contrata Ranaldescorum; cui a primo via, a secundo ser Iohannes ser Bonaccursi, a tertio Paulus domini Bernardi, a quarto Taddeus Pinaccii; quam tertiam partem ad se pertinere dixit post mortem Rustichelli olim dicti domini Faldi. Et volens de ipsarum usurarum parte sibi, ut heredi dicti domini Faldi, pro tertia parte contingente, plenam et integram satisfactionem et restitutionem, quantum in eo est, facere, pro ipsa satisfactione et restitutione facienda obligavit specialiter et expressim suprascripta bona et omnia alia sua bona presentia et futura, suprascripto presbitero Bati, recipienti et stipulanti vice et nomine reverendissimi patris et domini domini Iohannis de Colunpna Sancti Angeli diaconi cardinalis, prepositi plebis pratensis, et sui vicarii ac locum eius tenentis, et successorum suorum, et omnium quorum interest vel intererit seu interesse poterit; et ea dicte restitutioni esse voluit obnoxia et specialiter obligata. Et ipsa suprascripta bona vendi voluit per reverendum virum dominum Niccholaum de Mazzettis de Florentia, nunc vicarium seu locum tenentem dicti domini Cardinalis pratensis prepositi, et religiosum virum fratrem Lanfranchum domini Ranuccii de Ranaldeschis de Prato, cui et quibus eis placuerit, et pro eo pretio quo eis videbitur; et ipsum pretium ad voluntatem et mandata dicti domini pratensis prepositi in dicta restitutione converti. Et si infra terminum seu terminos per dictum dominum prepositum seu eius locum tenentem statuendum et statuendos non reperirentur petitores qui dictas usuras deberent recipere de iure, quod dictum pretium seu ipsius pretii residuum quod ab restitutione inde facta supererit, voluit et mandavit dari et erogari pauperibus Christi terre Prati, pro animabus illorum qui ipsas usuras deberent recipere per predictos fratrem Lanfrancum et dominum Niccholaum, prout eis melius videbitur convenire; promittens solepniter se et suos heredes et successores firmum et ratum perpetuo servaturos totum et quicquid per dictum dominum prepositum, dominum Niccholaum et fratrem Lanfranchum in predictis et circa predicta et quolibet predictorum factum et gestum fuerit, sub ypotheca et obligatione omnium suorum honorum presentium et futurorum. Renuntians exceptioni non facte confessionis, promissionis et obligationis, contractus non