Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/307


saggio di varianti della toscolana 301

    monstrantes quod non dinari propter amorem
    offertam capiunt, Dominae sed propter honorem.
    Nunquid eis nummis pinguis sibi coena paratur?
    Absit, comprantur cerae ter mille figurae,
    testae, humeri, gambae, vir totus, bosque, cavallus.
    Tecta covertantur, muri, pillastra, columnae,
    corrazzis, elmis, statuis pictisque tabellis.
    Fit rumor vulgi, semet gens undique calcat,
    fit marium nec non mulierum mixtio, templi
    respectatur honor, molles devotio mentes
    cogit, et est variae stipatio tanta brigatae
    quod perdunt scufias, soveros, bireta, capellos,
    saepeque perduntur borsae, vel forte taiantur.
    Non tamen in templo fieri nec furta nec actus
    luxuriae possent; si fratres talia scirent
    credo quod offertas sinerent templumque serarent,
    ne domus ipsa Dei fiat spelunca latronum.
    Non sunt Mottellae, non sunt hi denique fratres,
    non qui larga colunt Benedicti claustra modesti,
    larga quidem fabricis at vitae moribus arcta.
    His pater almificus dedit urbes, oppida, villas,
    ac latos veluti promunt annalia campos,
    ut vivant mundo, quo possint vivere coelo,
    quo saturent inopes, quo plurima templa locentur,
    quove peregrinos iocundo corde receptent,
    non quia poltrones pascant, hominesque dapocos,
    non quia furfantes, pilafratres, et spadacinos,
    non mangiaferros, rofianos, atque bagassas,
    non quia cardineum quis cerchet habere capellum.
    Accedant quos sola movet devotio cordis,
    illustres, poveri, mundani, relligiosi,
    hi vadunt non ad pisces, panemque bufetum,
    immo ad divinos cultus, moresque videndos.
    Accedant stracchi longo tenuante viazo,
    accedant iterum membris et sensibus aegri.
    Istis complentur canevae tantummodo vino,
    istis sub segetum peso granaria languent.
    Est tamen in vulgo murmur, livore tabescunt
    quidam cagnazzi mordaces, nomina quorum
    subticeo pro nunc, illos desistere credam,