Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
saggio di varianti della toscolana | 307 |
Doctrina decimanona
Alter acerbosas marrascas absque medullis
pistatas passat stamegnam, caseus et lac
additur, ova, bonae species cum zuccare fino,
tettaque smiccatur iuvenis bene coctae vitellae,
non sparagnat aquam roseam frescumque botirum,
torta fit, ovorum chiarae sint crusta dabassum,
at super effundit pignolos atque canellam.
Doctrina ultima de nectare
Sed quid ego longis pario fastidia verbis?
Illic divinum facitur solummodo nectar.
Multi bugiardi dicunt hoc esse bevandam,
id nego, sed cibus est quo morti surgere possent,
Gambonique coco, sguataro qui praesidet omni,
hoc datur officium componere nectaris escam.
Gambo caponazzos largos in tergore, gialdos,
accipit et porci panzam prius optime coctam,
ginger et integrum, species, frescumque casettum,
mox petresemolum, mentam, calidosque garoflos,
postea dismembrat medicoctos ante capones,
frixat et inspergit species, capit inde nosettas
manduleas, quas non tellus sed fecit olympus,
his quoque frixat, aquam modicam, iungendo polastros.
Dumque id fervet apus, medias quas diximus ante
assummit species, his salvia, mentaque iuncta est.
Pistumem fabricat, tortellos inde refrictos
inter delecum, quem pezza tenella scolarat,
spolvificatque super speties dulces et acerbas,
post haec exossat datiles, et gingere volvit,
cumque sminuzzato cinamomo, cumque garoflis,
inde locat speties, rafiolos, ipsaque cocta
frusta caponorum, datiles, uvamque marinam,
pignolos mundos, in unam cuncta padellam,
fecerat in fundo crustam, mediam quoque iungit,
quas super apponit praedictas quasque facendas,
mox aliam crustam super addit zuccare plenam,
torret abelasium testi scaldante coperto,
atque frequenter aquis bagnatur crusta rosatis.
Dicitur hoc nectar, satis est narrasse coquinam.