Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/84

xx documenti


sua chiesa e casa canonicale di San Piero a’ Padri Giesuiti, e non posso non osservarla con sentimenti di particolar gratitudine. Le ne porto il presente attestato, e le auguro dal cielo ogni bene. — Di Firenze, 2 febbraio 1708 ab Incarnatione.

Suo amorevole

Il Granduca di Toscana.



(Fuori). Reverendo signor Paroco di San Piero, Prato.

X.

(1710.)

In Dei nomine, amen.

Pateat qualiter, cum sit quod ex constructione Collegii societatis Iesu civitatis Prati per dispositionem canonici Cicognini, paucis ab hinc annis splendide incœpta et mirifice aucta, illiusque in dies elevatione ingens patiatur detrimentum ecclesia parochialis Sancti Petri Forelli, eidem fabricæ proxima, ex amissione luminis, aliisque incommodis, eo quod reperiatur in situ depressiori; et quod RR. PP. Iesuitæ, qui in prædicta civitate propriam ecclesiam non habent, prospicientes nedum utilitati propriæ, verum etiam spirituali civium commodo, cupiant dictam ecclesiam et domum parochialem cum omnibus adiacentiis obtinere, eo consilio ut possint sacras functiones peragere, donec novam et longe ampliorem ecclesiam, uti meditantur, ædificaverint, exhibentes parocho aliam ecclesiam et domum parochialem, omniaque adiacentia intra parochiæ limites, quæ cuncta equivaleant et respondeant ecclesiæ et domui permutandæ; ac ideo admodum reverendus dominus Vincentius Xistus Troianus, modernus parochus prænarratæ ecclesiæ Sancti Petri, actentà reciproca utilitate, libentissime annuerit dictorum Patrum instantiæ: hinc est, quod Partes præfatæ, cupientes inter se ad amicabilem concordiam devenire; et volentes, quod de omnibus inter se firmatis et