Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato/Documenti

Documenti (1133— 1805)

../Parte seconda/Epigrafe commemorativa della consacrazione della nuova chiesa di San Pier Forelli ../Indice IncludiIntestazione 19 dicembre 2018 100% Da definire

Parte seconda - Epigrafe commemorativa della consacrazione della nuova chiesa di San Pier Forelli Indice
[p. i modifica]

DOCUMENTI

(1133-1805)

[p. iii modifica]

DOCUMENTI


I.

(25 agosto 1133.)

In nomine Domini Dei eterni, anno ab incarnatione eius centesimo trigesimo tertio post mille, octava kal. septembris, inditione decima, feliciter. Manifesti sumus nos Berardus qui Nonteiuvat vocor, et Malabranca, comites, germani filii bone memorie Alberti comitis; quia per hanc cartulam convenientiæ nostræ et scriptum obligationis et promissionis, promittimus et obligamus nos æcclesiæ plebi et canonicæ sancti protomartiris Stephani in burgo quod vocatur Pratum sitæ, quod neque nos, neque nostri heredes, ullo umquam in tempore, erimus in facto aut Consilio vel consensu, quod aliqua æecclesia hædificetur infra teriturium ipsius plebis, absque consilio et bona voluntate præpositi et canonicorum ipsius plebis et canonicæ. Et insuper, spondimus et promittimus pro nobis et pro nostris heredibus, ut si ullo umquam in tempore fecerimus aut consiliati fuerimus vel consenserimus contra hanc nostram convenientiam et obligationem, vel si aliquis fecerit vel facere voluerit, et nos contrariabimus bona fide et sine fraude, quoniam sic iuravimus ad sancta Dei evangelia, nos facturos et observaturos, tunc componere et dare debeamus nos, vel nostri heredes, præposito et canonicis eiusdem æcclesiæ et canonicæ auri optimi libras centum, et iusiurandum suam obtineat firmitatem. Actum prope ipsam æcclesiam, feliciter. [p. iv modifica]Signum § § § § manuum Uguicionis de Monteboni, et Ranucini filii b. m. Rustikyni de Campi, et Ramundini filii de Sarda, et Marinelli filii b. m. Bernardi, rogatorum testium.

(L. S.) Ego Guibertus notarius scriplor huic cartulæ completionem imposui.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Comunità di Prato.)

II.1

(giugno 1184.)

(L. S.) In Dei omnipotentis nomine. Breve
Petri de porta Fuia. In presentia bonorum hominum
vertebatur inter plebem Sancti Stephani de
comuni voluntate anbarum
qui eorum arbitrio litem providea...
sunt vocati. Ex parte vero iam
sunt electi. quorum arbitrio utraque par...
de Garignano oratorium sive ecclesiam in castro Pr...
ut prepositi ipsius plebis Sancti Stephani qui pro tempore ibi fuerint habeant
rector vel sacerdos in eadem ecclesia vel oratorio promittat obedire
et prepositus vel eius capitulum ibidem investiat eum
iamdictus rector vel sacerdos predicto prep...
habuerit. Item de controversia qu...
ut si quis ex devotione sua sepulturam eligere
vel eius capituli quicquid testatus fuerit in canonica
preterea si quis infirmitatis causa adierit monasterium ibique per...
abbatis relinquatur quantum de testamento eius prepositus habere debeat
vel sacerdos in predicta ecclesia institutus visitet plebem [p. v modifica]
cappellani. Item rector vel sacerdos officium
mento aliarum ecclesiarum ibi prius edificatarum
festivitatum supradictæ ecclesiæ prepositus
et si quo tempore fuerit communis voluntas et concordia prepositi et abbatis
quod aliter fieri non possit omnia iamdicta iura predicte canonice Sancti Stephani
fiant salvo iure Arrigetti Malamani de Colonica. Quod
et sub pena librarum centum. pro quibus centum libris obliga...
illud cafagium quod canonica habet ad Tontolam. Ex pa...
obligavit eis illud cafagium quod monasterium habet
que hoc totum quod hic superius scriptum est et arbitratum est semper
denariorum parti fidem servanti inferre cogatur. et tam dicti
predicta pena integre solvatur ita ut post penam solutam
anno millesimo centesimo octuagesimo quarto, mense iunio. indictione
Signa § § § § manuum Ricoveri filii Buie et Boniti filii
testium coram quibus supradictus Vbaldus abbas
scilicet donni Pauli presbiteri et donni Gerardi presbiteri et donni
prepositus iamdicte canonice una cum consensu omnium suorum
Vguiccioni et presbiteri Ildibrandi et presbiteri Rugieri et presbiteri Tinte Bovacciani
quattuor arbitri laudaverint et arbitrati fuerint publ...

(L. S.) Ego Bovaccianus iudex et notarius his omnibus rogatus
interfui et in publicam formam redegi et omnibus suprascriptis publice.. .

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

III.

(25 marzo 1219.)

In Christi nomine, amen. Lis et controversia vertebatur inter presbiterum Parisium plebanum plebis Sancti Iusti, vice et [p. vi modifica]nomine ipsius plebis et pro ipsa plebe, ex una parte; et dominum Henricum prepositum plebis Sancti Stefani, vice et nomine ipsius plebis et pro ipsa plebe, ex altera; videlicet, de dividendo plebatu Sancti Iusti a plebatu Sancti Stefani, et de limitibus et terrefinibus ponendis et consignandis inter ipsum plebatum Sancti Iusti et plebatum Sancti Stefani, qui dividant suprascriptos plebatus: quam etiam litem et controversiam totam suprascriptus plebanus, vice et nomine dicte plebis Sancti Iusti et pro ipsa plebe, consensu presbiteri Borghesi sui fratris et ipsius plebis canonici; et dictus prepositus, vice et nomine suprascripte plebis Sancti Stefani et pro ipsa plebe, consensu presbiteri Iohannis de Sancta Lucia et presbiteri Iohannis de Sancto Petro Furello, et presbiteri Alberti, et dominorum Grifi et Bonagiuncte fratrum suorum et ipsius plebis canonicorum; compromiserunt et dederunt et posuerunt in presbiterum Napoli canonicum Sancti Iusti et dominum Zonghellum canonicum pratensem eorum arbitrio et voluntate laudandam, arbitrandam, terminandam, finiendam, una vice vel pluribus vicibus, suprascriptis partibus presentibus vel absentibus, vel altera earum. Et promiserunt dicte partes, pro se suisque successoribus, sibi ad invicem per stipulationem observare et adimplere omnia et singula que ab ipsis arbitris concorditer vel ab altero eorum concordia alterius de suprascriptis vel infrascriptis, vel de aliquo sive pro aliquo suprascriptorum, laudata, arbitrio terminata et finita erunt, et sicut laudata et terminata erunt; sub pena centum librarum bonorum denariorum sibi ad invicem per stipulationem promissa solvenda et prestanda parti arbitrium servanti ab altera parte arbitrium frangente vel non observante, et omne dampnum et expensas de iure restituere et emendare; et preterea hec omnia firma et rata tenere et observare; renuntiantes fori privilegio et omni iuris et legum auxilio, omnique etiam exceptioni speciali et generali rei vel persone coherenti vel patrocinanti, vel in antea coherende vel patrocinande.

Acta sunt hec Prati, in claustro plebis Sancti Stefani, presentibus archipresbitero Iudice, Rainerio Painocti, et Alberto de Sexto, testibus ad hec rogatis. Anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo octavo decimo, tertio idus martii, indictione septima. [p. vii modifica]

Item postea, alia die proxime sequenti, in suprascripto loco, presentibus et rogatis testibus dictis Rainerio et Alberto; presbiter Orlandus et Inghilescus, canonici Sancti Iusti, suprascriptis omnibus consenserunt, renuntiantes omni iuri et legum auxilio. Item, eodem die, super ripam plebis Sancti Stefani, presentibus et rogatis testibus dictis Rainerio et Alberto; presbiter Niccholaus canonicus plebis Sancti Iusti suprascriptis omnibus consensit, renuntians omni iuri et legum auxilio. Qui vero arbitri suprascripti, postea, anno dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonodecimo, octavo kalendas aprilis, indictione septima, in suprascripto claustro Sancti Stefani, presentibus et rogatis testibus Diodato et Coppia clericis, Iacobino Adalascie, atque Ciotolo, comuni concordia et voluntate laudaverunt et per arbitrium diffiniverunt atque dixerunt, quod tales fines et limites sint et esse debeant inter dictos plebatus, qui eosdem plebatus dividant, silicet: Primus finis et limes sit et esse debeat a via que est iuxta vineam que fuit Mezi ex parte meridiei, et iuxta cafadium quod fuit Mezi ex parte aquilonis, et iuxta campum Mazzamuti ex parte occidentis recto tramite versus orientem, usque ad cantum meridionalem et occidentalem clausure filii Marchesi, que est supra clausuram ecclesie de Gello; et exinde protendatur recto tramite versus orientem usque ad goram et caput semite sive vie que est iuxta clausuram ecclesie de Gello a latere aquilonis, et iuxta clausuram filii Barzalonis a latere meridiei; et exinde protendatur recto tramite versus orientem ad trivium vie publice, cui trivio j. clausura ecclesie de Gello, jj. filius Barzalonis, jjj. quidam campus, qui dicitur Pezalunga. Item laudaverunt et dixerunt, quod secundus limes et finis sit et esse debeat ab ipso trivio directe versus orientem per foveam que est inter ipsum campum qui dicitur Pezalunga et campum filii Barzalonis usque ad campum Veronesi quondam Rainolfi; et exinde protendatur versus meridiem directe per foveam usque ad cantum meridionalem et occidentalem campi dicti Veronesi, qui est iuxta clausuram filii Tebertellaccii, et ab ipso canto versus orientem directe per foveam que est inter ipsum campum Veronesi et clausuram filii Tebertellaccii, usque ad semitam que dicitur via vetus, qua itur ad clausuram filii Tebertellaccii; et exinde [p. viii modifica] protendatur per ipsam semitam, silicet versus orientem, inter clausuram Germie et campum eiusdem Germie, usque ad viam publicam qua itur a Sancta Trinitate usque ad Cortevecchiam; et exinde protendatur versus meridiem usque ad crucem vie que est inter clausuram Arrighetti Opizi et clausuram Galioti et clausuram Adcompagnati et clausuram Cambii; et exinde protendatur per viam qua itur a dicta cruce vie versus Sanctum Pietrum usque ad trivium ubi dicitur esse aurum absconsum, quod est supra ecclesiam Sancti Pietri: cui trivio ab aquilone filius Giannini Lupi, meridie Uguiccione Bambi, oriente Cambius; et exinde protendatur versus aquilonem et aliquantulum versus orientem per viam usque ad trivium quod est inter clausuram Rosonis et clausuram Gerardi Arrighetti et clausuram Iacobi et Benricordati; et exinde protendatur recto tramite versus orientem usque ad quadruivum quod est inter cafadium abbatie de Garignano et clausuram Assalti et clausuram Moscancervelli et clausuram Ferretti; et exinde protendatur versus meridiem per viam usque ad quadruivum quod est inter dictum cafadium et clausuram Gianniconis et cafadium abbatie Sancti Fabiani; et exinde protendatur versus orientem usque ad molendinum dicte abbatie de Garignano, quod est iuxta dictum cafadium a latere meridiei; et exinde protendatur per goram que currit iuxta Ribaldam ad molendinum Latini dal Ferro, per ipsam goram usque ad ipsum molendinum; et exinde protendatur per eamdem goram que vadit per Paparinum ad molendinum filii Barce dal Grummolo, per goram eamdem usque ad ipsum molendinum filii Barce; et exinde protendatur versus meridiem per gorarium vetus usque ad Umbronem. Et laudaverunt et dixerunt, quod suprascripti fines et limites dividant et terminent plebatum plebis Sancti Iusti a plebatu plebis Sancti Stefani; taliter quod suprascripti limites et termini sive fines sint limites et termini plebatus plebis Sancti Iusti a plebatu plebis Sancti Stefani de Prato, et e converso; et dividant dictos plebatus unum ab altero, sicut supradicti termines et limites sunt designati.

(L. S.) Ego Gualfreduccius, domini Frederici Dei gratia Romanorum imperatoris iudex ordinarius atque notarius, predicta omnia ex commissione Convinevilis iudicis et notarii, qui ea omnia [p. ix modifica]rogavit, pro ut per eum reperi imbreviatum, in publicam formam redegi, ideoque subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

IV.

(26 aprile 1250.)

In Dei nomine, amen. Nos dominus Iacobus abbas monasterii Sancti Michaelis de Furculis pistoriensis, et dominus Ricoverus canonicus pratensis, arbitri et laudatores et amicabiles compositores eletti a domino Rainaldo preposito pratensi eiusque capitulo pro ipsa plebe ex parte una, et a domino Gratia abbate Sancte Marie de Garingnano eiusque capitulo pro ipsa abbatia ex parte altera, super lite et differentia que vertebantur inter predicta collegia, sicut publice scriptum apparet manu mei Nicholai notarii, ex vigore ipsius compromissi, habita diligenti deliberatione, pro bono pacis, comuniter et concorditer dicimus et laudamus et per arbitrium diffinimus: Quod cum cappella eclesie Sancti Petri Furelli vacet ad presens, dictus dominus abbas eiusque capitulum habeant liberam licentiam et auctoritatem eligendi quemcumque voluerint in predicta eclesia, dummodo persona non a iure prohibita, sine contraditione et requisitione dicti prepositi eiusque capituli; et predictus dominus prepositus et eius capitulum debeant eidem electioni consentire: qui electus in dicta cappella teneatur observare compositionem et arbitrium olim super dicta capella promulgatum inter predicta collegia, sicut apparet per publicum instrumentum olim factum manu Pellarii notarii. Item, comuniter et concorditer dicimus et laudamus et per arbitrium diffinimus et pronuntiamus: Quod quando dicta cappella post istam presentem institutionem et reformationem vacaverit, prepositus et capitulum suprascripte plebis habeant liberam licentiam et auctoritatem eligendi quemcumque voluerint rectorem et cappellanum in dicta eclesia, sine contradictione dicti abbatis eiusque capituli de Garingnano; ita tamen [p. x modifica] quod eadem die, facta electione, teneantur ipsam electionem et electum presentare dictis abbati et capitulo ad probandam; cui electioni abbas et capitulum debeant consentire. Et eodem modo abbas et eius capitulum teneatur presentare dictis preposito et capitulo pratensi electionem et electum ad probandam: qui electus in dicta cappella teneatur observare compositionem et arbitrium olim super dicta cappella promulgatum inter predicta collegia, sicut apparet per publicum instrumentum olim factum manu Pellarii notarii. Propter quod observandum predicti electi qui pro tempore teneantur prestare corporaliter iuramentum, nullumque preceptum recipere, vel iuramentum facere debeant, quod ad lesionem pertineat predicti monasterii et suprascripte plebis. Item, laudamus: Quod modus et ordo superius expressus deinceps imperpetuum in omnibus et per omnia a predictis partibus vicissim debeat observari. Et si prepositus et capitulum aliquem, sicut dictum est superius, duxerint eligendum, etiam ab ecclesia quocumque casu remoto, ad dictam ecclesiam vacantem, dictus abbas et eius capitulum possit in dicta cappella quemcumque voluerint eligere sacerdotem: et si abbas et eius capitulum, sicut dictum est superius, aliquem duxerint eligendum, etiam ab ecclesia quocumque (casu) remoto, ad dictam ecclesiam vacantem, dictus prepositus et capitulum possint quemcumque voluerint in dicta cappella eligere sacerdotem: salvo in omnibus et per omnia arbitrio et compositione olim lata inter predicta collegia super dicta cappella. Cui compositioni et arbitrio super aliis articulis vel capitulis super hoc non intendimus derogare. Item, laudamus: Quod quidquid dictum est superius de electione facienda, etiam de representatione electi in dicta capella intelligi debeat, etsi non apponatur in electione et representatione facienda ab abate et monacis suprascriptis. Cui arbitrio, et in omnibus que superius sunt expressa, predicte partes, dictum arbitrium emologantes, pro bono pacis, unanimiter consenserunt.

Factum fuit hoc laudum et arbitrium Prati, in capitulo suprascripte abbatie; presentibus et audientibus Bartholo medico, Robino pizicandolo, Loteringo filio quomdam Admannati, Marzufino Navazato filio Gualganotti speciali, et presbitero Iohanne de Sancto Vincentio, et dicto abbate de Garingnano, ad hec omnia [p. xi modifica] testibus rogatis. Millesimo ducentesimo quinquagesimo, vi kalendas madii, indictione viii.

(L. S.) Ego Nicholaus imperiali auctoritate notarius suprascripto laudo et arbitrio iuterfui, et ea omnia de voluntate suprascriptorum laudatorum in publicam formam redegi et subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

V.2

(8 novembre 1294.)

In Christi nomine, amen. Pateat omnibus evidenter, quod cum tam de iure, quam de antiqua consuetudine in ecclesia pratensi et in plebatu ipsius ecclesie actenus pacifice observata, ius funerandi et sepeliendi omnes mortuos dicti plebatus apud plebem pratensem extiterit et existat, ita quod nullus prelatus vel rector ecclesiarum dicti plebatus plebi subiettarum eidem potuerint vel possint aliquem mortuum sepellire sine licentia domini prepositi pratensis; vir venerandus dominus Alcampus dicte plebis pratensis prepositus, de consensu et voluntate capituli sui, silicet dominorum Ugellecti Stephani Iacobi et Iohannis, cum presentes plures non essent, dedit et concessit rectoribus ipsarum ecclesiarum, silicet priori Sancte Marie de Castello, rectori Sancti Marchi, rectori ecclesie Sancte Trinitatis, rectori ecclesie Sancti Donati, rectori ecclesie Sancti Iacobi, rectori ecclesie Sancti Petri Forelli, rectori ecclesie Sancti Georgii, rectori ecclesie Sancti Thome, rectori ecclesie Sancti Bartolomei de Coiano, rectori ecclesie Sancti Petri de Fighine, rectori ecclesie de Cerreto, rectori ecclesie de Sancta Lucia, rectori ecclesie de Ribalda, rectori ecclesie de Paparino, rectori ecclesie Sancti Salvatoris, rectori ecclesie Sancti Michaelis de Trebialto, presentibus et futuris, plenum ius et potestatem funerandi et sepelliendi omnes mortuos et mortuas de populo [p. xii modifica] suo dumtaxat, ita quod nullus predictorum rectorum possit sepellire aliquem advenam seu quemvis alium qui de sue ecclesie populo non sit vel existat, sine dicti domini prepositi licentia speciali. Predictam autem donationem fecit hoc modo et forma, quod dum corpus cuiusquam parrochiani alicuius dictorum rectorum fuerit tumulandum, ipse rector primo invitare ad exequias defunti prepositum et capitulum et cappellanos dicte pratensis plebis teneatur, et eisdem procuret oblationem congruam exhibere ac quartam partem iudicii, et medietatem cere huiusmodi funeris, die sepulture, si potest, vel saltem infra triduum, talis rector Sacriste dicte pratensis ecclesie interea dare et solvere teneatur. Rectores vero ecclesiarum dicti plebatus existentium extra Pratum sue dummodo consuetudini relinquendo, videlicet rectores ecclesie Sancte Lucie et Sancti Michaelis de Cerreto, et Sancti Martini de Paparino. Quam quidem concessionem iuris funerandi dictus prepositus et suum capitulum convenerunt et promiserunt per se suosque successores dictis rectoribus stipulatione solempni, et eorum cuilibet, firmanti et ratam habere et tenere et contra non facere quomodolibet vel venire, sub pena et ad penam centum marcharum argenti, et sub ypotheca et obligatione bonorum suorum omnium: et e converso dicti ecclesiarum prelati et rectores, per se suosque successores, convenerunt dictis preposito et capitulo, pro se suisque successoribus pro dicta pratensi ecclesia recipientibus et stipulantibus, predicta omnia et singula firmiter actendere et observare, sub pena predicta centum marcharum et suorum omnium bonorum obligatione. Renuntiantes omni exceptioni, et legum et canonum auxilio.

Acta sunt hec in coro ecclesie pratensis, presentibus Mellio canonico plebis de Filectore, Mangno famulo domini Stephani canonici pratensis, Palmerio clerico dicte pratensis ecclesie, Leone Romei de Sancto Miniate, Tura Ghiselli, et aliis testibus; sub anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, indictione viii, die viii mensis novembris.

(L. S.) Ego Francischus filius quondam Bruni de Prato, imperiali auctoritate iudex ordinarius et notarius, suprascriptis omnibus interfui, et ea omnia rogatus publice scripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

[p. xiii modifica]

VI.

(15 maggio 1301.)


In Dei nomine, amen. Vacante ecclesia Sancti Petri Forelli de Prato plebatus plebis de Burgo, pistoriensis diocesis, per renumptiationem discreti viri presbiteri Bonsi olim Homodei quondam rectoris dicte ecclesie Sancti Petri, dominus Petrus abbas monasterii Sancte Mariæ de Gheringnano de Prato, una cum suis monacis et capitulo dicti monasterii, scilicet donpno Beningno, donpno Arrigo, et donpno Petro monacis dicti monasterii, cohadunatis in capitulo dicti monasterii ad sonum campane ad infrascripta facienda, ut moris est: ipse abbas cum consensu dicti sui capituli, et ipsum capitulum de consensu dicti abbatis, ad quem dominum abbatem et capitulum presentem electionem tam de iure quam antiqua consuetudine spectare dixerunt; volentes predicti abbas et capitulum, in quantum in eis est, de pastore ydoneo providere, ne dicta ecclesia in spiritualibus et temporalibus substineat lesionem; considerantes personam Bonaiuti condam Betti clerici dicti monasterii utilem esse ad regimen dicte ecclesie Sancti Petri, per quem bona et iura dicte ecclesie poterunt conmode defensari, hominemque de legittimo matrimonio natum: Christi nomine invocato; ad honorem beate Marie Virginis, et beati Stephani, et beati Petri, sub cuius patrocinio dicta ecclesia nominatur; et ad honorem summi Pontificis et domini episcopi pistoriensis; et ad honorem prepositi pratensis, et sui capituli; et ad honorem dicti domini abbatis et sui capituli, predictum Bonaiutum, hominem vite laudabilis et honeste conversationis, et de legittimo matrimonio natum, ut dictum est, nominando elegerunt et eligendo nominaverunt in rectorem et dominum, et ad rectoriam dicte ecclesie Sancti Petri.

Acta sunt hec Prati, in domo dicti monasterii de Gheringnano, ubi capitulum dicti monasterii cohadunatur; presentibus domino Ricovero domini Alberti, Ciuto Pratesis, donpno Thomagio monacho abbatie Sancti Fabiani, et Feo Boldroni, testibus vocatis; [p. xiv modifica] anno Domini millesimo trecentesimo primo, indictione xiiii, die xv maii.

(L. S.) Et ego Accursus filius Ubaldini, iudex ordinarius et notarius, predictis interfui, et ex conmissione mihi facta a dictis domino abbate et capituìo scripsi et publicavi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

VII.

(12 luglio 1340.)

In Christi nomine, amen. Anno Dominice incarnationis millesimo trecentesimo quadragesimo, inditione viii, die xii mensis iulii. Actum Prati, in porta Fuia, in domo Francisci Cisti, in qua nunc habitat infrascriptus Meus; presentibus ser Iohanne Benamati et Mattheo Ghecti de Prato, testibus ad hec habitis, vocatis et rogatis. Meus olim Bernardi condam domini Faldi de Ranaldeschis de Prato, heres pro tertia parte dicti domini Faldi sui avi, sanus et compos mente, licet corpore lamguens, constitutus in presentia discreti viri presbiteri Batis rectoris ecclesie Sancti Petri Furelli de Prato, de cuius parrocchia est, et in qua nunc habitat dictus Meus; et coram suprascriptis testibus et me.... notario infrascripto, dixit, asseruit, recongnovit et confessus fuit dicto presbitero Bati parrocchiano suo et confessori, quod dictus dominus Faldus, cuius ipse Meus est heres pro tertia parte, tempore sue vite, usuras exercuit in terra Prati; et quod tam per se quam per Ligum et Faldum suos filios, tunc et in eius potestate existentes, a pluribus et diversis personis usuras extorsit, habuit et recepit in terra Prati; et quod nescit nec posset exprimere nomina illorum qui dictas usuras solverunt, nec etiam ipsarum usurarum quantitates. Item, dixit et confessus fuit, ad ipsum ex dicta hereditate pervenisse bona mobilia et immobilia valoris librarum quactuorcentum vel circa, de quibus dixit se ad presens habere et sibi remansisse solummodo infrascripta bona, videlicet: dominium et proprietatem [p. xv modifica] unius petie terre laboratorie unius starii, quinque pannorum, et... pungnorum, super qua est resedium unius capanne, posite in villa Aiuoli, loco dicto al Castellare; cui a primo via, a secundo et tertio Arrighus Nieri, quarto Franciscus Cisti; de qua terra Martinuccius olim... vocatus Castruccio reddit et prestat et reddere et prestare tenetur eidem quolibet anno, iure emphyteotico, staria septem grani ad mensuram pratensem. Item, dominium et proprietatem sexte partis pro indiviso unius petie terre laboratorie novem stariorum, posite in confinibus ville Aiuoli sive Tobbiane, loco dicto Baccharetana, sive al Calice; cui a primo Nese Donatini, a secundo heredes domini Filippi de Tedicis, a tertio heredes Lippi Pieri, a quarto Nieri Iohannini de Pistorio; de qua sexta parte heredes Bellini et Minogius de Bacchareto reddunt et prestant, et reddere et prestare tenentur, eidem, singulis annis, in perpetuum, iure emphyteotico, libras quactuor olei ad mensuram baccharetanam. Item, medietatem pro indiviso unius petie terre stariorum trium et panorum viii, posite in confinibus ville de Tavola, loco dicto in Pantano; cui a primo via, a secundo terra hospitalis Misericordie de Prato, a tertio Ranuccinus Marsoppini; quam terram habet comunem cum dicto hospitali Misericordie. Item, medietatem sive tertiam partem pro indiviso unius starii terre, vel circa, posite in confine ville Aiuoli nel Corso; cui a primo via, secundo Pierus domine Caffarine, a tertio..., a quarto...; quam terram habet comunem cum dicto hospitali Misericordie, et domina Dina, et domina Tiera. Item, medietatem pro indiviso unius petie terre prative stariorum..., posite in confine ville Aiuoli, loco dicto...; cui a primo...; de qua medietate Iuntinus Martinozzi de villa Aiuoli eidem reddit et prestat, et reddere et prestare tenetur et debet, singulis annis, in perpetuum, iure emphyteotico, starium unum grani. Item, sextam partem pro indiviso unius petie terre laboratorie quinque stariorum, vel circa, posite in confinibus ville Aiuoli, loco dicto Nibbiaia; cui a primo Ranuccinus Marsoppini, a secundo heredes ser Loli, a tertio Martinus Tingnosi, a quarto dictus Ranuccinus; quam habet comunem cum Rustichello et Amadore domini Faldi, domina Tiera et domina Dina, et hospitale Misericordie. Item, tertiam partem unius domus posite Prati in [p. xvi modifica] contrata Ranaldescorum; cui a primo via, a secundo ser Iohannes ser Bonaccursi, a tertio Paulus domini Bernardi, a quarto Taddeus Pinaccii; quam tertiam partem ad se pertinere dixit post mortem Rustichelli olim dicti domini Faldi. Et volens de ipsarum usurarum parte sibi, ut heredi dicti domini Faldi, pro tertia parte contingente, plenam et integram satisfactionem et restitutionem, quantum in eo est, facere, pro ipsa satisfactione et restitutione facienda obligavit specialiter et expressim suprascripta bona et omnia alia sua bona presentia et futura, suprascripto presbitero Bati, recipienti et stipulanti vice et nomine reverendissimi patris et domini domini Iohannis de Colunpna Sancti Angeli diaconi cardinalis, prepositi plebis pratensis, et sui vicarii ac locum eius tenentis, et successorum suorum, et omnium quorum interest vel intererit seu interesse poterit; et ea dicte restitutioni esse voluit obnoxia et specialiter obligata. Et ipsa suprascripta bona vendi voluit per reverendum virum dominum Niccholaum de Mazzettis de Florentia, nunc vicarium seu locum tenentem dicti domini Cardinalis pratensis prepositi, et religiosum virum fratrem Lanfranchum domini Ranuccii de Ranaldeschis de Prato, cui et quibus eis placuerit, et pro eo pretio quo eis videbitur; et ipsum pretium ad voluntatem et mandata dicti domini pratensis prepositi in dicta restitutione converti. Et si infra terminum seu terminos per dictum dominum prepositum seu eius locum tenentem statuendum et statuendos non reperirentur petitores qui dictas usuras deberent recipere de iure, quod dictum pretium seu ipsius pretii residuum quod ab restitutione inde facta supererit, voluit et mandavit dari et erogari pauperibus Christi terre Prati, pro animabus illorum qui ipsas usuras deberent recipere per predictos fratrem Lanfrancum et dominum Niccholaum, prout eis melius videbitur convenire; promittens solepniter se et suos heredes et successores firmum et ratum perpetuo servaturos totum et quicquid per dictum dominum prepositum, dominum Niccholaum et fratrem Lanfranchum in predictis et circa predicta et quolibet predictorum factum et gestum fuerit, sub ypotheca et obligatione omnium suorum honorum presentium et futurorum. Renuntians exceptioni non facte confessionis, promissionis et obligationis, contractus non [p. xvii modifica] celebrati et omni alii iuri et exceptioni. Cui Meo volenti et confitenti precepi per guarentigiam ego Iohannes notarius infrascriptus, secundum formam statutorum Prati et aliarum terrarum de guarentigia loquentium, predicta servari, prout superius continetur.

(L. S.) Ego Iohannes olim Pieri de Prato, imperiali auctoritate iudex ordinarius et notarius publicus, predictis omnibus interfui, eaque omnia publice scripsi, rogatus subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

VIII.

(6 marzo 1379.)

In nomine Domini, amen. Anno Domini ab ipsius incarnatione millesimo trecentesimo septuagesimo nono, indictione tertia, die sexta mensis martii. Attum Prati, in porta Fuia, in camera domus solite habitationis infrascripti Iunte; presentibus Francischo Leonis, Filippo Iunte porte Sancte Trinitatis de Prato, Bartolo Losti, Barone Francisci, Schotto Lapi porte Gualdimaris de Prato, testibus vocatis, habitis, et a dicto Iunta rogatis ad hec omnia. Cum Iunta olim ser Nuccii, magister lapidum, porte Fuie de Prato, per gratiam domini nostri Ihesu Christi sanus mente et sensu, licet corpore languens, suum ultimum fecerit testamentum, prout patere dixit manu ser Diotaiuti ser Lapi notarii de Prato; preterea quia circa quedam relitta fatta per dictum Iuntam que in ipso testamento continentur et scripta sunt, ut dicitur, licitum est sibi usque ad exitum sue vite voluntatem mutare; per presens codicillum testamentum predictum ottinere iussit et plenissimam firmitatem habere voluit et tenere, hoc tamen mutato per hunc presentem codicillum; quod omnia et singula legata et relicta contenta et descripta in dicto testamento, de quibus in presenti codicillo fìt mentio, intelligantur et sint et esse debeant nulla et nullam executionem habeant nisi vigore presentis codicilli; et ea omnia de dicto testamento ademit et extrassit omni modo quo melius potest de iure. In primis quidem [p. xviii modifica] reliquid, iure legati, domine Francische sue uxori et filie olim Uberti porte Fuie de Prato, dotes et donationes suas, que sunt libre ducente viginti quinque denariorum, prout patet manu mei T. notarii infrascripti. Item, reliquid, pro anima sua, altari pretiosi Cinguli beate Virginis Marie de Prato solidos xx denariorum. Item, reliquid, pro remedio anime sue et suorum parentum, ecclesie Sancti Dominici de Prato solidos xx denariorum. Item, reliquid, pro remedio anime sue, ecclesie Sancti Petri Forelli de Prato unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui a primo via, secundo Chiasso, tertio et quarto Simonis Pauli; cum hac conditione, quod dicta domus non possit vendi vel alienari vel permutari, vel quoquo modo in alium trasferri, set in perpetuum sit dicte ecclesie Sancti Petri Forelli. Item, reliquid, iure legati, Dominicho olim Santini porte Fuie de Prato unam domum cum curia similiter positam et sitam in porta Fuia; quibus omnibus a primo via sive chiassus, secundo res plebis de Petriccio, tertio ortus Sancti Dominici mediante muro Comunis Prati, quarto dicti Iunte. Item, reliquid, iure legati, pro amore Dei, pro anima sua et suorum parentum, Banbe et Giuliane filiabus olim Metti Tieri porte Fuie de Prato, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui a primo et secundo via, tertio domine Ghille Niccholai Poraccii, quarto dicti Iunte. Item, reliquid, iure legati, pro remedio anime sue, pro amore Dei, Carine et Bartholemee filiabus olim Francisci Vannis porte Capitis pontis de Prato, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui domui a primo via, secundo dicti Iunte, tertio Dominici Santini, quarto ortus Sancti Dominici muro Comunis Prati mediante. Item, reliquid, iure legati, Dominicho olim Santini porte Fuie de Prato, post mortem dicte domine Francische sue uxori, unam presam terre aratorie et circum circa vineate, positam in confinibus porte Fuie, loco dicto al Petriccio, et eiusdem tales dixit esse confines; a primo et secundo via, tertio et quarto domina Margherita Cecchi de Prato; si et in quantum dictus Dominichus habeat heredes legiptimos; et in casu quod dictus Dominichus non haberet heredes legiptimos, tunc voluit dictus Iunta dictam terram devenire ad suos heredes. Item, reliquid, iure legati, eidem Dominicho, post mortem dicte domine Francische, unum ortum positum [p. xix modifica] Prati in porta Fuia; cui a primo via sive chiassus, secundo Iacobi magistri Petri, tertio ortus Sancti Dominici muro Comunis Prati mediante3, quarto Pauli Banchelli de Prato; in quantum dictus Dominichus habeat heredes legiptimos; et in quantum non haberet heredes legiptimos, tunc voluit dictus Iunta dictum ortum devenire et esse heredum dicti Iunte; cum hac conditione, quod dictus Dominichus toto tempore sue vite teneatur fieri facere unum anovale in ecclesia Sancti Petri Forelli per multos presbiteros quolibet anno, expendendo in dicto anovali qualibet vice solidos quadraginta denariorum. Item, reliquid, iure legati, pro amore Dei, pro remedio anime sue, Iohanne filie Baronti Corsini porte Fuie de Prato, et Chiare filie olim Chiari, et filiabus domine Fie uxoris dicti Baronti, unam domum sitam Prati in porta Fuia; cui domui a primo via, secundo Iacobi Mattei, tertio Alberti Bonifatii, quarto heredum domine Cristiane del Nero. Et hanc suam ultimam voluntatem aseruit esse velle; quam valere voluit iure, et si iure codicillorum non valeret, valeat cuiuscunque alterius ultime voluntatis quo melius valere potest. Rogans idem Iunta me notarium infrascriptum quod de predictis publicum conficerem instrumentum.

(L. S.) Ego Thomaxius fìlius olim Iunte Tucciarelli de Prato, imperiali auttoritate iudex ordinarius notariusque publicus, predictis omnibus et singulis dum agerentur interfui, et ea omnia rogatus scripsi et publicavi, singnumque mee manus apposui consuetum.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza degli Spedali di Prato.)

IX.

(2 febbraio 1709.)

Reverendo signor Paroco. — Sento da cotesto monsignor Vescovo la prontezza, colla quale ella è concorsa a cedere cotesta [p. xx modifica] sua chiesa e casa canonicale di San Piero a’ Padri Giesuiti, e non posso non osservarla con sentimenti di particolar gratitudine. Le ne porto il presente attestato, e le auguro dal cielo ogni bene. — Di Firenze, 2 febbraio 1708 ab Incarnatione.

Suo amorevole

Il Granduca di Toscana.



(Fuori). Reverendo signor Paroco di San Piero, Prato.

X.

(1710.)

In Dei nomine, amen.

Pateat qualiter, cum sit quod ex constructione Collegii societatis Iesu civitatis Prati per dispositionem canonici Cicognini, paucis ab hinc annis splendide incœpta et mirifice aucta, illiusque in dies elevatione ingens patiatur detrimentum ecclesia parochialis Sancti Petri Forelli, eidem fabricæ proxima, ex amissione luminis, aliisque incommodis, eo quod reperiatur in situ depressiori; et quod RR. PP. Iesuitæ, qui in prædicta civitate propriam ecclesiam non habent, prospicientes nedum utilitati propriæ, verum etiam spirituali civium commodo, cupiant dictam ecclesiam et domum parochialem cum omnibus adiacentiis obtinere, eo consilio ut possint sacras functiones peragere, donec novam et longe ampliorem ecclesiam, uti meditantur, ædificaverint, exhibentes parocho aliam ecclesiam et domum parochialem, omniaque adiacentia intra parochiæ limites, quæ cuncta equivaleant et respondeant ecclesiæ et domui permutandæ; ac ideo admodum reverendus dominus Vincentius Xistus Troianus, modernus parochus prænarratæ ecclesiæ Sancti Petri, actentà reciproca utilitate, libentissime annuerit dictorum Patrum instantiæ: hinc est, quod Partes præfatæ, cupientes inter se ad amicabilem concordiam devenire; et volentes, quod de omnibus inter se firmatis et [p. xxi modifica] conventis publicum appareat instrumentum, pro adimplenda permutatione prædictarum ecclesiarum et domorum cum suis adiacentiis, ut supra, iuxta pacta et conditiones firmata et firmatas; habito etiam prius consensu parochianorum legitimê congregatorum, ut constare dicitur in actis curiæ episcopalis pratensis: Idcirco, constituti personaliter admodum reverendus dominus Vincentius Xystus Troianus parochus superius relatæ ecclesiæ, et admodum reverendus pater Ioannes Baptista Mavilius præsens rector suprascripti collegii Cicognini societatis Iesu huius civitatis, de licentia et consensu, ut asseruit, sui reverendissimi præpositi generalis, spontê pro se et successoribus in dictis ecclesia parochiali et collegio declaraverunt, et declarant convenisse, prout denuo conveniunt, devenire ad prædictam permutationem, vigore beneplaciti Apostolici super hoc obtenti sub die..., et adimplere omnia et singula pacta et conditiones, quæ sub infrascriptis capitulis continentur, videlicet:

1. Ut nova ecclesia et domus parochialis construatur in ædibus et horto illorum de Fazzis et Verzonibus, tanquam in loco aptiori et commodiori;

2. Ut nova ecclesia sit eiusdem magnitudinis et capacitatis ac est præsens, cum sacristia, cæmeterio et sepulturis;

3. Ut domus parochialis sit ita commoda et tuta, ut modernus parochus et successores non cogantur longe ab ecclesia inhabitare;

4. Demum, ut RR. PP. Iesuitæ nequeant obtinere præsentem ecclesiam et domum priusquam præfatas conditiones adimpleverint; et in casu difficultatis, stetur declarationi illustrissimi ac reverendissimi domini Episcopi pratensis.

Quæ quidem omnia suprascripta capitula, et singula in eis contenta, tam dictus parochus Troianus nomine suæ ecclesiæ et successorum in ea, quam dictus rector pater Mavilius nomine dicti Collegii et successorum in eo, promiserunt, et promittunt ad invicem congrua congruis referendo attendere, observare et adimplere, modo et forma præscriptis, sub pœna etc., quæ etc., qua etc., pro quibus etc., obligaverunt etc., renunciaverunt etc., quibus etc., per guarantigiam iurantes tacto pectore etc., rogantes etc., omni etc. [p. xxii modifica]

Dopo alcune settimane si ottenne la conferma della minuta, la quale fu corretta dall’eminentissimo signor Cardinale Prefetto, nel mese di luglio 1710, nel modo che segue:


1. Ut iacet.

2. Ut nova ecclesia sit eiusdem longitudinis, latitudinis et capacitatis ac est præsens, cum eodem numero altarium, cum sacristia, cœmeterio et sepulturis; nec ullum præiudicium inferatur iuribus parochialibus;

3. Ut domus parochialis unita sit dictæ novæ ecclesiæ, cum commodis per parochum requirendis.

4. Quod PP. Iesuitæ teneantur inserere in instrumento concordiæ authenticum documentum consensus patris generalis; quodque in nihilo illis suffragetur præsens decretum licentiæ, neque illo uti possint, nisi prius terminata in omnibus et per omnia dicta nova fabrica, et adimpletis integre et in omni parte præfatis conditionibus; et in casu difficultatis, recurratur ad sacram Congregationem.

XI.

(1717.)

In Dei nomine, amen.

Illustrissimus et reverendissimus dominus dominus Columbinus Bassi omnipotentis Dei sanctæque apostolicæ Sedis gratia episcopus pistoriensis et pratensis, occasione visitationis parochialis ecclesiæ Sancti Petri Forelli civitatis Pratensis, et sic uti delegatus apostolicus quatenus etc.; attento quod olim extiterit sub iurisditione quondam præposituræ pratensis ecclesia sub invocatione sancti Petri Apostoli titulo Prioriæ decorata, eademque defecerit; et quod supradicta ecclesia Sancti Petri Forelli aucta sit redditibus industriā et operā admodum reverendi domini Vincentii Xysti quondam domini Pauli Francisci de Troianis moderni eiusdem rectoris; et quod non tam ipsa in suo externo [p. xxiii modifica] prospectu venustius restaurata, et intus præter sepulturas aliaque plurima elegantius aptata, altare maius exornatum picturis fuerit, quam domus canonicalis in commodiorem amplioremque formam a fundamentis maiori, ex parte propriis sumptibus præfati moderni rectoris, sit redacta; et quod ex antiquissima traditione præ foribus dictæ ecclesiæ concionem habuisse dicatur divus Bernardinus Senensis, de quo in ecclesia RR. PP. Minorum Conventualium Sancti Francisci huius civitatis asservatur et colitur tabella continens augustissimum Nomen Iesu aureis notis ab ipso expressum; et insuper, quod intra fines ipsius parœciæ sita sit pia domus vulgo del Ceppo: idcirco, motu proprio, in obsequium Principis Apostolorum, eamdem ecclesiam titulo Prioriæ decorandam esse censuit, prout illam per præsens decretum decoravit, ipsamque in Prioriam erexit, dictumque dominum de Troianis et successores suos in Priores nominavit, et haberi voluit in perpetuum; cum facultate deferendi habitum, sicut deferunt cœteri priores parochialium ecclesiarum huius civitatis, et cum omnibus aliis privilegiis etc.; mandans ad hunc effectum literas in forma bullæ, iuxta stylum curiæ, ex cancellaria episcopali expediri; et ita omni etc.

Præsentibus admodum reverendo domino Petro quondam Dominici de Franceschis, admodum reverendo domino Ludovico Thomæ de Franceschinis, testibus.

Clemens Meuccius, visitationis episcopalis cancellarius, in fidem.

XII.

(7 ottobre 1717.)

Columbinus Bassi omnipotentis Dei sanctæque apostolicæ
Sedis gratia episcopus pistoriensis et pratensis.

Ad excitandam maiorem in dies pro Dominico grege sollicitudinem, et promovendum assiduum defendendæ, ornandæque ecclesiæ studium, in iis præcipue, quibus a Domino nostro Iesu Christo animarum cura commissa est, et ut hac ratione etiam ea [p. xxiv modifica] quæ temporum iniuria obsoleverunt, vel ex hominum memoria exciderunt reparentur, et locorum, ubi sacra Deo ministrantur, cultus et nitor vel amplificetur vel ex dignitate servetur, specialibus gratiis et favoribus eos prosequendos arbitramur, qui boni Pastoris munere fungentes, ea, quæ proprii officii sunt, satagere pro virili parte contendunt. Cum igitur occasione visitationis parochialis ecclesiæ Sancti Petri Forelli civitatis Pratensis, et sicuti delegati apostolici auctoritate muniti quatenus etc., a fide dignis intellexerimus, quod olim extiterit sub jurisditione quondam præposituræ pratensis ecclesia sub invocatione sancti Petri apostoli titulo Prioriæ decorata, eademque defecerit; et attento quod supradicta ecclesia Sancti Petri Forelli aucta sit redditibus industria et operâ admodum reverendi domini Vincentii Xysti quondam domini Pauli Francisci de Troianis moderni eiusdem rectoris; et quod non tam ipsa in suo externo prospectu venustius restaurata, et intus præter sepulturas aliaque plurima elegantius aptata, altare maius exornatum picturis fuerit; quam domus canonicalis in commodiorem amplioremque formam a fundamentis, sumptibus maiori ex parte propriis præfati moderni rectoris, sit redacta; et quod ex antiquissima traditione præ foribus dictæ ecclesiæ concionem habuisse dicatur D. Bernardinus Senensis, de quo in ecclesia RR. PP. Min. Conventualium sancti Francisci huius civitatis asservatur et colitur tabella continens augustissimum Nomen Iesu aureis notis ab ipso expressum; et insuper, quod intra frnes ipsius parœciæ sita sit pia domus vulgo del Ceppo: idcirco, motu proprio, in obsequium Principis Apostolorum, eamdem ecclesiam titulo Prioriæ decorandam esse censemus, prout illam per præsentes literas decoramus, ipsamque in Prioriam erigimus, dictumque dominum de Troianis et successores suos in Priores nominamus, et haberi volumus in perpetuum; cum facultate deferendi habitum sicuti deferunt cæteri Priores parochialium ecclesiarum huius civitatis, et omnia alia privilegia vigore præsentium eidem concedimus et impartimur. In quorum fidem has litteras nostras, et Cancellarii nostri episcopalis manu subscriptas expediri, et sigilli nostri appensione muniri mandavimus.

Datum Prati, in palatio episcopali, hac die septima mensis [p. xxv modifica] octobris, millesimo septingentesimo decimo septimo, ind. decima, Clemente XI. sum. pont. sedente, et regia celsitudine ser. Cosmi III. magni Etruriæ ducis sexti feliciter dominante: presentibus ibidem admodum reverendo domino Petro quondam Dominici de Franceschis, et admodum reverendo domino Ludovico Thomæ de Franceschinis, ambobus de Prato, testibus.

Columbinus episcopus pistorien. et praten.

Iacobus Meuccius i. v. d. primus cancell. episc.

XIII.

(8 dicembre 1797.)

Nel nome del Signore.

Io infrascritto Archivista della Provincia Riformata di san Francesco in Toscana, e Definitore attuale della medesima, attesto di aver fatta ricerca di sufficienti memorie per riconoscere l’Immagine di Gesù Crocifisso, di cui si servì in missioni il beato Leonardo da Porto-Maurizio dell’istesso Ordine, e di avere ritrovato tra i fogli che esistevano nell’Archivio del già convento di San Francesco al Palco presso la città di Prato, che detto Crocifisso, dopo essere stato per lo spazio di 26 anni nella sagrestia del convento di San Francesco al Monte di Firenze, fu nell’anno 1777, nel mese di febbraio, trasferito da detta sagrestia al sopraddetto convento di San Francesco al Palco, per opera del R. P. Valentino d’Arezzo guardiano, con permissione del molto R. P. Stanislao da Firenze allora ministro provinciale, e fu collocato nella cappella allora chiamata del Terz’ordine, e poi del Crocifisso, con sopra la seguente iscrizione: Crocifisso usato in Missioni dal ven. p. Leonardo4; e vi stiede fino all’anno 17865, nel qual anno al 20 di maggio essendo stato soppresso il convento di San Francesco al Palco, fu concesso il detto Crocifisso [p. xxvi modifica] agl’illustrissimi signori Vai della città di Prato. Questo SS. Crocifisso è assai espressivo, e di mediocre grandezza, con le braccia da piegarsi a motivo di poterlo riporre nella sua custodia in occasione di trasporto. E per maggiore autenticità del fatto ho esaminato alcuni Religiosi, che si trovarono presenti alla traslazione di detto Crocifisso fatta dal convento del Monte di Firenze a quello del Palco, e alla consegna e donazione che in seguito fu fatta ai detti signori Vai. — La presente testimonianza viene munita col sigillo maggiore della Provincia de’ Minori Riformati in Toscana, che si conserva nell’Archivio generale di detta Provincia, esistente nel convento di San Francesco di Fiesole. —

Dal convento di San Francesco di Fiesole, questo dì otto dicembre mdcclxxxxvii.

Fra Modesto da Fiesole archivista e definitore
(L. S.) attuale della Provincia Riformata di Toscana.

(I documenti IX, X, XI, XII e XIII sono tratti dall’Archivio della chiesa di San Pier Forelli; i soli XII e XIII sono originali.)

XIV.

(3 luglio 1799.)

Prato li 15 messifero anno . repubblicano.

Libertà Eguaglianza

All’istanze di alcuni popolani della cura di San Pier Forelli di questa città, che dimandano non venga fatta innovazione intorno alla sussistenza di detta cura, che per la morte già seguita del paroco Cecchi dovrebbe dichiararsi soppressa;

La Municipalità ha risoluto come segue:

«La Municipalità di Prato, trovando giusta la petizione dei soprascritti popolani della cura di San Pier Forelli, ordina [p. xxvii modifica]che non sia fatta innovazione alcuna relativamente alla soppressione della cura suddetta, fino a che non sia risoluta la petizione pendente al Governo sopra il presente affare, autorizzando chi occorre a porre alla medesima l’economo, come di stile.»

(L. S.)

Mazzoni Presidente

Leonetti Segretario.


(Archivio della Curia vescovile di Prato.)

XV.

(14 novembre 1805.)

Il Vescovo di Pistoia e Prato avanza il progetto di ristabilire la cura di San Pier Forelli di Prato, che a forma del motuproprio de’ 22 luglio 1783 dovrebbe restar soppressa, adducendo che la medesima ha una popolazione di 776 anime, compreso il Collegio ed il Conservatorio delle Pericolanti, e che il popolo gradisce che sussista, essendo la più antica cura di detta città.

E per formargli la congrua, oltre gli assegnamenti propri, pone in vista scudi 50 che si pagavano di pensione dal Patrimonio Ecclesiastico di Prato al defunto prete Pianigiani, osservando che tali assegnamenti, uniti alla messa libera, daranno al parroco il mezzo di sussistere onestamente.

Il Segretario del Regio Diritto rileva, che nel citato motuproprio non si assegna la ragione per cui debba esser soppressa la detta cura; che nel 1799, allorchè restò vacante, fu sospeso il detto ordine di soppressione; che esiste tuttora con un economo spirituale; e che è indifferente il lasciarla sussistere, quando non vi sono ragioni speciali per sopprimerla.

In conseguenza di ciò, credendo che convenga approvare la proposizione del Vescovo, propone di ordinare che, derogato in questa parte al citato motuproprio, sussista la cura di San Pier Forelli, che non sia fatta innovazione rispetto al patronato, [p. xxviii modifica] che il Patrimonio Ecclesiastico di Prato paghi al parroco pro tempore scudi 50 l’anno, e che sia provvista del nuovo rettore, da eleggersi a forma degli ordini e consuetudini veglianti.


«Approvasi, e facciasi come si propone, non ostante; e il Senatore Segretario del Regio Diritto dia gli ordini e partecipazioni opportune.

Li 14 novembre 1805.»

(Archivio Centrale di Stato.)


Note

  1. Come ho già detto, di questa carta non rimane che un frammento, che si dà riga per riga.
  2. Di questa carta sono nell’Archivio Diplomatico due copie sincrone, che mi hanno servito a completare il documento, essendo una molto corrosa.
  3. Le ricordate case, che confinano con l’orto del convento di San Domenico mediante il muro antico della terra di Prato, erano nella via anche oggi detta dei Banchelli.
  4. Vedi il Calendario Pratese, anno V, pag. 171, n. 3.
  5. Partirono il 23 maggio 1787. Vedi Calendario Pratese, an. cit., pag. 172.