cui dignum fecit noster Serraffus honorem,
namque sigillatus caera fuit ille culina.
Heu quales streppos misero dabat ipse diavol.
Sgretolare suas audiebas longe ganassas.
Cingar compatiens fecit restare diablum,
Durantumque rogat: quare sic absque rasone
Orlandum biasmat, nimium laudando Rinaldum.
Ille sed avulsis pro dentibus, oreque balbo
respondet: — Quia iam pacueunt futa ialdi — 1.
Sic ergo quicumque volunt praeferre Rinaldum
Orlando dicam: quod amant hi furta Rinaldi.
Namque procul dubio fortissimus ille senator
romanus, Bravaeque comes Orlandus et armis
et sensu et meritis superasset mille Rinaldos.
Non tamen alta quidem condemno facta Rinaldi.
Ast veri auctores Orlandum praeposuerunt,
ac in venturo praeponent tempore vates,
maxime Boiardus, dictusque Maria Matheus,
plus sentimento, facili quam carmine, dives.
Surget Alovisus tuscus, Franciscus et Orbus,
magnus Ariostus, laus, gloria, palma Ferarae,
tempore mancus erit Petrarcha, carmine sed non.
Inveterata nocet laus nobis saepe modernis.
Mons quoque Carmellus Baptistae versibus altis
iam boat, atque novum Manto fecisse Maronem
gaudet, nec primo praefert tamen illa Maroni,
namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Splendet in altiloquo Pontanus carmine, stellas
dum canit et septem quos ambit signifer orbes,
dum monet agricolam quo purget tempore citros,
non tamen aequatur vati quem protulit Andes,
namque vetusta nocet laus nobis saepe modernis.
Exiet arcadicus per sdruzzola metra libellus
Nazzari, quo prata, greges, armenta capellas,
pastoresque canet, silvas, magalia, nimphas.
Christeidan post haec cantabit dignus Homeri
laudibus, at cedet vati quem protulit Andes,
- ↑ Responsio Duranti balbutientis. Sic enim dicere voluit: — Quoniam placuerunt furta Rinaldi.