Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
To. Oybo, nimis puzzat, glo glo, mischinus anego,
non, Bigoline, bona est, prius illam quaeso biassa.
Pe. Quid facitis, pinfen? lassa, Bigoline, Tonellum.
To. Heu quia sum mortus, mi mi Pedrale sodalis.
Da precor altorium, cernis quod me male tractat.
Bi. Non, Pedrale, tibi feci unquam displicimentum,
nescis quam peius hic me tractavit adessum.
Pe. Ne facias, Bigoline, leva sursum, leva dico.
Bi. Fac mihi promittat me non offendere quando
laxatus fuerit; vis hoc promittere? parla.
Pe. Is bene promittet, non sic, Tonelle sodalis?
To. O Pedrale, nimis fuit haec iniuria grandis,
attamen ista tuum ponatur propter amorem.
Pe. Surgite, pastores, vestras iam tangite dextras.
Tu, Tonelle, manens lascivas pasce capellas;
tu, Bigoline, casam redeas, iniuria nulla est.
Et iam phoebeus radius distollitur orbi.