Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/76

xii documenti


suo dumtaxat, ita quod nullus predictorum rectorum possit sepellire aliquem advenam seu quemvis alium qui de sue ecclesie populo non sit vel existat, sine dicti domini prepositi licentia speciali. Predictam autem donationem fecit hoc modo et forma, quod dum corpus cuiusquam parrochiani alicuius dictorum rectorum fuerit tumulandum, ipse rector primo invitare ad exequias defunti prepositum et capitulum et cappellanos dicte pratensis plebis teneatur, et eisdem procuret oblationem congruam exhibere ac quartam partem iudicii, et medietatem cere huiusmodi funeris, die sepulture, si potest, vel saltem infra triduum, talis rector Sacriste dicte pratensis ecclesie interea dare et solvere teneatur. Rectores vero ecclesiarum dicti plebatus existentium extra Pratum sue dummodo consuetudini relinquendo, videlicet rectores ecclesie Sancte Lucie et Sancti Michaelis de Cerreto, et Sancti Martini de Paparino. Quam quidem concessionem iuris funerandi dictus prepositus et suum capitulum convenerunt et promiserunt per se suosque successores dictis rectoribus stipulatione solempni, et eorum cuilibet, firmanti et ratam habere et tenere et contra non facere quomodolibet vel venire, sub pena et ad penam centum marcharum argenti, et sub ypotheca et obligatione bonorum suorum omnium: et e converso dicti ecclesiarum prelati et rectores, per se suosque successores, convenerunt dictis preposito et capitulo, pro se suisque successoribus pro dicta pratensi ecclesia recipientibus et stipulantibus, predicta omnia et singula firmiter actendere et observare, sub pena predicta centum marcharum et suorum omnium bonorum obligatione. Renuntiantes omni exceptioni, et legum et canonum auxilio.

Acta sunt hec in coro ecclesie pratensis, presentibus Mellio canonico plebis de Filectore, Mangno famulo domini Stephani canonici pratensis, Palmerio clerico dicte pratensis ecclesie, Leone Romei de Sancto Miniate, Tura Ghiselli, et aliis testibus; sub anno Dominice incarnationis millesimo ducentesimo nonagesimo quarto, indictione viii, die viii mensis novembris.

(L. S.) Ego Francischus filius quondam Bruni de Prato, imperiali auctoritate iudex ordinarius et notarius, suprascriptis omnibus interfui, et ea omnia rogatus publice scripsi.

(Archivio Diplomatico Fiorentino. Provenienza della Propositura di Prato.)