Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/280

274 appendice

recamati, millibus et stringulis ornati. Qua propter richissimum te arbitramur. O si teipsum considerares, quam bellum nobis de te spectaculum praebes, quum passu portantino tich tach pedibus sonantibus hinc inde per urbem cursitas! An tibi filios optabimus? nec ita, quando quidem castratus es, nam dum in arte castratoria te peritum iactabas, quendam soldatum lergnam patientem eunichizare presumpsisti, credens (ut usaris) aliquem ditesticulare porcellum, illi miserulo genitalia simul et animam cavasti. Porro soldati ceteri, non pocum tua pro imperitia sdegnati, te nasconditer pigliarunt ligaruntque, ac sine tantis tenais, ferrisque affogatis, tibi castronato baricocolos extirparunt, fadigamque filios generandi penitus abstulerunt. Hinc tibi supra pilastrum quendam carmen attacatum fuit, creditum poëtae Godii.

          Legis adimpletor meritat Scardaffus honorem,
               vult oculum pro oculo, pro pede vultque pedem.
          Sic, dum testiculos morienti taiat ab uno
               milite, testiculos praebet et ipse suos.

Ringratiandus tamen est magister Zucconus peritissimus castrator, qui rogatus nisi tradidisset aiuttum, tirasses merito sursum (ut aiunt) calzas. Ergo nec huiusmodi salutatio convenit homini docto, ricco, castratoque. Tanta denique fantasticatione cerebrum gratavi, quod pulchra, quod sufficiens, quod omni laude dignissima, per me salus retrovata est. Accipe igitur, frater mi Scardaffe, mi frater dico, quem super furcas tam filialiter et voluntariter appicatum viderem et crocitantes cornachias effossis oculis nutrientem. Mi denique frater, cui cancarorum quattuor galeas desidero, cui quantos per contadinorum copias sentimus nominare giandussas, angonias, codosellas desideramus in corpore, talibus namque gratiis (sunt enim gratiae gratis datae) perfectior et praticatior herbolattus evaderes. Sint itaque tua salus infrascripta mala, quae Merlinus noster in quartadecima macaronice loquens de Saturno ait:

Capitis dolor, hydropisia, ecc.1.

Haec itaque Saturni familia tua sit salus, dilecte Scardarle, quia iuxta meritum dandum est precium, nec tantum haec eadem in tuo corpore desideramus. Verum tum in famiglia et parentela tua, tum in amicis, benefactoribus et tibi benefacturis appeto; quis non

  1. Segue tutta la filatessa delle malattie: cfr. Baldus, XV, 362-73.