Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/75


documenti xi


testibus rogatis. Millesimo ducentesimo quinquagesimo, vi kalendas madii, indictione viii.

(L. S.) Ego Nicholaus imperiali auctoritate notarius suprascripto laudo et arbitrio iuterfui, et ea omnia de voluntate suprascriptorum laudatorum in publicam formam redegi et subscripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)

V.1

(8 novembre 1294.)

In Christi nomine, amen. Pateat omnibus evidenter, quod cum tam de iure, quam de antiqua consuetudine in ecclesia pratensi et in plebatu ipsius ecclesie actenus pacifice observata, ius funerandi et sepeliendi omnes mortuos dicti plebatus apud plebem pratensem extiterit et existat, ita quod nullus prelatus vel rector ecclesiarum dicti plebatus plebi subiettarum eidem potuerint vel possint aliquem mortuum sepellire sine licentia domini prepositi pratensis; vir venerandus dominus Alcampus dicte plebis pratensis prepositus, de consensu et voluntate capituli sui, silicet dominorum Ugellecti Stephani Iacobi et Iohannis, cum presentes plures non essent, dedit et concessit rectoribus ipsarum ecclesiarum, silicet priori Sancte Marie de Castello, rectori Sancti Marchi, rectori ecclesie Sancte Trinitatis, rectori ecclesie Sancti Donati, rectori ecclesie Sancti Iacobi, rectori ecclesie Sancti Petri Forelli, rectori ecclesie Sancti Georgii, rectori ecclesie Sancti Thome, rectori ecclesie Sancti Bartolomei de Coiano, rectori ecclesie Sancti Petri de Fighine, rectori ecclesie de Cerreto, rectori ecclesie de Sancta Lucia, rectori ecclesie de Ribalda, rectori ecclesie de Paparino, rectori ecclesie Sancti Salvatoris, rectori ecclesie Sancti Michaelis de Trebialto, presentibus et futuris, plenum ius et potestatem funerandi et sepelliendi omnes mortuos et mortuas de populo

  1. Di questa carta sono nell’Archivio Diplomatico due copie sincrone, che mi hanno servito a completare il documento, essendo una molto corrosa.