Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/288

282 appendice


doquidem plurimos tibi adducere possum testes, maxime coherbolattos meos. Infantasticabile vero nostri poëtae sentimentum iam menses pene septem adeo sforzatus sum distorthiare vel magis crevellare, quod meum ingenium quasi (velut aiunt) de birlo cascavit. Singula tamen brancatissime ad ultimum attacavi, tantam philosophiae, astronomiae, cosmographiae, musicae, nigromantiae, phisicae, alchimiae sparpagnationem et doctrinam maravigliatus ut nihil Pytagoram, nihil Platonem, Ptolomeum, Boëtium, Zoroastrum, Avicennam, Geber fuisse iudicatum est. Praeterea grandiloquacitationem, sermonisque pinguedinem masticantes, Ciceroni, Vergilioque incagare praesumimus. Nonne quandam parlandi bravariam et altezzam sua demonstrant carmina?

     Raspantes nequeunt in stroppa stare cavalli, ecc.

[altri versi congeneri].

Quid in pulcherrimis comparationibus adeo laudare convenit Lucanum? ecce noster Merlinus quid de Baldo scribens ait:

     Cum quali furia taurus sub amore vedellae, ecc.

     Qualis villanus cui nuper forza botazzi, ecc.

[cita per disteso i notissimi paragoni].

Si descriptionem alicuius maritimae tempestatis quaeris, quid tuum vadis rumpendo cermisonem circa primum Aeneidos Vergilii dicentis:

     Una Eurusque, Nothusque ruunt, creberque procellis

     Aphricus;

en Merlinus ait:

     Iam gridor aetherias hominum concussit abyssos, ecc.

[è la descrizione della tempesta, cfr. lib. XII, 472 sgg.: molti versi però citati nella prefazione offrono delle varianti col testo medesimo della Toscolana. Altra prova, se pur ve ne fosse bisogno, che le prefazioni di Aquario Lodola son farina del Folengo].

Si moralitatem, laudabilesque autoritates optas, quid Iuvenalem, Horatium, Terentiumve scartabellare bisognat? audi Merlinum nostrum.

     Post damnum pentire valet, mihi crede, negottam, ecc.

[e molte altre sentenze sparse nel Baldo__].