Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/317


saggio di varianti della toscolana 311

his male Furlivium Candraghis obtumet uncis,
his Cesena riat proprios, hilaratque Leones,
his fumentatur Vandris Ravenna bioncis,
his raro possum Venetam schancare Leaenam,
his Patavos (nec me distollit Blusa) relinquo,
his saltat, guizzat, sed non Vincentia fambrit,
his Verona tumes, spleumas, ac ore gliassis,
his gragnit, sed non piscombrat Brixia Mellam,
his Bergamaschis praesunt Baricondia surdis,
his quondam Manto fuerat vicina Cremonae,
his tamen heu! cur non seducta est Mantua nobis?
his tamen heu! cur non potui violare Cipadam?

Lib. XXV, l’enumerazione finale de’ poeti contemporanei:

     Sunt quoque (nescio qui sana sine mente poëtae)
qui partiales patriae propriique tyranni
complevere libros follis, verisque bosiis.
Sed quales habeant poenas audite, poëtae,
ut quoque vos tantas schivetis fingere frappas.
Sunt ibi diaboli numero tres mille vel ultra,
iugiter officium facientes herbolatorum.
     Quaeque suo proprio subiecta est alma diablo,
qui dum complet opus stat altam supra cadregam.
Undique dant gridos, veluti gridare solemus
quum dentem nobis guastum barberius extrat,
nam cum lancettis, uncinis atque tenais
quisque cavat dentes nunquamque cavare rafinat.
Quottidie quantas vates fecere bosias,
quottidie tantos opus est ammittere dentes.
Sed quo plus streppant illos, plus illico nascunt.
Inter eos igitur Cingar cognoverat unum,
nomine Durantum, qui dum cecinisse Leandram
se iactat doctis sbeffatur ubique poëtis.
Ardimentum habuit, quamvis magrissime cantet,
magnanimo Orlando praeponere gesta Rinaldi.
Perque gulam mentit, quod sic scripsisse sbaiaffat
Turpinum, nec opus Turpini viderat unquam.
Composuit quondam (quem nolo dicere librum,
sed scartafazzum) nomen ponendo Leandram,