Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/314


Libro XX, l'enumerazione de' musicisti famosi (cfr. _Studi folenghiani_, p. 146):

     O ventura bonis felicia secla diebus,
   florida monstrabit cum musica sacra Leonis
   sub spe pontificis quantum sit grata Tonanti.
   Nascere phoebei decus, o Iosquine, senatus,
   nascere qui primos in hac arte merebis honores.
   O felix Bido, Carpentras, Silvaque, Broier,
   vosque Leoninae cantorum squadra capellae,
   Iosquini quoniam cantus frifolabitis illos,
   quos Deus auscultans coelum monstrabit apertum.
   Missa super voces musarum, lassaque far mi,
   missa super sextum, Fortunam, missaque musquae,
   missaque de Domina, sine nomine, duxque Ferarae.
   Partibus in senis cantabitur illa Beata,
   huc me sidereo, se conge, Preter, et illud
   compositum Miserere duca rogitante Ferarae.
   Nascere phoebeae laus ergo prima cohortis,
   o Iosquine, Deo gratissime, nascere mundo
   compositure diu, quem clamet musica patrem.
   Magnus adorabit tua tunc vestigia Brumel,
   Iannus Motonus, Petrus de Robore, Festa
   Constans, Iosquinus qui saepe putabitur esse,
   tuque pater Franchine novas componere normas
   incipe et antiquas remove squallore sepultas.

Lib. XXII, l'interrogatorio di Baldo e compagni dinanzi a Culfora (cfr. lib. XXIV, v. 144 sgg.):

     Culphora contremuit corpus tam grande Fracassi.
   Interpellat eum: qui sit, quo sanguine natus.
   Fracassus secum rodens in corde cathenam
   respondit curvans laccam sermone trementi:
   --Nomine Sturlonus dicor, sum natus ab uno
   nomine Burdacho nato de stirpe gigantum,
   qui schazzare Iovem voluerunt de paradiso.--
   Culphora plus tremuit talem sentendo parolam.
   Postea fatezzas Baldi vultumque galantum
   mirabat, latosque humeros, strictumque fiancum.