Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/295


namque tuum fratrem Bertol, patremque Maionem

     cognovi pauca boriolos essere causa.
     Ergo, Tonelle meus, cordoium pone dacantum,
     atque tuum tanto de inflazine cava magonem.
     Dicito cuncta mihi, tibi sum, Tonelle, fidelis.
     Ne, meschine, velis tantum lagnare, quod inquis?
     Non parlas? de butta foras codesella venenum.
     Nil mage debilitat vel nostros incoquit artus
     pectore sub tacito, quam mens agitata dolentis.
     Corneus hac animam profudit sorte Ioannes.
                               [Corneus Johannes.]
     Et licet hic vermis tua rodat corda cativus,
     cuncta sed ad carum compagnum dicere debes,
     qui mala cervelli pensiria pacificagat,
     dummodo cuncta sibi, nil servans, significagat.
 TO. Quid, Pedrale, modo mihi tantum rethoricagas?
     Vin quod ego dicam tibi verum? pone culamen.
                               [Pone culamen pro sede.]
     Unxisti forsan musum, vel forte bibisti,
     et mihi nescio quo vis predicare proleccho?
     Nunquid ego potero sine naspo svolvere filum?
     Si mihi sorbottum vini fers dando fiascum,
     cuncta recunctabo, sic vox ladinior exit.
 PE. Si tibi non bastat vinum, quin? carpe botazzum.
     Pedrallus tuus est; barilottus, et iste lorettus
     sunt ad comandum cari mea cuncta Tonelli.
 TO. Clo clo, quam bonus est, refero tibi mille cotalas.
                               [Post potum in qua sal positum fuerat
                                paulatim ambo inebriantur.]
     Dicere sed quid ego tibi nunc, Pedrale, volebam?
 PE. Do angonaia, tulit sensum fortasse barillus?
     Est poca, crede mihi, quam suffers pena, Tonelle.
     Gratta caput, capitis revocat grattatio mentem.
 TO. Quos habeo drentum quantum bene nosco travaios.
     Attamen ipsorum per adessum nescio causas.
     Cras dicam, postquam mangiavero quinque menestras,
     sive fasolorum vel tres vel quinque scudellas.
                               [Nam in alio loco: «sensumque
                                fasolus aguzzat».]
     An sed ego tandem memoro, Pedrale sodalis,
     o cancar, quantas habeo sub pectore doias.