Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/289


Denique totum morale volumen retrovabis. Si curiositatem astronomiae velis, quid tantas metallici rammi sphaeras? quid Euclidem conaris intelligere? Vide tertiam et quartam decimam _Baldi_ macaronicen, quando quidem poteris ibi diffusius brancare. Ecce quid de luna dicitur:

   Cernebam lunam maculosa fronte biancam, _ecc._

[_cfr. lib. XIV, 43_].

O eloquentissimum, o peritissimum poëtam! Si quaeris descriptionem battaiarum, rumorem, ordinem squadrarum, denique militiae artem, lege primam, decimam, et decimam nonam, vigesimam primam macaronicem. Si navale bellum lege quintam decimam. Si artem magicam, decimam octavam; si musicam et cosmographiam, vigesimam; si alchimiam, duodecimam.

Sed nihil dicimus de arte poëtica: vide quale principium facit melius assaium quam Vergilius:

   Phanthasia mihi quaedam fantastica, _ecc._

Sed volendo cuncta declarare pulcherrima, totum oporteret adducere volumen in testimonium; tu, ingeniose princeps, melius quam ispienare velim, nosti.

Verum super omnes quae in ipso fuerant virtutes, propheticum habuit spiritum, nam de pontificatu Iulii et Leonis predixit, deque Gonzagarum felicitate, diversorumque nobilium suae civitatis. Taedet me hoc nobile volumen ab illo non fuisse recognitum, nam (teste Columella) terra quo magis lavoratur magis ingrassatur. Id probatur quia (sicut Vergilius) multa carmina reliquit imperfecta. Attamen solertia qua fungor ad melius quo potui primam in formam redigere curavi, sed Scardaffi et avaritia et perfidia multum honoris detrimentum perpessus sum. Scio quod multi admirati sunt quoniam nimis indusiavit ad lucem prodire. Incusanda est numorum cupiditas, nam tamporibus nostris virtus depressa tenetur, et avaritia philosophiae praepo