Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/283


saggio di varianti della tuscolana 277

intro non pocam mentis cagarolam incutiebat. Verum gaiardos assumentes animos deliberavimus accepta prius victuaria, nec non lanternarum lusoribus, illam finaliter incuriosare. Facto itaque signo crucis, magistro Salvanello davantum eunte, subintravimus, et caminantes caminantes semper magis ad bassum andabamus. Post duorum caminamentum dierum, ecce vetustas cadaverum gambas, testas, brazzos, spallas, variaque diversorum animalium acatavimus ossamina, quibus calcatione pedum trapassatis, antrum spaciosum cum duabus de brunzo portis mire lavoratis ac intertaiatis aspeximus; hic dubitativi per horam unam remanivimus quis prius introgredi bastaret animo, resembrantes illis sgnavoliloquis gattis, qui concilio facto consultaverunt Apollinem quis mezeni persuttum prior assaltare deberet; aut magis assomiabamur toppis vel soricis, qui sortem buttarunt qualis foret attacaturus sonalium adversanti gatto. Tandem ad guisam pegorarum, unum presumptuosiorem aliis seguitavimus. Imus hinc inde per illam cerchitantes grottam, vidimus incudines, martellos, tenaias, scarpellos, et haec similia multum rugine facta. Vidimus insuper gambas, schincas, testasque homininas: quanta maravigliatiatione afficiebamur tu ipse pensato. Ulterius procedentes ecce (mirabile dictu) marmoricias undecim adnumeravimus sepulturas, quarum granditudinem non meum est calamo distorchiare. Super illas autem porphidina tabula ficcabatur pendula, qua litterulis antiquis et indoratis hoc epigramma compositum per nostrum Merlinum Cocaium poëtam mantuanum sculpebatur. Lege:

          Hos sculpsit tumulos Merlini dextera vatis,
               magnanimos posuit sub quibus ipse duces.
          Qui phlegethonteas superis cedentibus umbras
               lustrarunt, et res, quas egocumque cano.
          Scripsimus hexametro baldense poëma cothurno,
               non tamen ad metam sors tulit ire suam.

His dudum subtiliter fantasticatis, epigrammata supulchrorum sigillatim perlegere comenzavimus. Erant (velut dixi) lapides undecim galantiter et strafozate per sculpturam fabricatae. Quarum in medio formosior aliis sepultura super quatuor leones bronzineos eminebat et in porphidina monumenti bianchitudine talia notabantur carmina. Lege:

          Baldo nempe gravi sum debilis urna sepulto,
               quem nihil infernae terruit unda Stygis.