Questa pagina è stata trascritta e formattata, ma deve essere riletta. |
286 | appendice |
IV
Normula macaronica de sillabis
Normula sillabarum macaronicarum haec est: ut quaelibet vocabula vulgariter latinizata scribi debent in forma vulgari, sicut «orecchia», «occhius», «rozzus», «razza» et innumerabilia. Latina vero vocabula suam observant quantitatem, ut «caballus», «focus», «accendo» et cetera.
Quaelibet dictio macaronica, cuius prima sillaba duos habet consonantes, non haerentes sequenti sillabae, sunt ad placitum, ut «gridare», «sbraiare», «tracagnum»; tamen non succedente vocali, quia tunc brevis esset, ut «briossus».
Quaelibet dictio quae litteram «i» et «u» claudit inter duas vocales latine fit longa, ut «maia», sed macaronice fit ad placitum, ut «taiare», «sbraiare» et cetera. Quaelibet adverbia terminantia in «a», aut in «e», aut in «o» latine sunt longa, quamvis multa in «e» excipiuntur; sed macaronice sunt ad placitum, ut «valde», «longe», «retro», «ultra», «erga» et cetera. Reliqua vero latinitatis aut vulgaritatis orthographiam servant; verbi gratia, si hoc nomen «aqua» non potest latiniter aptari versibus, scribe vulgariter «acqua», tunc de brevi fit longa sillaba.
Denique sicut Vergilius ac caeteri vates in arte poëtica potuerunt alterare sillabas autoritate sua, verbi gratia «relliquias», ita macaronicus poëta non minus hanc auctoritatem possidet circa scientiam et doctrinam propriam, ut «catare» et «cattare», quamvis rarissime. Item macaronice potes duas vocales collidere in medium dictionis, ut «curiosus», trisillabum facere potes, ut stare possit carmen. Item sicut plurima vocabula differunt a derivatis suis quantum ad sillabas, ut «sedes» habet primam longam, et «sedile» brevem; «flagrum» et «flagellum»: ita macaronice dicemus «frater» et «fradellus», «cagna» et «cagnola», et multa alia. Tamen de principio ad finem libri repperies me latinae poësiae et regulae summa cum diligentia adhaerere. Reliqua vero non bene tibi quadrantia aequo animo feras et haec bastabilia sunt quantum ad sillabarum macaronearum regulam.