito si quam retrovas spartire baruffam.
Pe. Curro, praebe meum spontonem, do codesella34.
Bi. Me, Tonelle, sinas, non non, volo perdere vitam.
To. Non, Bigoline, vitam cepisti ... me oyme superchias.
Sta ladrone, super veni, volo reddere pugnos.
To. Te bene guardabis, quid vis? meus oime galonus.
Bi. Expecta donec pedibus tibi panza foletur.
To. Giap giap, heu quales facis allentare corezas.
Parco tibi, Bigoline, mihi quoque parcere debes.
Heu mea panza dolet, slof slof, ego creppo daverum.
Bi. Aium mangiasti, tuus en ventronus amorbat.
Hunc padire tibi faciam, sed, brutte ribalde,
oybo cagas, merdam faciam mangiare, biassa35.

[p. 297 modifica]
Summe tuam fezzam, mangia, non est bona? mangia.

To. Oybo, nimis puzzat, glo glo, mischinus anego,
non, Bigoline, bona est, prius illam quaeso biassa.
Pe. Quid facitis, pinfen? lassa, Bigoline, Tonellum.
To. Heu quia sum mortus, mi mi Pedrale sodalis.
Da precor altorium, cernis quod me male tractat.
Bi. Non, Pedrale, tibi feci unquam displicimentum,
nescis quam peius hic me tractavit adessum.
Pe. Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva dico.
Bi. Fac mihi promittat me non offendere quando
laxatus fuerit; vis hoc promittere? parla.
Pe. Is bene promittet, non sic, Tonelle sodalis?
To. O Pedrale, nimis fuit haec iniuria grandis,
attamen ista tuum ponatur propter amorem.
Pe. Surgite, pastores, vestras iam tangite dextras.
Tu, Tonelle, manens lascivas pasce capellas;
tu, Bigoline, casam redeas, iniuria nulla est.
Et iam phoebeus radius distollitur orbi.


Note

[p. 299 modifica]

III

BRANI DEL «BALDO»

non accolti nella Cipadense e nella Vigaso Cocaio

A dare le varianti della Toscolana ho rinunciato, perché il gran numero delle antiche riproduzioni e la diffusione dalla recente ristampa del Portioli rendono agevole il raffronto a chi avesse vaghezza di farlo.

La superioritá artistica delle due ultime redazioni è incontestabile: le eccezioni non infirmano la regola.

Si contano sulle dita i passi piú felici della Toscolana, che il Folengo ebbe il torto di ommettere. P. e. nel narrare le astuzie di Cingar travestito da frate, tralasciò l’arguto tratto desunto da Erasmo: che il furbo mariolo, piegatosi dopo simulate riluttanze ad accettare i denari regalatigli da’ mantovani, li prese co’ guanti «dicens non tangere posse». Tra le prodezze di prete Iacopino, non ricordò l’aneddoto che costui,

    dum sacrosancta levabat
    corpora, supra figum vidit montasse vilanum.
    unde reclamabat: — Sursus diabolus ivit; —
    parens quod Christum sic diceret esse diablum.

Per la storia locale di Mantova, per la storia del costume in genere e per la biografia del poeta, sono molti invece i passi della Toscolana meritevoli di esser segnalati. Citerò, o riferirò per intero, i piú notevoli, dando in nota le postille d’indole non glottologica.

Lib. III, l’elogio d’Isabella d’Este, l’enumerazione delle famiglie mantovane illustri (portioli, i, 117-18).

Lib. VII, la digressione sugli ordini religiosi del tempo. La Cipadense interrompe la digressione al verso: «pro quibus ad nostras datur indulgentia culpas». La Toscolana continua con un bellissimo squarcio (odorante di luteranesimo) sulla vendita delle indulgenze, sui miracoli, ecc.:

     Qua propter crevit devotio tanta virorum
     quod non capsiculas nummis implere sed arcas
     possent, basilicam nec non fabricare gigantis

[p. 300 modifica]

    Christofori, qui non aliorum templa subintrat
    sanctorum, testa toccaret namque solarum.
    Oh nimis immensam bonitatem summa regentis,
    qui (modo quod inops sit qui parit omne metallum)
    quaeque bagarottum delet commissa per unum.
    Non tamen id fieri credamus propter aquistum,
    sed templum pariter fabricant culpasque remittunt.
    Praeterea tantis meritis sua templa redundant,
    ut Christi mater, Virgo regina deorum
    illic dignatur miracula prodere tantum.
    Undique nunc gesiae titulantur sancta Maria,
    quae non principibus, quae non primatibus unquam
    apparet, reseratque suos dignata nitores,
    at solum quae pascit oves, quae pascolat ocas
    digna fit aetheream muliercula cernere divam36.
    Illico turba coit, rem postulat, illa recontat,
    indicat atque locum radios ubi viderat almos,
    per quos aurato solio matrona sedebat.
    Credula gens credit (malus est qui credere non vult)
    obstupet et tabulam depictam ficcat in ulmo,
    quae fuit arbor opes contingere lecta supernas.
    Ipsa tabella tribus describitur illico sanctis.
    Virgo prius mater cherubini desuper alas
    pingitur in medium parvo dans ubera Christo,
    in dextram stat fronte minax Antonius, atque
    igne suo quicumque sibi vult tollere porcam
    brusat, et inde nimis pavefacta gente timetur.
    Ad laevam Rochus giandussam monstrat apertam,
    is quoniam sanctus pecudum contagia tollit.
    De longis veniunt puerique senesque paësis,
    indiavolati, muti, tortique, vel orbi.
    Fratres, qui praesunt et habent ostendere curam
    miraclum, sudant, nam pro pietate laborant,
    vertice nudato vix se defendere tanta
    gente queunt, clamant, urtant, faciuntque, iubentque,
    incrosant ad colla stolas, cottisque bianchis
    induti offertam capiunt bis terque per horam,
    dumque illam brancant oculos ad sidera tollunt,

[p. 301 modifica]

    monstrantes quod non dinari propter amorem
    offertam capiunt, Dominae sed propter honorem.
    Nunquid eis nummis pinguis sibi coena paratur?
    Absit, comprantur cerae ter mille figurae,
    testae, humeri, gambae, vir totus, bosque, cavallus.
    Tecta covertantur, muri, pillastra, columnae,
    corrazzis, elmis, statuis pictisque tabellis.
    Fit rumor vulgi, semet gens undique calcat,
    fit marium nec non mulierum mixtio, templi
    respectatur honor, molles devotio mentes
    cogit, et est variae stipatio tanta brigatae
    quod perdunt scufias, soveros, bireta, capellos,
    saepeque perduntur borsae, vel forte taiantur.
    Non tamen in templo fieri nec furta nec actus
    luxuriae possent; si fratres talia scirent
    credo quod offertas sinerent templumque serarent,
    ne domus ipsa Dei fiat spelunca latronum.
    Non sunt Mottellae, non sunt hi denique fratres,
    non qui larga colunt Benedicti claustra modesti,
    larga quidem fabricis at vitae moribus arcta.
    His pater almificus dedit urbes, oppida, villas,
    ac latos veluti promunt annalia campos,
    ut vivant mundo, quo possint vivere coelo,
    quo saturent inopes, quo plurima templa locentur,
    quove peregrinos iocundo corde receptent,
    non quia poltrones pascant, hominesque dapocos,
    non quia furfantes, pilafratres, et spadacinos,
    non mangiaferros, rofianos, atque bagassas,
    non quia cardineum quis cerchet habere capellum.
    Accedant quos sola movet devotio cordis,
    illustres, poveri, mundani, relligiosi,
    hi vadunt non ad pisces, panemque bufetum,
    immo ad divinos cultus, moresque videndos.
    Accedant stracchi longo tenuante viazo,
    accedant iterum membris et sensibus aegri.
    Istis complentur canevae tantummodo vino,
    istis sub segetum peso granaria languent.
    Est tamen in vulgo murmur, livore tabescunt
    quidam cagnazzi mordaces, nomina quorum
    subticeo pro nunc, illos desistere credam,

[p. 302 modifica]

    sin autem Archilochi iactabo furentis iambos37,
    fata novabuntur veteris fortasse Lycambe.
    Est formido nefas cum fari vera timemus.
    Fallitur interdum nimis indulgentia patrum38,
    per quam texendi fraudes fiducia crescit,
    unius ob culpam cagnazzi tota canaia
    surrexit diris orbem latratibus implens,
    saepe nocet pietas, nam qui pietate medetur
    non saldat vulnus nec fracta recopulat ossa,
    saepe lupo dat pastor oves torpendo vorandas.
    Nec, si advertit ovem teneros quae amorbat agnellos
    ubere pestifero, reliquo succurrit ovili.
    Quid dicam nosco, multos spes irrita fallit.
    Speramus quandoque faces extinguier ultro,
    parvulus extiterit cum Troiae incendia torris.
    Succrescunt faciles spinae, facilesque secantur,
    dormitante nemus campus fit inutile rastro,
    nimbus et interdum modicus tam crescit et auget
    humorem, segetes quod saeva grandine tollit.
    Parturient mures, nascetur terribilis mons39,
    vidimus et culices vastos aequasse gigantes.
    Forsitan obscurus videor, sapientia patrum
    multa fuit, per quam mala bestia cessit et urbem
    incolit, unde cito rediit pax pristina. Dixi.
    Dixi inquam, quisnam male me dixisse probabit?
    Attamen est melius, ecc. (cfr. lib. VIII, 655).

Nell’elenco de’ frati divoratori della vacca di Zambello la Toscolana ha un felicissimo verso (men bene rifuso, nelle due ultime redazioni, v. 695): «est deus his venter, broda lex, ius inde vocatur», con la glossa marginale: «quare broda ’ius’ dicitur latine».

Libro XIV, la descrizione della cucina di Giove con venti «doctrinae» d’arte culinaria:

Doctrina prima cosinandi

      Alter formazzi freschi leviterque gratati
    binas accumulat libras, bissenaque secum

[p. 303 modifica]

ova sbattuta premit, quae vix gallina cacarat,
finarumque duas specierum praeparat onzas,
post haec zaffrani mediani lardique recentis
mensurat libram, largus capit ista cadinus.
Inde duos coctos extra caldare capones
eligit et polpas divellit ab ossibus omnes,
ossa governantur sed carnes optime pistat
cum petresemolo, vel menta, vel mazurana,
donec cum variis pistatio morbida rebus
devenit, atque color diversus contrahit unum.
Ossa dein recipit, quae macco volvit in ipso,
cumque radicella porci facit arte tomaclas,
quas aliquantillum cum lardo frixat aprino.
Inde bianchezzam legit ovi (Mantua chiaram
hanc vocat) atque crocum, species, sugumque naranci.
Omnia cum brodio facit ista bulire caponum,
e quibus et capiunt et fundunt ossa saporem,
quae mox ad tavolam mittuntur supra taëros
et delicatas facit hoc brottamine suppas.

Doctrina secunda

     Alter semicoques sguatarus capit octo polastros,
quos dismembratos pingui bene frixat in uncto,
ast ubi cum zuccar, speciebus, aquave rosata
et modico agresti spolverizaverat illos,
tres masinatarum libras piat avolanarum,
gingiberis mediani et zuccar quibus addidit onzam.
Ista parum buliunt modico sociante botiro,
pollastrosque fovet secum de more guacetti,
qui quoque sic possunt condiri corpore sodo.

Doctrina tertia

     Alter odoriferas pistillo smazzolat herbas,
formazzumque simul frescum misturat et ova,
pistumenque facit dulcem iungendo canellam,
lacteque manduleo coitum distemperat istum,
trans pellem deinceps implet carnemque polastros,
qui calida lixantur aqua buliente lavezo,
ipsa finatantum pistumina dura fiantur,

[p. 304 modifica]

postque boimentum speto ficcantur acuto
et iuxta brasas lardo sguazzante coquuntur.

Doctrina quarta

Alter cervellas ubi coxit honeste vedelli
separat ovorum de chiaris rossola tota,
quae cum pignolis passaque incorporat uva,
postea stamegnam facit haec transire per unam,
inque pignatellam grasso brottamine plenam
lixat abelasium, ne vadant cuncta brodetto.
Si cupis hanc epulam dulcem, dat zuccara secum,
si garbam, garbae succum distillat agrestis.

Doctrina quinta

     Alter arostitum fegatum cum radicella
de speto ducit simul ac in frusta minuzzat,
inque lavezettum cum zuccar aquaque rosarum
atque naranzorum musto speciisque guacettat.

Doctrina sexta

    Alter adhuc lixat vel sex vel octo polastros,

inque duos quartos per mezum dividit omnes, quos teggetta coquit sleguati comoda lardi, post haec acetosum vinum, tollitque marinas uvas, agrestum et gialdum grassedine brodum, atque remordacem sgussat spartitque cipollam, boienta consumit aqua, totamque disasprat, quam simul et reliquas res in mortaria pistat. Mox frixat iunctis speciis pluraque galanga, sic et acetoso modicum venit esca brodetto.

Doctrina septima

     Sed pistinacas alter brovat, inde farinat
ac oleo frixat, sed aqua mox dextriter atque
concoquit agresto, spetiis et gingere iunctis.

Doctrina octava

     Alter crispinos, grassum brottamen, et herbas
summit odoriferas, lixat, passatque per unam
stamegnam, redditque foco, quibus addit et ovos

[p. 305 modifica]

optime sbattutos et agresti granula crudi,
uviculam passarti, zaffranum, ginger acutum.

Doctrina nona

     Alter lixatos trat de caldare capones,
quos parat in terrae lato cum ventre piattum,
fundit aquam roseam, mox zuccar abunde tridatum,
desuper imponit caricum brasamine testum,
ista cosinandi pulcherrima foggia capones.

Doctrina decima

     Alter poma capit, discorticat intus et extra,
mollit aqua rammique scolat cum vase forati,
quae mox ut brodio rossis quoque mescolat ovi,
cumque bonis speciis fit digna manestra Milano.

Doctrina undecima

     Alter lampredas toltas de fonte comasco
frixat, et inde capit mollamen panis adusti,
manduleasque nuces moscatas, ac avelanas,
gingiber et longum peverum, fortesque garoflos,
passiculas uvas, zaffranum, denique paulum
de gardamomo, cinamomum sive canellam,
omnia cum blanco masinans distemprat aceto,
lampredasque super prius igne boita respergit.

Doctrina duodecima

     Alter smenuzzat ravas in mille bocones,
inde boire facit, passatque foramina rammi,
pistat et in bronzum lixat cum lacte recenti,
ova sbatuta quibus zaffranum zuccar et altras
adiungit speties, per quas bona quaeque fiuntur.

Doctrina tertiadecima

     Alter caprettum crudum taiando minutum,
desuper agrestum guazzat, lardumque, canellam,
pastellumque facit, quem postquam coxerit ova
cum brodio vel aqua rosea sbattuta superdat.

[p. 306 modifica]

Doctrina quartadecima

     Alter cervinam carnem coquit, inde strinatum
cum crusta panem in forti demergit aceto,
post haec formazzi gratat instar quinque cepollas,
smenuzzat carnem, lardo quam rostit in albo,
figatumque suum coctum cum pane moiato
mescolat et masinat, nec non distemprat aceto;
mei addit, spetiesque bonas, traditque boiendum,
hancve zelatiam caldam frigescere lassat.

Doctrina quintadecima

     Alter gambaricum mira facit arte saporem,
gambara disgussat, quibus ante cavaverat ova,
pistat aquam, stillans colat inde, capitque bonherbam
rossolaque ovorum, panis mollamen, et ista
conterit, agresto quae mollit, aquaque pusilla.
Post haec acetosat fortis speciebus et ova
quae prius abstulerat guacettum ficcat in ipsum.

Doctrina sextadecima

     Alter mandulibus flores immiscet aneti,
gingiber atque nuces muscatas, zuccar et ista
pistillo masinat, nec acetum spargere cessat,
supra castronis carnes haec optima broda est.

Doctrina decimaseptima

     Alter at anguillas vel tencas maxime grassas
lixat et expolpat, quas in mortaria smiccat
cum petresemolo, datilis, uvaque marina,
dulcibus et speciis, oleo, tortamque per illos
condit, nulla quibus carnem mangiare voluntas.

Doctrina decimoctava

     Alter quin etiam fungos in frusta minutos
frixat aqua et lardo fresco, quos inde cavatos
e pignatello formazzum miscet et ova,
zaffranum, species, quibus optima torta creatur.

[p. 307 modifica]

Doctrina decimanona

     Alter acerbosas marrascas absque medullis
pistatas passat stamegnam, caseus et lac
additur, ova, bonae species cum zuccare fino,
tettaque smiccatur iuvenis bene coctae vitellae,
non sparagnat aquam roseam frescumque botirum,
torta fit, ovorum chiarae sint crusta dabassum,
at super effundit pignolos atque canellam.

Doctrina ultima de nectare

     Sed quid ego longis pario fastidia verbis?
Illic divinum facitur solummodo nectar.
Multi bugiardi dicunt hoc esse bevandam,
id nego, sed cibus est quo morti surgere possent,
Gambonique coco, sguataro qui praesidet omni,
hoc datur officium componere nectaris escam.
Gambo caponazzos largos in tergore, gialdos,
accipit et porci panzam prius optime coctam,
ginger et integrum, species, frescumque casettum,
mox petresemolum, mentam, calidosque garoflos,
postea dismembrat medicoctos ante capones,
frixat et inspergit species, capit inde nosettas
manduleas, quas non tellus sed fecit olympus,
his quoque frixat, aquam modicam, iungendo polastros.
Dumque id fervet apus, medias quas diximus ante
assummit species, his salvia, mentaque iuncta est.
Pistumem fabricat, tortellos inde refrictos
inter delecum, quem pezza tenella scolarat,
spolvificatque super speties dulces et acerbas,
post haec exossat datiles, et gingere volvit,
cumque sminuzzato cinamomo, cumque garoflis,
inde locat speties, rafiolos, ipsaque cocta
frusta caponorum, datiles, uvamque marinam,
pignolos mundos, in unam cuncta padellam,
fecerat in fundo crustam, mediam quoque iungit,
quas super apponit praedictas quasque facendas,
mox aliam crustam super addit zuccare plenam,
torret abelasium testi scaldante coperto,
atque frequenter aquis bagnatur crusta rosatis.
Dicitur hoc nectar, satis est narrasse coquinam.

[p. 308 modifica]

Libro XX, l’enumerazione de’ musicisti famosi (cfr. Studi folenghiani, p. 146):

O ventura bonis felicia secla diebus,
florida monstrabit cum musica sacra Leonis
sub spe pontificis quantum sit grata Tonanti.
Nascere phoebei decus, o Iosquine, senatus,
nascere qui primos in hac arte merebis honores.
O felix Bido, Carpentras, Silvaque, Broier,
vosque Leoninae cantorum squadra capellae,
Iosquini quoniam cantus frifolabitis illos,
quos Deus auscultans coelum monstrabit apertum.
Missa super voces musarum, lassaque far mi,
missa super sextum, Fortunam, missaque musquae,
missaque de Domina, sine nomine, duxque Ferarae.
Partibus in senis cantabitur illa Beata,
huc me sidereo, se conge, Preter, et illud
compositum Miserere duca rogitante Ferarae.
Nascere phoebeae laus ergo prima cohortis,
o Iosquine, Deo gratissime, nascere mundo
compositure diu, quem clamet musica patrem.
Magnus adorabit tua tunc vestigia Brumel,
Iannus Motonus, Petrus de Robore, Festa
Constans, Iosquinus qui saepe putabitur esse,
tuque pater Franchine novas componere normas
incipe et antiquas remove squallore sepultas.

Lib. XXII, l’interrogatorio di Baldo e compagni dinanzi a Culfora (cfr. lib. XXIV, v. 144 sgg.):

Culphora contremuit corpus tam grande Fracassi.
Interpellat eum: qui sit, quo sanguine natus.
Fracassus secum rodens in corde cathenam
respondit curvans laccam sermone trementi:
— Nomine Sturlonus dicor, sum natus ab uno
nomine Burdacho nato de stirpe gigantum,
qui schazzare Iovem voluerunt de paradiso. —
Culphora plus tremuit talem sentendo parolam.
Postea fatezzas Baldi vultumque galantum
mirabat, latosque humeros, strictumque fiancum.

[p. 309 modifica]

Cui brancata quasi sub rete Cupidinis inquit:
— Tu quoque qui sensum te prodis habere superbum
da prolem nomenque tuum genus atque tuorum. —
Baldus respondet: — Calicuttus nomine dicor,
natus adulterio monachae fratrisque Stopini.
Me conceperunt gesiae devote sub ara,
postea Plutoni de me fecere sigillum.
Sum devotus ei, donavi corpus et almam.
Ergo meum regem dominumque catare procazzo,
me mare, me tellus, quanto magis astra refudant.
Si non esse dei potero, volo, sumque diabli. —
Has desperati stupuit regina parolas.
Mox qui sint alii semper magis aspra dimandat.
     Cingar ait: — Postquam scire optas, o alta Maëstas40,
qui sumus et qualis nostra est generatio, dicam.
Sum scarpacinus, scio repezzare zavattas.
Sed quia disfaciunt dates, tavoleria, cartae,
ac reliqui ludi poveros, mea cuncta zugavi:
martellum, gucchias, lisnam, sparamenta, didalum,
formas et secchiam, spaghi quoque fila, tacones,
post haec ammisi ludendo sponte cerebrum.
Quapropter stygias eo desperatus ad oras.
Falchettus
     At me sub muc lech fecit Garaminga Ribagam
nec bra convaluit, nec bru, nec zonzia moschae,
hoc aenigma cupis dissolvere? funde stranudum.
Hircanus
     Sum cui tres charites coelo demisit ab alto
Iuppiter, ut redeat mea patria candida, quae nunc
nigra fuit, turpis, Cifautti squallida morbo41.
Hippol
     Sum qui squarzo lupos cum dentibus, inque menestram
illorum carnes comedo non absque cuchiaro.

[p. 310 modifica]

Liro
Est mihi leno domi pater, est in vista noverca,
est uxor meretrix, bastardus filius unus.
Vinmazzus
     Qui sim scit coelum, quid ero scit filius Heli,
qui cum furcinula trat carnes extra lavezzum.
Boccalus
     Qui sis scit coelum? quid eris scit filius Heli?
deh cancar veniat robbantibus extra lavezzum.
Nuper ego vestras, o Culfora magna, coquinas
intraram furtim invitatus odore camini.
Dumque ego semilatens stabam post limina portae,
ecce virum (magis imo bovem volo dicere) grassum,
inspicio lecti sub cavezzale latenter
condere testonem coctum cum pelle vedelli.
Postea gustigolis boccalum implere busecchis,
namque suum studium nihil est nisi pacchia, brotamen.
Culphora
     Numquid es ille latro quem feci nuper asellum?
Eya cito, famuli, solitas incendite flammas, ecc.

Lib. XXV, le fazioni d’Italia enumerate oscuramente da Aletta, nel congresso delle furie infernali, come effetto del contrasto tra guelfi e ghibellini:

His tanta Italiae divisi regna superbae,
his magnas urbes, medias, parvasque prophano,
his castelluzzos, villas, paiaeque casottos,
his toties semet Millanus sanguine foedat,
his Codros lingit, Neutisque Papia rebellat,
his formaiatur sub iure Placentia Ringhi,
his niveos asmat catanicula Parma Briossos,
his Regium brillat, frullat, spellatque Booton,
his rugulat blesos Modenae sapientia Pandros,
his me pinguificat grassis Bologna Coandris,
his tenet armigeros sub adrantibus Imola fullos,
his male consentit iocunda Faventia Scochis,

[p. 311 modifica]

his male Furlivium Candraghis obtumet uncis,
his Cesena riat proprios, hilaratque Leones,
his fumentatur Vandris Ravenna bioncis,
his raro possum Venetam schancare Leaenam,
his Patavos (nec me distollit Blusa) relinquo,
his saltat, guizzat, sed non Vincentia fambrit,
his Verona tumes, spleumas, ac ore gliassis,
his gragnit, sed non piscombrat Brixia Mellam,
his Bergamaschis praesunt Baricondia surdis,
his quondam Manto fuerat vicina Cremonae,
his tamen heu! cur non seducta est Mantua nobis?
his tamen heu! cur non potui violare Cipadam?

Lib. XXV, l’enumerazione finale de’ poeti contemporanei:

     Sunt quoque (nescio qui sana sine mente poëtae)
qui partiales patriae propriique tyranni
complevere libros follis, verisque bosiis.
Sed quales habeant poenas audite, poëtae,
ut quoque vos tantas schivetis fingere frappas.
Sunt ibi diaboli numero tres mille vel ultra,
iugiter officium facientes herbolatorum.
     Quaeque suo proprio subiecta est alma diablo,
qui dum complet opus stat altam supra cadregam.
Undique dant gridos, veluti gridare solemus
quum dentem nobis guastum barberius extrat,
nam cum lancettis, uncinis atque tenais
quisque cavat dentes nunquamque cavare rafinat.
Quottidie quantas vates fecere bosias,
quottidie tantos opus est ammittere dentes.
Sed quo plus streppant illos, plus illico nascunt.
Inter eos igitur Cingar cognoverat unum,
nomine Durantum, qui dum cecinisse Leandram
se iactat doctis sbeffatur ubique poëtis.
Ardimentum habuit, quamvis magrissime cantet,
magnanimo Orlando praeponere gesta Rinaldi.
Perque gulam mentit, quod sic scripsisse sbaiaffat
Turpinum, nec opus Turpini viderat unquam.
Composuit quondam (quem nolo dicere librum,
sed scartafazzum) nomen ponendo Leandram,

[p. 312 modifica]

cui dignum fecit noster Serraffus honorem,
namque sigillatus caera fuit ille culina.
Heu quales streppos misero dabat ipse diavol.
Sgretolare suas audiebas longe ganassas.
Cingar compatiens fecit restare diablum,
Durantumque rogat: quare sic absque rasone
Orlandum biasmat, nimium laudando Rinaldum.
Ille sed avulsis pro dentibus, oreque balbo
respondet: — Quia iam pacueunt futa ialdi — 42.
Sic ergo quicumque volunt praeferre Rinaldum
Orlando dicam: quod amant hi furta Rinaldi.
Namque procul dubio fortissimus ille senator
romanus, Bravaeque comes Orlandus et armis
et sensu et meritis superasset mille Rinaldos.
Non tamen alta quidem condemno facta Rinaldi.
Ast veri auctores Orlandum praeposuerunt,
ac in venturo praeponent tempore vates,
maxime Boiardus, dictusque Maria Matheus,
plus sentimento, facili quam carmine, dives.
Surget Alovisus tuscus, Franciscus et Orbus,
magnus Ariostus, laus, gloria, palma Ferarae,
tempore mancus erit Petrarcha, carmine sed non.
Inveterata nocet laus nobis saepe modernis.
Mons quoque Carmellus Baptistae versibus altis
iam boat, atque novum Manto fecisse Maronem
gaudet, nec primo praefert tamen illa Maroni,
namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Splendet in altiloquo Pontanus carmine, stellas
dum canit et septem quos ambit signifer orbes,
dum monet agricolam quo purget tempore citros,
non tamen aequatur vati quem protulit Andes,
namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Exiet arcadicus per sdruzzola metra libellus
Nazzari, quo prata, greges, armenta capellas,
pastoresque canet, silvas, magalia, nimphas.
Christeidan post haec cantabit dignus Homeri
laudibus, at cedet vati quem protulit Andes,

[p. 313 modifica]

namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Tu quoque magniloqui sublime poëma Marulli
non eris aequandum vati quem protulit Andes.
Edidit Armeniden nec qui sub veste cuculli43,nec Zacharias, nec multi denique vates
aequivalent nostro vati quem protulit Andes,
namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Materies Asolana gravis veniet quoque Bembi,
metra Thibaldaei, Seraphini, Cornaque Zani,
Modena Pamphilico de Saxo multa cavabit
quos tamen esse pares Danthi, lepidoque Petrarchae
secla negant, nam sola datur laus magna vetustis.
     Nec Merlinus ego, laus, gloria, fama Cipadae
quamvis fautrices habui Tognamque Gosamque,
quamvis implevi totum macaronibus orbem,
quamvis promerui Baldi cantare bataias,
non tamen altiloquis Tiphi Caroloque futuris
par ero, nec dignus sibi descalzare stivallos.
Non tamen hanc zuccam potui schifare decentem,
in qua me tantos opus est nunc perdere dentes,
quantos Roma viros nunc obtinet inclita sanctos,
relligiosorum mores quot habentur honesti,
quotve forum iusta doctores lege gubernant,
quot divas habitat matronas integra Pallas,
denique quot sanctae gentes urbesque Romagnae
aut Lombardiae, Toscanae aut totius orbis.


Note

  1. Cfr. l’epigramma Ad Briossum [Ed.].
  2. Segue tutta la filatessa delle malattie: cfr. Baldus, XV, 362-73.
  3. Cosí vuole si legga l’errata-corrige: mentre il testo recava «libros quinque De inferno» [Ed.].
  4. Irascitur Tonellus.
  5. Sumpserat nam bastonem.
  6. Vultus est animi index.
  7. Corneus Johannes.
  8. Pone culamen pro sede.
  9. Post potum in qua sal positum fuerat paulatim ambo inebriantur.
  10. Nam in alio loco: «sensumque fasolus aguzzat».
  11. Carmen sophotonicon.
  12. Auriscalpia intellige.
  13. Descriptio petezantis.
  14. Operano vini quod modo biberat.
  15. Hic innuit poeta non unum solum insanire sed mille.
  16. Calamus--cessamus.
  17. Sic dicens accipiebat eam extra bursam.
  18. Candelae glaciei.
  19. Proverbium.
  20. Venio, dicit alte, respondendo Gelminae; reliqua dicit contra Tonellum.
  21. Sic dicens recedit et suo arieti convicia dicit.
  22. Hic alium pastorem nomine Bigolinum reperit.
  23. Sic Vergilius: «Quos ego... sed motos praestat componere ductus».
  24. Scilicet indignanter et ironice.
  25. Irridet.
  26. Iste, idest cacasanguis.
  27. Percutit eum.
  28. Ipse repercutit.
  29. Stant ambo cum preparatis pugnis.
  30. Dum Bigolinus restituere parat, cadit. Tonellus stando equester eum percutit.
  31. Bigolinus super venire studet.
  32. Testiculos more vilanesco stricabat.
  33. Pedralus et Gelmina audierant.
  34. Pedralus a longe vidit eos et currendo dicit: — O codesella. — Dumque Tonellus voluit retro aspicere, Bigolinus supervenit.
  35. Imboccabat eum.
  36. Si poëta ironice loquatur, multa inter doctores fit disputatio.
  37. Archilocus poëta iambicis suis coëgit Lycambem semet suspendere.
  38. Aenigma.
  39. Contrariatur sententiae Horatii, qui dixit: «Parturient montes, nascetur ridiculus mus».
  40. Maëstas, surripit «i» causa galantariae.
  41. Declarationem horum carminum cras dicam.
  42. Responsio Duranti balbutientis. Sic enim dicere voluit: — Quoniam placuerunt furta Rinaldi.
  43. Raphaël.