Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/319


namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.

   Tu quoque magniloqui sublime poëma Marulli
   non eris aequandum vati quem protulit Andes.
   Edidit Armeniden nec qui sub veste cuculli,
                               [Raphaël.]
   nec Zacharias, nec multi denique vates
   aequivalent nostro vati quem protulit Andes,
   namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
   Materies Asolana gravis veniet quoque Bembi,
   metra Thibaldaei, Seraphini, Cornaque Zani,
   Modena Pamphilico de Saxo multa cavabit
   quos tamen esse pares Danthi, lepidoque Petrarchae
   secla negant, nam sola datur laus magna vetustis.
     Nec Merlinus ego, laus, gloria, fama Cipadae
   quamvis fautrices habui Tognamque Gosamque,
   quamvis implevi totum macaronibus orbem,
   quamvis promerui Baldi cantare bataias,
   non tamen altiloquis Tiphi Caroloque futuris
   par ero, nec dignus sibi descalzare stivallos.
   Non tamen hanc zuccam potui schifare decentem,
   in qua me tantos opus est nunc perdere dentes,
   quantos Roma viros nunc obtinet inclita sanctos,
   relligiosorum mores quot habentur honesti,
   quotve forum iusta doctores lege gubernant,
   quot divas habitat matronas integra Pallas,
   denique quot sanctae gentes urbesque Romagnae
   aut Lombardiae, Toscanae aut totius orbis.