Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
saggio di varianti della tuscolana | 285 |
macaronicen huiusmodi vocabula sapiunt; nam quo magis grossiliora sunt eo magis macaronicam adducunt elegantiam, et tanto plus intelligibilia quanto grossolania. Ut quidem enim macaron inventum est? Dicimus «se cagat adossum»; melius (fateor) dici potuerat «timet». Sed cur, inquam, fuit repertum macaronicon? causa utique ridendi; ergo «se cagat adossum» positum est causa ridendi et non orandi, nam vulgariter dicimus: «el si caga adosso di paura», quando quidem vulgare eloquium est macaronicis poetae latinizare. Sed dicet aliquis: — Vocabula fingis, o Merline, quibus patria tua solet uti tantummodo, exempli gratia «doniare puellas», «cimare», «tracagnum» et cetera, quae tantum aut mantuanice aut bressanice possunt intelligi. — Respondeo: quod veluti non omnes aut grecum, aut hebreum, aut arabicum, aut chaldeum, aut denique latinum simul intelligunt, ita nil mirum si cuncti mantuanicum, aut florentinicum, aut bergamascum, aut todescum, aut sguizzarum, aut scarpacinum, aut spazzacaminum minime sciunt pariter intelligere.
Ut quid ordinantur commentatores ac linguarum interpretes? ut quid translatores? procul dubio causa splanandi linguarum incognoventiam. Ergo non fas est meipsum auctorem interpretare. Iterum obiurgaris me non sillabarum quantitatem observasse; respondeo iterum quod veluti summopere differt orthographia vulgaris et toscana latinitati Ciceronis et Vergilii carminibus, ita macaronices regula difert a latina sicut inferius videbis. Praeterea si me ignorantem, minime doctum, minime poëticum reperis et probas, non erras, immo cedo et fateor id humeris meis pondus congruum non fuisse.
Verum qualem cognoscis talem tibi amicum accipe.