Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
To. Scilicet andamus vignas taiare novellas1,
ut de nocte meas taiasti mille piantas,
gallinisque meum gallisque polare vodasti.
Sed doleo cagnam non tunc habuisse Belinam
quae tibi fecisset garlettos linquere dretum.
Bi. Me robasse tuas gallinas? do, codesella,
non tres pollastros tua coniunx nutrit in anno,
et iactans plenum te dicis habere polarum?
Nempe tuis habeo de gallis grande bisognum2.
Sed quis nesciret te barba catasse Gianolum,
quod stabas quandam nascosus retro pioppam
ut sibi vix natum posses robbare caprettum?
Ille cativellus fingens dormire sub ulmo,
dum pascolabant spinosa per arva capellae,
te non pensantem summissa luce videbat,
et dum calcagnis cercabas ire legieris
atque capretinum velles griffare propinquum,
in pede saltavit sumpto bastone debottum,
teque bonis stringhis fecit deponere praedam.
To. O quales dicit baianas iste bosardus,
dicere praesumis me bastonasse Gianolum?
Bi. Hoc scio, sed melius tua scit quae schena provavit,
indiciumque huius rei monstratur adessum,
namque piantonem scorzasti tergore virdum.
To. Deh facies benum tales non dicere cosas,
nam cum cervello rupto fors ibis a casam.
Non ego spoiavi media de nocte picatum,
quod tu fecisti, cui mansit sola camisa.
Bi. Ergo si piccant ladros piccaberis ipse,
teque (meum iuxta morem) spoiabo ladrazzum,
et promitto tibi nec solam linquere bragam.
To. Fac sennum matti, taceas, Bigoline, nec ultra
me stizzare velis, ne te cagasanguis acoiat.
Bi. Iste tibi veniat possisque cagare budellas3.
To. Non plus supporto, summe hoc, aspetta ribalde,