Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/284

278 appendice


Ad manum dexteram ipsius sepulchri candidissimus alter tumulus a quattuor bianchezantibus sublevabatur columbis, hoc etiam intaliatus metro. Lege:

     Semper apud Baldum contempto patre Rubinus

          vixit, et a tumulo non procul esse tulit.

Ad sinistram vero eiusdem sepulchri baldensis aliud virgulatum ac totum discoloribus intravaiatum vidimus sepulchrum, in quattuor gattis sorianis apostantem, ubi disticon subseguitans legebatur:

     Vixi praedator Cingar, sed lapsus ad orcum

          flevi, mens fletus coepit et alta meos.

Apud Rubini marmor talis quoque versus in quodam saxo notabatur, ad guisam furni fabricato, supraque quattuor grandes et parvas, grossas et subtiles trevellas sustentato. Lege:

     Captus ab egregio Baldi Philotheus amore

          dicor, hic ossa petram, spiritus astra tenet.

Non procul apud Cingaris lapidem hos annotatos versus in faciem tumuli ab aliis diferentiantis (erat enim plus altus quam longus) vidimus, quem Circes et Medea metalliciae sustentabant anxiositer. Lege:

     Si me semicanem fecit natura, quid inde?

          Falchettus vidi tartara, cerno deos.

Quapropter hac pro versifichitudine considerascebamus eundem Falchettum extitisse semimastinum, apud quem pulcherrimum saxum, totum vignarum maderis circumtorchiatum inspeximus, supra duos canes et duos hircos depositum, sic epitaphizatum. Lege:

     Nobilis Hircanus dedit huic sua membra sepulchro,

          cui nutrix mater Cingaris ipsa fuit.

Apud eandem Hircani sepulturam carmen istud haerebat lastrae calcedonii, et pondus marmoris quatuor linces maculosae obliviosaeque sustentabant.

     Infans ut Baldo vixit Moschinus, homoque,

          si ditem haud secum viderat astra videt.

Non procul ab ipso monumentum aliud sublime fundabatur super