Apri il menu principale

Pagina:Notizie storiche dell'antica chiesa di San Pier Forelli in Prato.djvu/77


documenti xiii

VI.

(15 maggio 1301.)


In Dei nomine, amen. Vacante ecclesia Sancti Petri Forelli de Prato plebatus plebis de Burgo, pistoriensis diocesis, per renumptiationem discreti viri presbiteri Bonsi olim Homodei quondam rectoris dicte ecclesie Sancti Petri, dominus Petrus abbas monasterii Sancte Mariæ de Gheringnano de Prato, una cum suis monacis et capitulo dicti monasterii, scilicet donpno Beningno, donpno Arrigo, et donpno Petro monacis dicti monasterii, cohadunatis in capitulo dicti monasterii ad sonum campane ad infrascripta facienda, ut moris est: ipse abbas cum consensu dicti sui capituli, et ipsum capitulum de consensu dicti abbatis, ad quem dominum abbatem et capitulum presentem electionem tam de iure quam antiqua consuetudine spectare dixerunt; volentes predicti abbas et capitulum, in quantum in eis est, de pastore ydoneo providere, ne dicta ecclesia in spiritualibus et temporalibus substineat lesionem; considerantes personam Bonaiuti condam Betti clerici dicti monasterii utilem esse ad regimen dicte ecclesie Sancti Petri, per quem bona et iura dicte ecclesie poterunt conmode defensari, hominemque de legittimo matrimonio natum: Christi nomine invocato; ad honorem beate Marie Virginis, et beati Stephani, et beati Petri, sub cuius patrocinio dicta ecclesia nominatur; et ad honorem summi Pontificis et domini episcopi pistoriensis; et ad honorem prepositi pratensis, et sui capituli; et ad honorem dicti domini abbatis et sui capituli, predictum Bonaiutum, hominem vite laudabilis et honeste conversationis, et de legittimo matrimonio natum, ut dictum est, nominando elegerunt et eligendo nominaverunt in rectorem et dominum, et ad rectoriam dicte ecclesie Sancti Petri.

Acta sunt hec Prati, in domo dicti monasterii de Gheringnano, ubi capitulum dicti monasterii cohadunatur; presentibus domino Ricovero domini Alberti, Ciuto Pratesis, donpno Thomagio monacho abbatie Sancti Fabiani, et Feo Boldroni, testibus vocatis;