Pagina:Folengo - Maccheronee, vol 2, 1911 - BEIC 1820192.djvu/282

276 appendice

II

LAUDES MERLINI

eiusdem magistri Acquarii Lodolae ad illustrem dominum Pasarinum Scarduarum comitem, de vita et moribus Merlini Cocaii et de inventione huius voluminis.

Dudum, serenissime princeps, adeo meum imbalordasti cervellum, ut tibi de catatione voluminis huius aliquid ispienare velim, quod de memoriae cadastris quasi mattus cascarim. Quam ob rem ne tantum mihi amplius tribuas impazzum, accipe rem, non quam orecchis aut naso audivi, veruni his manibus pertoccavi. Iam pridem nosti quantum ego sim in curiosare mundum solicitus, diversasque rerum proprietates; et hoc herbolattos, dentiumque cavatores, braghirorum conciatores maximamenter condecet. Accidit nos aliquanti herbolatti Armeniam versus navigabamus causa retrovandi radices, herbas, lapides, vermiculos et huiusmodi facendas ad conficiendam tiriacam bisognatissimas. Erant nobiscum super eandem, medesimamque garavellam, seu barcam intelligibilius dimandandam, magister Salvanellus Boccatorta, magister Dimeldeus Zucconus, magister Ioannes Baricocola, magister Buttadeus Gratarogna, et ego magister Acquarius Lodola. Erant praeterea quatuor praticatissimi artis physicae giudei: Samuel videlicet, Nabaioth, Helcana, Ruch. Isti omnes insimul aequoris schenam traversando schavezzabamus. At pluribus exactis giornis, ventorum contrariatio tanta surrexit, et pluviarum discrepantibus ventositatarum fulminibus tanta fluctuatio nos accoiavit quod ad quandam inhabitatam et inherbosam terram nostra tandem garavella se nolendo inzappellavit. Ibi ergo nescio quo portu recepti, anxii, stracchi, affamati, bagnati tandem desmontavimus in sabionigeram littoris spiazam, et aliquanticulum repossati surreximus ad investigandam loci proprietatem. Terenus erat primamenter arenosus, unde foltum pignarum intravimus boscamen; insofribilem caldum Phoebus illic sparpagnabat, quapropter tum pro maris balordimento sbalanzantis, tum pro solsticii boimento ad cuiusdam smisuratae montagnae cavernam prestiter confugimus. Quae primo in intramento guardantibus