Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/67



DOCUMENTI


I.

(25 agosto 1133.)

In nomine Domini Dei eterni, anno ab incarnatione eius centesimo trigesimo tertio post mille, octava kal. septembris, inditione decima, feliciter. Manifesti sumus nos Berardus qui Nonteiuvat vocor, et Malabranca, comites, germani filii bone memorie Alberti comitis; quia per hanc cartulam convenientiæ nostræ et scriptum obligationis et promissionis, promittimus et obligamus nos æcclesiæ plebi et canonicæ sancti protomartiris Stephani in burgo quod vocatur Pratum sitæ, quod neque nos, neque nostri heredes, ullo umquam in tempore, erimus in facto aut Consilio vel consensu, quod aliqua æecclesia hædificetur infra teriturium ipsius plebis, absque consilio et bona voluntate præpositi et canonicorum ipsius plebis et canonicæ. Et insuper, spondimus et promittimus pro nobis et pro nostris heredibus, ut si ullo umquam in tempore fecerimus aut consiliati fuerimus vel consenserimus contra hanc nostram convenientiam et obligationem, vel si aliquis fecerit vel facere voluerit, et nos contrariabimus bona fide et sine fraude, quoniam sic iuravimus ad sancta Dei evangelia, nos facturos et observaturos, tunc componere et dare debeamus nos, vel nostri heredes, præposito et canonicis eiusdem æcclesiæ et canonicæ auri optimi libras centum, et iusiurandum suam obtineat firmitatem. Actum prope ipsam æcclesiam, feliciter.