Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/309


saggio di varianti della toscolana 303

ova sbattuta premit, quae vix gallina cacarat,
finarumque duas specierum praeparat onzas,
post haec zaffrani mediani lardique recentis
mensurat libram, largus capit ista cadinus.
Inde duos coctos extra caldare capones
eligit et polpas divellit ab ossibus omnes,
ossa governantur sed carnes optime pistat
cum petresemolo, vel menta, vel mazurana,
donec cum variis pistatio morbida rebus
devenit, atque color diversus contrahit unum.
Ossa dein recipit, quae macco volvit in ipso,
cumque radicella porci facit arte tomaclas,
quas aliquantillum cum lardo frixat aprino.
Inde bianchezzam legit ovi (Mantua chiaram
hanc vocat) atque crocum, species, sugumque naranci.
Omnia cum brodio facit ista bulire caponum,
e quibus et capiunt et fundunt ossa saporem,
quae mox ad tavolam mittuntur supra taëros
et delicatas facit hoc brottamine suppas.

Doctrina secunda

     Alter semicoques sguatarus capit octo polastros,
quos dismembratos pingui bene frixat in uncto,
ast ubi cum zuccar, speciebus, aquave rosata
et modico agresti spolverizaverat illos,
tres masinatarum libras piat avolanarum,
gingiberis mediani et zuccar quibus addidit onzam.
Ista parum buliunt modico sociante botiro,
pollastrosque fovet secum de more guacetti,
qui quoque sic possunt condiri corpore sodo.

Doctrina tertia

     Alter odoriferas pistillo smazzolat herbas,
formazzumque simul frescum misturat et ova,
pistumenque facit dulcem iungendo canellam,
lacteque manduleo coitum distemperat istum,
trans pellem deinceps implet carnemque polastros,
qui calida lixantur aqua buliente lavezo,
ipsa finatantum pistumina dura fiantur,